Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

De bonitate et malitia actuum moralium

¶ De bonitate & malitia actuum moralium. Cap. XIII

COnsequenter viden aum est quid sit bonitas actus: & quid malitia. Et primo sic prima propositio. Bonitas actus nihil aliud est quam conformitas actus libere eliciti ad dictamen rectum seu verum: cum debitis circunstantiis. & hoc habet Scotus. xl. distinctione secundi. Duram dus. xxx viii. Vnde breuiter bonitas actus nihil aliud est quam actus bonus.

¶ Contra / Iacob bene moraliter agebat volendo cognoscere Lyam quam credebat esse suam. talis votio erat bona moraliter: & tamen non erat conformis dictamini recto: sed errori inuincibili quo credebat illam esse suam: ergo ad bonitatem actus non requritur quod sit conformis dictamini¬ prudentiali vero. Simile argumentum fit de datione elemosine illi quem credo esse pauperem: iudico quod est ei subueniendum: & non est ignorantia culpabilis / volo huic subuenire / talis volitio non est conformis vero dictamini immo errori.

¶ Pro solutione notam dum quod triplex est modus dicendi. Dicit Durandus quod talis volitio erat bona: & conformis dictamini vero cilicet isti / ista est a me cognoscenda & non est error: quia si est inuincibilis non est error. Aliter dicit ocham quod quam uis iudicium particulare sit falsum: tamen habebat iudicium vniuersale quod est verum / scilicet istud omnis vxor mea est a mecognoscenda / & ad bonitatem moralem sufficit secundum eum conformitas ad dictamen vniuer sale quamuis dictamen particulare sit falsum. Aliter dicit magister Martinus quod talis habebat duo iuditia / vnum scilicet omnis vxor mea est a me cognoscenda. & secundum est / ista est a me cognoscenda: & consequenter duas volitiones ad illa duo iudicia conformes. Primum iudicium erat verum & volitio illi conformis erat bona: & secundum iudicium erat falsum: & volitio illi conformis erat mala: quia inimediate executiua operationis / mala inquam moraliter: sed non inputabiliter: propterea quod ignorantia inuincibilis excusabat non a malitia morali: sed ab imputabilit ate. Ideo respondendo ad argumentum secundum opinionem Durandi que videtur probabilior: dicitur quod sicut exfalso sequitur verum quod similiter dicitur / iudicium quo iudico de Cicerone non indigenti quod est ei danda el emosina: quia credo eum esse pauperem illud dictamen quamuis sequae tur ex falso est tamen verum. Contra. sit plato iudicans Ciceroni non esse dandam elemosinam. & si sortes credens Ciceronem esse pauperem / iudicat quod est ei danda elemosina. illa duo sunt contraria: ergo vnum est verum scilicet platonis. & aliud falsum. ergo. Dico quod si plato habeat tale iudicium / non est ab aliquo Ciceroni danda elemosina tale est falsum: sed si habeat tale iudicium / non est ame danda elemosina Ciceroni tale est verum: & tunc non contradicit iudicio sortis: sed sehabent illa impertinenter: & nullo modo contradictorie.

¶ Visum est ergo penes quid attenditur bonitas actus moralis. sed queritur penes quid attenditur maior bonitas in vno / quam in altero. Respondet monachus quod maior bonitas non attenditur penes hoc quod est esse magis conforme dictamini recto. vlpenes hoc quod est esse magis intensum: vel penes hoc quod est posse acceptari ad maius premium eternum vel tem porale. patet primum Nulla ratio est magis vera quam altera sicut vnum verum non est magis verum quam aliud / sicut propositio contingens non est magis vera quam necessaria. igitur. Neque penes secundum. nam stat actum magis intensum esse minus meritorium quam minus intensum. vt stat actum diligendi deum remissum esse magis meritorium actu intensiori diligendi proximum. Neque penes tertium. patet quocumque premio dato potest acceptari ad maius. seud( dicit monachus) attenditur penes hoc quod de facto ad maius premium eternum vel temporale acceptatur. Contra hoc arguitur. quamuis adeo pro actu meritorio nullum esset promissum premium: nihilominus vnus actus essec altero melior moraliter. ergo quamuis actus morales non acceptentur ad premium vel temporale vel eternum: ad huc aliqui essent ceteris meliores. ergo excessus bonitatis non attenditur penes hoc quod acceptatur ad maius vel minus premium. Item sequitur quod actus acceptatus ad premium eternum esset in infinitum melior quam acceptatus ad temporale. ideo dicitur quod attenditur penes hoc quod est esse conforme dictamini prudentiali secundum meliores circunstantias. puta quia circa melius obiectum vel ad meliorem finem ordinatum: & sic de circunstantiis scilicet modi / loci &c. sed circunstantie obiecti & finis sunt precipue. Alia propositio. malitia actus non est difformitas ad dictamen verum actu existens. patet. nam aliquis potest peccare se conformando dictamini vero & etiam erroneo. igitur illa malitia vniuersaliter non est illa difformitas ad dictamen verum actu existens. Tertia propositio. vt actus sit malus nec requiritur nec sufficit quod sit difformis dictamini quod si inesset: esset verum. Secum da pars patet. puta quod non sufficit. nam volitio Iacob secundum Durandum & Ocham non erat mala: sed merebatur per illam / & tamen illa erat difformis dictamini quod siinfuisset: fuisset verum / ergo non sufficit ad malitiam moralem quod actus sit difformis dictamini quod si inesset / esset verum. prima pars patet. puta quod nec illud requiratur. nam aliqua volitio que elicitur contra dictamenerroneum est mala moraliter. patet. sortes dictat quod mentiendum est / & nihilominus nult mentiri. talis nolitio est mala: & tamen non est difformis alicui dictam ini quod esset verum si inesset. ergo vt actus sit malus non requiritur quod sit difformis dictamini quod de facto esset verum si inesset. Ideo ad videndum quid requiritur & sufficiat ad malitiam moralem ponitur propositio trimembris que talis est. Vt aliquis actus sit malus moraliter requiritur & sufficit quod sit difformis dictamini actu existenti. vel existenti credito vero. vrquod sit difformis dictamini quod si inesset / esset verum & non habetur ignorantia inuincibilis. & ista vltima pars ponitur propter casum de Iacob & de illo qui dat elemosinam diuiti quem credit pauperem. Et omnes malitie morales reducuntur ad aliquod istorum trium membrorum. quia omnis malitia est difformitas actus libere eliciti ad rectam rationem / vel ad illam que putatur recta / vel ad aliquam que esset recta si inesset cuius non habetur ignorantia inuincibilis opposita. TMihi videtur quod sufficit ad malitiam moralem quod sit contra dictamen actuin existens vel quod si inesset esset verum si non esset ignorantia inuincibilis. TQuerit Occham. iii. quolibeto. qu. xv. vtrum illa conformitas & difformitas sit aliqui distinctum ab actibus conformibus vel difformibus / vel an sit ipsemet actus conformis vel difformis. Quantum ad illam conformitatem apud Scotum & reales illa conformitas est respectus. sed pro nunc dico quod conformitas nihil aliud est quam actus conformis: quia opposito dato ille actus posset libere elici: & non esse bonus. patet. deus non necessitatur ad coagendum productio ni illius respectus. difficultas est de difformitate. vnde sco. in.d ii. d. xxx vi. ponit. iiii. per ordinem. Primum quod malitia non est priuatio boni nature. vnde bonum nature non est aliud quam habilitas naturalis ad bonum. Dixerunt aliqui quod omme malum aliquid adimit de illa habilitate ad bonum. contra quos arguit Sco. & precipua eius ratio est ista. secundum peccatum potest esse eque graue cum primo / ergo aufert tantam quantitatem debono nature sicut primum. & tunc per applicationem finitorum peccatorum totaliter auferretur illud bonum nature. quod est falsum. ergo malitia actus non est priuatio boni nature. Secundo dicit quod non est priuatio boni gratuiti: quia veniale habet malitiam: & tamen gratuita non priuat. Tertio malitia non est priuatio boni hbitus oppositi producibifex oppositis actibus: quia cum actu peccati stat intensissimus habitus actuum oppositorum. Sed quarto ditur quod malitia actus est priuatio rectitudinis debite inesse tali actui. patet. omnis creatura est debitrix deo quod actus suos eliciat conformiter ad dictamen rectum. Et insequendo Occham conformitas est ipse actus conformis ideo ponitur prima propositio. Non quelibet malitia cuiuscumque actus est priuatio rectitudinis debite inesse illi actui / vt malitia odii dei / vel volitio furandi non est priuatio rectitudinis debite inesse illi actui. patet illi actui nulla potest esse rectitudo. Tum primo / dicit Occham quod rectitudo non est nisi actus rectus: & nulla rectitudo est apta nata inesse illi actui: ergo malitia non est carentia rectitudinis debite inesse actui. Tum secundo. & est apparentius argumentum occhanm Est impossibile quod volitioni furandi vel odii dei insit rectitudo: cum sit actus intrinse ce vitiosus. ergo nullus obligatur ad dandam rectitudinem illi actui. consequentia patet. cum nullus obligetur ad impossibile. igitur. Secunda propositio. malitia actus T seu difformitas: non est priuatio rectitudi¬ nis debite inesse voluntati vniuersaliter. patet. possibile est quod sortes velit furari pro tenpore pro quo non obligatur ad nolitionem contrariam: certum est quod non obligor pro omni tempore diligere platonem. lignetur tempus quo non obligor: & in illo illum odiam. quo facto malitia odii non est priuatio rectitudinis protunc debite inesse volum tati: patet. si malitia istius actus sit priuatio rectitudinis debite inesse voluntati maxime esset priuatio rectitudinis amoris platonis sed talis rectitudo non est pro nunc debita: quia non teneor pro nunc ad amandum platonem: ergo. Secundo. si malitia cuiuscumque actus esset priuatio: sequetur quod malitia illius peccati transgressionis esset precise omissio & sic non foret peius transgredi & omittere simul quam solum omittere. patet. si malitia sit solum illa priuatio. ergo non foret peius &c. quod est falsum. ergo non cuiuslibet actus mali malitia est priuatio rectitudinis debite inesse voluntati. Tertia propositio. aliquando malitia est priuatio rectitudinis prtunc debite. patet tum primo. cuiuslibet omissionis malitia est priuatio rectitudinis protunc debite: quia omissio est priuatio actus recti. Tum secundo. stat aliquem actum esse malum non propter positionem male circunstantie: sed duntaxat propterd efectum bone circunstantie. vt sortes pro aliquo tempore non solum tenetur subuenire pauperi sed etiam propter deum. Ideo si subueniat etiam non propter malum finem solum omittendo circunstantiam bonam scilicet propter deum talis actus est malus / & malitia illius est priuatio rectitudinis pro tunc debite in esse actui vel voluntati. Ideo dicit Occham tria. primum quod non semper malitia actus est priuatio rectitudinis debite inesse actui. secundum / non semper est priuatio rectitudinis debite inesse voluntati. tertium. aliquando est priuatio rectitudinis debite inesse actui vel voluntati. TIngeniosissime impugnat occham Scotum in hac materia: sed videtur quod non sufficiunt ponderationes posite quia st ante conscientia dictante quod est mentiendum iocose¬ & posita nolitione qua nolo mentiri iocose talis actus est malus & tamen ibi non est carentia rectitudinis debite inesse actui vel voluntati / & eodem modo de odio platonis in casulibri pro pterea aliquid est addendum scilicet vel positio malitie debite non inesse.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13