Caput 16
Caput 16
An sine auxilio dei speciali possumus bene moraliter agere
VIdendum est quantum ad secundum membrum distinctionis supraposite. Vrum sine gratia gratis data siue sine auxilio gratuito / siue sine auxilio specialipossumus bene moraliter agere. Pro declaratione notandum quod deus dicitur dupliciter coagere specialiter alicui creature. Primo modo quando deus concurrit cum creatura ad faciendum / seu producendum effectum insolitum produci a tali creatura. Alio modo quando facit ipsam creaturam esse causam alicuius effectus: cuius alias non posset esse causa. Primo modo dupliciter adhuc intelligitur. Vno modo. quia coagit ad effectum maiorem producendum quam sit illa causa nata producere / vt si sol esset solum aptus natus producere lumen vt octo. & deus coageret illi ad producendum vt duodecim. Alio modo quia licet non coagat deus ad maiorem effectum producendum quam sit illa causa nata producere: coagit tamen ad ipsumproducendum in tempore breuiori quam posset illa causa producere. vt sit ignis potens producere caliditatem vt octo / sed non potest nisi in hora producere: si deus faciat quod producat in media hora / tunc specialiter coagit ad illam producendam. Secundo modo deus dicitur principaliter alicui cause coagere quando illam causam facit esse causam alicuius effectus cuius non est sufficiens causa cum concursu generali. Et de isto membro est questio an voluntas ex sua virtute naturali sit impotens ad producendum actum bonum: quod producat hoc est quia specialiter deus coagens / facit illam esse causam illius cffectus Be ista questione sunt due opiniones communes. vna est Greg. in secundo dist. xx vii. quod voluntas ex se est impotens ad producendum actum bonum / & etiam si producat hoe est propter deum specialiter concurrentem facientem quod talis sit causa. probat auctoritatibus & rationibus. primo supponendo duo primum quod fideles non absque causa rogant deum: vt prestet eis auxilium ad vitandum peccata: & ad actus bonos eliciendos. Secum do / supponit quod aliter indigemus auxilio deiad bene quam ad male operandum (nam notum est cuilibet / quod non potest ab ipsa voluntate quecumque operatio produci quin deus partialiter concurrat / siue bona / siue mala fuerit alias nostra peccata essent ita equaliterattribuenda deo: sicut bona opera: & non essent agende deo gratie propter bonas operationes nisi aliter concurrat deus ad bonas quam ad malas. & frustra rogaremus deum vt prestaret adiutorium ad operationes bonas. Patet / si ex mea natura & potestate sum potens ad producendum bonam operationem: ergo non indigeo iuuamine extrinseco: ergo frustra rogarem deum &c. Secundo / patet quod deus non aliter concurreret ad actiones bonas quam ad malas si solo concursu gene rali concurrit ad bonam. Hanc deducit Grego. contra Pelagianum volens dicere quod oppositum fuit error Pelagii.
¶ Contra hanc opinionem fit argumentum difficile: bene sequitur eadem actio que nunc est bona potest esse mala: ergo actio bona potest produci a voluntate sine auxilio spcianli dei ex sola potentia voluntatis cum cognitione. Patet antecedens. volitio quam habeo de re licita potest fieri mala: puta si proueniat prohibitio. tunc bene sequitur / hec volitio aliquando erit mala: ergo tunc ad eam pducendam non requiritur concursus specialis dei: sed solum generalis sufficit. & non est difficilius nunc eam producere quam tunc: ergo eedem cause quam sufficiebant nunc sufficiunt pro quo cunque tempore / eedem inquam non augmentate: nec diminute: & eodem modo applicate semper quandiu remanent sunt sufficientes: ergo si volum tas ex concursu sui cum concursu generali pro tenpore quo volitio erit mala sit sufficiens ad producendum illam volitionem: eedem cause codem modo se habentes erunt sufficientes ad illam producendam. & si producant erit bona. igitur. Dicitur coniter ad hoc argumentum: quod illa volitio erit alterius speciei: quia aliter concurrit deus ad ipsam quando est bona: & quando est mala. & ex tali concursu infertur dist inctio specifica actus. Contra. bene sequitur deus concurrit specialiter: & est in sua potestate non concurrere. Ponatur quod non concurrat specialiter. tunc sic: pro tempore crastino potero cum concursu generali elicere talem volitionem: ergo nunc possum elicere volitionem eiusdem speciei supposito quod nunc deus concurrat specialiter. ista volitio nunc est bona: quia conformis dictamini recto cadens super obiectum conueniem: & propter bonum finem. ergo nunc ista est bona moraliter: & ad eam non concurrit specialiter: sed generaliter. ergo propositum Alio modo arguitur sic. Sortes qui iam habet ignorantiam inuincibilem de berta quod sit sua: habet istud dictamem hec est a me cognoscenda: & illud est verum. ideo volitio conformis illi erit bona moraliter. Tunc arguitur sic. est possibile successutemporis quod illud dicta men erroneum inuincibile efficiatur vincibi¬ le: tunc illud erit falsum: hec est a me cognoscenda: & illa volitio continuata efficitur debona mala propter illud dictamen: tunc protempore quo efficitur mala ex solo concursuvoluntatis producitur: ergo pro isto tempore quo tale iudicium est verum propter erroren inuincibilem supposito quod non concurrat sporecialiter ex concursu voluntatis & diqamine elicio talem volitionem quandoefficitur dida men falsum: ergo sine speciali concursu potest bene moraliter agere. Ex doctrina qure potest facile responderi ad hoc argumentum nam apud eum sunt aliqui actus necessario boni sicut dilectio dei super omnia / que est necessario bona operatio. & illud dictamendiligendus est deus a me super omnia / est necessario verum. Tunc diceret consequenter quod ad illud dictamem necessario bonum vt eliciatur necessarius est specialis concursus. Dicit iterum quod ad hoc quod alii actus contingenter boni sint boni: requritur quod actualiter vel habitualiter imperentur a dilectione dei que necessario est bona: & ad tales actus contingenter bonos quamuis non requiratur concursus specialis immediatus: requiritur tamen mediatus: quia requiritur dilectio dei ad quam concurrit inmmediate specialiter. Alii vt Sco. tenent oppositum quod ad bene agendum moraliter sufficit concursus dei generalis: & non requiritur specialis. Et hoc non fuit error pelagiidicentis: quod natura erat sufficiens ad omnes actus bonos: sed quia non ponebat charitatem necessario requisitam ad merendum.
On this page