Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

De multiplici bonitate et malitia actuum

¶ De multiplici bonitate & malitia actuum. Cap. xiiii.

COnsequenter videndum est de multiplici bonitate & malitia actus Vnde communiter doct. in secundo dicunt triplicem esse bonitatem actus. prima est ex genere siue ex obiecto. & nihil aliud est nisi actus qui fertur super obiectum conueniens secundum rectam rationem. per oppositum dicitur malus ex genere: quando scilicet fertur super obiectum disconueniens secundum rectam rationem. Exemplum primi. vt velle dare elemosinam indigenti talis volitio que fertur precise suber tale obiectum est actus bonus ex genere Exem plum secundi. vt velle detinere rem alienam inuito domino talis volitio fertur super obiectum disconueniens recte rationi: vocatur mala ex genere. Alia est bonitas excircunstantiis & est actus circunstantionatus omnibus circunstantiis: secundum dicta men recte rationis sibi conuenientibus vel debitis. vt velle subuenire pauperi propter deum: & quia recta ratio dictat esse sub ueniendum: & talis est perfecta bonitas moralis. Sed malitia ex circunstantia est duplex. quandam contraria: altera vero priuariua. Vnde apud Sco. actus dicitur malus ex circunctam tia contrarie: quia scilicet habet malam circunstam tiam. vt velle dare elemosinam pauperi propter vanam gloriam. Sed actus dicitur malus excircunstantia priuatiue: quando habet defectum bone circunstantie quam debet habere. vr habendo precise hanc volitionem volo subuenire pauperi non referendo in deum pro tempore quo teneor referre / tali actui deficit vna circunstantiascilicet finis. Tertium bo¬ num dicitur meritorium: & est actus acceptatus adeo ad vitam eternam. Per oppositum malum demeritorium est actus deaccepta tus vel ordinatus ad penam eternam vel tenporalem.

¶ Circa hanc materiam queruntur due difficultates. prima. An quelibet bonitas pure moralis hoc est que non est meritoria a qualibet meritoria spen differat. Secunda / an detur actus medius inter bonum morale: & malum morale / non est difficultas quin detur actus medius inter bonum meri torium: & malum demeritorium: vt actus bonus factus in mortali. Quantum ad primum ponuntur due opiniones probabiles / secunda tamen probabilior. prima est Dio. xvii. did est & climeton in prima sua quest. quod queli bet bonitas moralis a quamlibet meritoria specie differt. patet. quelibet boenitas meritoria est a principio differente ab illo a quo est pure moralis / ergo. patet antecedens. Quelibet mericoria a charitate procedit effectiue. nulla pure moralis a charitate procedit effectiue: quia si procederet a charitate esset meritoria & non pure moralis. ergo. & habet Dionvsius pro inconuenienti quod meritorium & non meritorium sint eiusdem speciei Adam prima di. primi tenet oppositum pro pter quattuor rationes. prima. actus castitatis ex charitate elicitus est eiusdem speciei specialissime cum actu castitatis qui est solum moralis. patet. actus procedens cum habitu & sine habitu est eiusdem speciei. ergo actus preueniens habitum & sequens erunt eiusdem speciei. ergo actus procedens ex charitate & qui procedit sine charitate sunt eiusdem speciei specialissime. Secunda ratio fortissima: sit aliquis in charitate eliciens actum castitatis bonum meritorie & moraliter. talis actus iteratus generat habitum. tunc habitu genito peccet / perdit charitatem & talis habitus genitus manet / & ex tali habitu emanente potest operari. & non potest operari ex habitu nisi eliciat actum eiusdem speciei tunc / quibus produceretur. ergo extra gratiam potest elicere actus eiusdem speriei specialissime. & illi erunt solum mora¬ les. ergo bonitas moralis & meritoria erunt eiusdem speciei specialissime. Tertia ratio adhuc apparentior. Sortes extra gratiam elicit actus castitatis bonos morales habitum gignentes. tunc habitu acquisito sortes acquirat gratiam. tunc potest elicere actus eiusdem specieicum precedentibus illis: & erunt meritorii. igitur. Antecedens patet. omnes cause que prius erant ad productionem actuum precedentium adhuc nunc sunt & quando cunque sunt eedem cause precise: ex eisdem potest produci idem effectus qui prius vel saltem consimilis in specie. & iste due rationes sunt fortiores inter ceteras. Sed iste rationes possunt solui ab aduersario. Ideo ad priman rationem cum arguitur / actusprocedens exhitu & sine hbintu elicitus a potentia est eiusdem rationis. distinguo vel de hintu infuso & sic nego. vel de acquisitis. & sic verum est. Ad secundum. dico quod remanet habitus gratia perdita quantum adesse habitus: sed non quantum ad idem exercitium sicut erat prius: quia est vna causa partialis que concurrebat ad effectum cum habitu puta charitas &c. Ad tertium cum sic arguitur: sortes cum acquisiuit gratiam omnes cause que prius erant adhuc sunt: concedo. ergo possunt producere eudem esfectum nego consequentiam: quia non sole sunt sed est alia causa / ideo sequitur diuersitas effectus veruntamen opinio ade est probabilior: videlicet quod vniuersaliter non quelibet bonitas pure moralis a quaelibet meritoria semper differt.

¶ quantum ad aliudsdubium an inter bonitatem moralem & malitiam moralem sit actus indifferens id est quod sit actus non bonus / nec malus moraliter. Pro solutione notandum quod hoc dupliciter potest intelligi. vno modo quod sit aliquis actus deliberatus / vel indeliberatus indifferens. alio modo quod sit aliquis actus deliberatus formaliter: puta qui sequitur iuditium rationis vel deliberatus virtualiter id est quando deberet esse iudicium rationis & non est.

¶ lterum notandum secundum sho. qu. xviii. prime secunde dupliciter intelligitur quod sit actus indifferens. Vno modo quod sit singulis in suo esse. Alio modo quod sit indifferens secundum speciem id est ex obiecto ( quia actus voluntatis secundum eum capiunt speciem ab obiecto & adhuc dupliciter intelligitur: quod sit indifferens secundum speciem. vno modo quod a tota specie debeatur ei quod sit indifferens & tunc ista consequentia esset bona / est indifferens secundum speciem: ergo quilibet actus in illa specie est indifferens. alio modo quod sit indifferens secundum speciem id est quod exobiecto non debeatur ei quod sit bonus / vrma lus: quia obiectum in se consideratum non habet conformitatem nec difformitatem ad dictamen recte rationis. & isto modo datur actus indifferens. vt velle leuare festucam / fricare barbam. sed tota difficultas est an detur aliquis actus singularis indifferens id est quo nec sit bonus / nec malus moraliter. & hoc de actu deliberato. quia de indeliberato non est questio / cum non sit bonus neque malus: neque est difficultas de indifferenti actu inter bonum meritorium / & malum demeritorium / cum talis detur. questio est ergo / an sit aliquis actus singularis deliberatus indifferens inter bonum & malum morale. Ponum tur due opiniones. prima est. S. tho. quam imitatur. Gre. in id iis. & in.d est diid et Qo nullus est actus indifferens deliberatus inter bonum & malum morale: probatur. quocum que actu capto deliberato: vel est conformis dictamini recte rationis vel non. si primum / ergo est actus bonus. si secundum: ergo est actus malus. ergo non est dabilis actus indifferens malus. Alia ratio Gre. quam facit in secundo. Quocumque actu capto deliberato: vel habet omnes circunstantias requisitas ad bonitatem vilrr aliqua deficit. Si primum est bonus Si secundum: est malus. nam sicut bonum ex integra causa consistit: ita malum ex defectu cuiuscumque circunstantie. Tertia ratio. capto quocumque actu vel fertur in materiam debitam. vel indebitam. si secunduum: non est indifferens: sed malus ex genere. si primum: vel ergo fertur in illam materiam licitam propter se & vlti mate. vel propter aliud. si primum id est propter se & vltimate & ista materia est quid creatum ergo est frutio creature: ergo est actus malus. si secundum id est propter aliud: vel propter aliquid aliudquod est bonum scilicet bonum finem vel non. si primum: ergo erit bonus: quia habet obiectum bonum: & refertur in finem bonum. Si secundum id est in malum finem / ergo est actus malus: ergo non est dabilis actus indifferens inter bonum & malum moraliter. Et ad hoc corroborandum citat scilicet tho. auctoritatem gre. in quadam homelia. Ociosum verbum est quod vtilitate rectitudinis aut ratione iuste necessitatis aut pie vtilitatis caret: sed verbum ociosum est malum / quia de eo sunt homines rationem reddituri in die iudicii. vt dicitur Mat. xxii. Si autem non caret ratione iuste necessitatis. aut pie vtilitatis est bonum aut malum: pari ergo ratione & quilibet alius actus vel est bonus: vel malus: nullus ergo indiuidualis actus est indifferens. Ideo si in verbis non datur verbum indifferens: nec in aliquo alio actu.

¶ Alia est opinio Occham prima distinctione primi: questione prima. & Bonauenture in secundo. xli. distinctione. quod datur actus indifferens inter bonum & malum. & pro ista opinione sit talis ratio / supponendo quod homo non tenetur pro omnitempore diligere deum cum sit preceptum affirmatiuum. sit ergo tempus in quo sortes non tenetur diligere deum: & pro tali velit elemosinam dare pauperi: & habeat iudicium rectum quod danda est elemosina indi genti. Hoc supposito arguitur sic. hec volitio non est mala / nec bona: ergo datur actus singularis deliberatus: qui non est bonus neque malus. primo non est mala transgressiue: quia non fertur in obiectum prohibitum: nec hent circunstantiam malam prohibitam. Igitur non est mala transgressiue. nec est mala omissiue. quod patet. quia non est carentia alicuius debiti pro tunc inesse / quia per suppositionem non obligatur tunc sortes ad amorem dei vel ad actum referibilem: ergo talis actus non est malus malitia omissionis. THic potest dici licet absolute non obligetur sortes pro tunc diligere deumta men obligatur ex conditione si eliciat actum referibilem tenetur referre per illud apsimr omnia in gloriam dei facite. TForte dicis quod sufficic relatio hebitualis &c. actus natus est referrilgitur est bonus. Contra. vel per referri habitualiter intelligis esse ex habitu referendiscilicet ex habitu dilectionis dei. vt videtur dicere Grego. in secundo dist. xxx viii. vel intelligis aptitudinaliter: id est esse aptum natum referri. non primum: quia nunquam habitus causat immediate actum differentem specie ab illis ex quibus genitus est: sed possibile quod nunquam habuerit habitum dilectionis deiigitur. non secundum: puta quod habitualiter referri. id est aptitudinaliter natus sit quantum est ex se referri: quia ille actus est eque natus referri in vanam gloriam sicut in deum: ergo eadem ratione qua dices bonum propter aptitudinalem referibilitatem eadem ratio ne dicam quod erit malus propter aptitudinalem referibilitatem in malum finem. Item mltum apparenter arguitur / quod sit dabilis actus medius inter bonum & malum moraliter. dicit. S. Bonauentura. Si actus ordinatus in bonum finem cadat super materiam debitam est bonus. Si autem non ordinatur / & hoc prouenit propter inordinatam conuersionem ad creaturam: est malus transgressiue. vsem propter negligentiam operantis qui tunc tenetur referre & non refert: & sic est malus omissiue. vThoc est propter fragilitatem: & sic est actus medius. lon dicit quamdocumque actus cadit super materiam debitam / & non elicitur propter aliquem finem est indifferens. in primis non est bonus: quia ad bonitatem non sufficit habitualis relatio. similr non est malus: quia cadit sup materiam debitam: & non caret circunstantia quam pro tunc debeat hartue. igitur. THec ratio est apparens & mihi dicendum videtur consequenter ad bonauenturam quod ista volitio volo leuare festucam propter deum est actus indifferens. LEt ad argumenta partis ad uerse: cum arguitur. vr est conformis dictamini &c. Dico quod est conformis dictaminirecto. ergo est virtuosus / nego consequentiam: quia non sufficit quod sit conformis dicta¬ mini recto quando illud non dictat vniuer saliter de omnibus circunstantiis requisitis ad bonitatem moralem: non enim tale dictamen dictat de fine qui requiritur. Ad secundum dico quod aliqua circunstantia deficit. nec cuiuscumque circunstantie requisite defectus sufficit ad malitiam. Contra. ergo actus factus per ignorantiam inuincibilem non esset bonus: sed malus. patet / circunstantia aliqua deficit. Dico quod ignorantia inuincibilis excusat a toto: quia illa excludit vnam circun stantiam requisitam / ad quam eliciens actum: pro tunc non tenetur. ideo si pro tunc non obligetur ad illam quamuis requiratur ad bonitatem tunec defectus illius non causat malitiam. Ad tertium cum infertur. ergo est fruitio / nego consequentiam. quia ad frui requiritur quod feratur in obiectum tanquam in vltimum finem & summum bonum. Ad auct oritatem Greg. in homelia. dicit Bonauentura. quod caret rectitudine quando homo obligatur sibi dare tunc. sed non caret quando pro tunc non tenetur. alias auctoritates / puta omnia in gloriam dei referte &c. exponit Bonauem tura loco pre allegato. vide si vis. Ex dictis apparet quod opinio ponens actum medium inter bonum & malum morale est probabilior.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14