Caput 17
Caput 17
De bonitate et malitia habituum in generali
POstquam determinatum est de bonitate & malitia actuum Consequenter agendum est de bonitate & malitia habituum. Et primo in generali queritur in qua potentia sit ponendus habitusc an indifferenter in omni: vel in aliqua / & aliquam non: Quod non sit ponendus hbintus in qualibet potentia. notum est. quia in lapide ex frequaentidescensu deorsum non causatur habitus. Simice dicen¬ dum de aliis agentibus pure naturalibus. Restat ergo concedere / quod in aliquam sit ponendus: & in aliqua non. sed quare potius in vna quam in aliaDicunt aliqu doc. quando aliqua potentia est ita deter minata quod non potest in contrarium: in illa potentia non est ponendus habitus. Sed quando potentia est indifferens ad duo opposita / quia potest in vnum / & in aliud: in illa est ponendus habitus. Exemplum primi. Lapis est potentia determ inata ex se solum ad motum deorsum. & si moueatur sursum: hoc est ab alia potentia. ideo in lapide ex frequenti motudeorsum non causatur habitus. Exemplum secundi. vt voluntas potest velle & nolle: & propterea exfrequenti elicitione volitionum causatur habitus in ipsa inclinans illam ad consimilia velle elicienda illis ex quibus genitus est.
¶ Similiter dicendum de nolle. S. Tho. dicit quod non est ponendus habitus dilectionis dei acquisitus: quia voluntas est ita determinata ad dilectio nem dei: quod non potest in oppositum secundum eum. ideo non causatur habitus inclinans ad dilectionem dei.
¶ Contra / sequitur quod intellectus ex frequentibus assensibus primorum principiorum non causaretur habitus illorum: sed hoc est falsum. consequentia patet. intellectus est ita determinatus ad assentiendum primis principiis perse notis: quod non potest illis dissentire / nec assentire contradictoriis eorum: ergo non ponentur habitus in intellectu respectu primorum principiorum: sed hoc est falsum. quod patet. Aristoteles inter habitus ponit habitum qui vocatur intellectus inclinans ad assensum primorum principiorum. Item post frequentationem assensuum circa prima principia homo percipit se magis promptum ad assentiendum illis & fortius assentit quam prius.
¶ Propter hoc argumentum quod habet apparentiam: videtur quod respectu primorum principiorum per senotorum non ponatur habitus in intellectu. Vnde dicit Sco. in secundo. sicut non ponitur habitus cantus ex noticiis intuitiuis: simicier noticiis apprshensiuis primorum principiorum perse notorum positis / non est in potestate intellectus quin assentiat illis. ergo non est ponendus habitus in intellectu inclinans ad assen tiendum primis principiis. Et ad Aristotelem dicitur quod intellectus habitus inclinat ad assensum principiorum non primorum quam non sunt per se nota: sed nota per experientiam: vel aliunde / & non ex terminis. Ideo respoedetur conclusiue: & probabiliter.
¶ Qndo potentia est ita determinata quod potest in istud & non potest in oppositum: & positis omnibus necessario requisitis necessario coagit: tunc in tali potentia non est ponendus habitus. Sed quando potentia est indifferens ad duo opposita: vel quamuis non sit indifferens ad duo opposita est tamen ita indifferens quod omnibus necessario requisitis ad productionem illius non necessario coagit: tunc in tali potentia est ponendus habitus. Exemplum primi / vt respectu temperantie ponetur habitus. Exemplum secundi / vt respectu felicitatis. nam nullus potest nole felicitatem: nec velle summanmiseriam. Secundum communiorem opinionem voluntas est ita determ inata ad vnum quod non potest in contrarium: sed tamen omnibus necessario requisitis ad productionem felicitatis: voluntas non necessario coagit immo potest suspendere actum suum. Ideo in ordine ad felicitatem debet poni habitus inclinans &c. sed intellectus est ita determinatuad assentiendum primis principiis: quod omnibus necessario requisitis positis / puta simplici apprehensione &c. non potest quin assentiat. igitur respectu illorum non ponitur habitus.
¶ Notandum quod non reperiuntur potentie in quibus ponantur habitus imm ediate: nisi intellectus & voluntas. quia iste potentie ad aliqua non sic determinantur: quin possint in opposita. nam dato quod voluntas ad aliquid sic de terminetur: tamen in libertate sua est ponere vel non ponere illud. Si militer in assensu conclusionis: & respectufidei non sic est. quoniam in. ellectus non necessario determinatur assentire conclusioniquin possit per argumentum sophisticum ei dissentire / neque determinatur ad habendam fidem: quin possit per rationem probabilem habere opinionem. & ideo non ponitur habitus immediate nisi in intellectu & voluntate.
¶ Consequenter videndum est qunmo causatur ista bonitas habitualis / an a quolibet actu causetur. Respondetur per propoteones. Prima non quilibet actus cum elicitur seu conseruatur causat aliquid de habitu. Probatur. capio vnum intemperatum qui elicit actum temperantie. Iam iste actus non causat habitum temperantie. Probatur. quia non potest esse habitus temperantie simul cum habitu opposito: scilicet intem perantie. immo oportet quod primo alius habitus corrumpatur: sed ille non illico corrumpitur. igitur.
¶ Secunda propositio. Omnis actus reperiens subiectum neutrum id est non magis inclinatum ad hoc quam ad illud in quod potest produci talis habitus: & non habituatum ad hoc nec ad oppositum causat aliquid habitus. Probatur. quandocunque aliquod agens est sufficiens ad producendum aliquem effectum med ietas illius agentis sufficiet producere medietatem illius effectus. Igitur si actus multum intensus sufficit causare habitum sequitur quod medietas illius actus id est actus in duplo minus intensus sufficit causare habitum in duplo remissiorem. & adhuc per maximam predictam actus adhuc in duplo minorsufficit: & adhuc in duplo minor: & sic in infinitum.
¶ Probatur secundo. Quandocumque sunt duo eiusdem speciei specialissime agentia pure naturalia solum differentia penes magis & minus / si intensum potest in aliquem effectum: minus intensum potest in similem effectum: licet etiam minus intensum. vt calor potens producere calorem in manum: in duploremisior calor potest producere remissiorem calorem in manum. & adhuc remissior calor hoc poterit: & breuiter non est dabilis calor quin possit aliquid caloris in manum producere. & hoc vt suppono seclusa resistentia.
¶ Et sic concluditur quod omnis actus potest producere aliquid habitus. sed illud non vocatur habitus cum deficiat conotatio: scilicet quod sit de difficili mobilis a subiecto. sed vocatur dispositio: scilicet quando actus est ita remissus quod non valet habitum permanentem producere: sed solum aliquid remissius eiusdem tamenrationis cum habitu.
¶ Contra istam ma¬ ximam instatur ad Occham quarto quolibeto de noticia intuitiua que causata a propinquo & non a remoto sufficit canre iudicium quod sortes sit homo: & tamen ipsa causata apropinquo non differt a se causata a remoto nisipenes intensum & remissum. igitur. Responedetur apud Occham in plogo sententiarum questione pima. quod noticia intuitiua sortis cum sola specie visibili non est sufficiens causare iudicium affirmatiuum immo potius iudicium negatiuum quo scilicet iudicat / quod sortes non est. vt si a solo deo conseruaretur sorte non praesente: quia ad hoc quod possit cum specie visibili causare iudicium affirmatiuum requritur obiectum presens quod concurrit cum eis ad causandum illud iudicium affirmatiuum. Secundo supponitur & est notum in philosophia quod agens naturale aliquando est potens solum a propinquo produce re vnum effectum: & non a remotis: & tamen a remo tis est natum & potens causare alium effectum vt lumen solum a propinquis potest producere calorem: & tamen a remotis potest producere lucem. sic de obiecto dicitur quod a propinquis solum potest producere / & concurrere ad iudicium affirmatiuum puta quod sit sortes: & a remotis potest producere noticiam intuitiuam sui. Dico igitur quod non pruenit ratione noticie intuitiue quod a propinquis causetur illud iudicium affirmatiuum & non a remotis: sed hoc solum puenit ab obiecto. & hoc ideo: quia obiectum est talis nature: seu quia obiectum est obiectum. nam illa noticia intuitiua quantum est de se est nata concurrere cum obiecto ad illud iudicium causan dum siue a remotis siue a propinquis siue intensa siue remissa. Vnde dico quod si illa noticia intuitiua remissa quae causatur ab obiecto remoto maneret ommnino eque remissaobiecto tamen appropinquato causaret cum obiecto iudicium affirmatiuum quod sortes est / licet illud iudicium etiam esset minus intensum / & valde remissum.
¶ Aliud argumentum contra illam maximam: scilicet quod omnis actus quam tumcunque remissus causat aliquid habitus in subiectum indifferens. sequeretur quod ab aliquo habitu causaretur aliquid actus: & idem habitus causaretur ab eodem actu¬ causante habitum: & sic idem esset prius & posterius seipso / & causaret suam causam / quo nihil est impossibilius. igitur. Patet antecedens. capio sortem qui nullum habitum habet temperantie: nec intemperantie: & incipiat actum elicere temperantie partibiliter qui in fine hore erit intensus vt octo. tunc sic in fine hore erit habitus productus ab illo actu: & sit / o / & ille actus sit / a / tunc / as / producit / b / & / a / producitur ab ipso / be/. patet. & diuido vtrumque per partes proportionales maioribus terminatis versus instans presens initiatiuum. tunc prima pars / as / producit primam partem / b/ & prima pars / be/ producit secundam partem / a. Patet: quia precedit eam & est nata producere consimilem actum a quo producta est. igitur. & vltra. secunda pars / aproducit secundam partem / be / & secunda / be / tertiam / a / & sic in infinitum. igitur.
¶ Respondetur negando sequelam. & concedo quod / a / producet totum / b & negatur quod / a. producatur a / be /. Et ad probationem: aliqua pars / a / producitur a / be / concedo. & aliqua pars / beproducetur ab / a / concedo. & iterum alia pars a / producetur a / be/ & sic consequenter. igitur / a / producetur a / be/ negatur consequentia. Et sit prima propositio. Cuiuslibet partis actus / a / aliqua producitur ab habitu / be / siue ab aliqua parte habitus / be / & tamen est aliqua pars actus / a / que non prducitur ab habitu / be / scilicet prima medietas que non producitur a / be. Prima pars probatur. quia quacunque parte data illa habet duas medietates quarum secundam precedit aliqua pars habitus / be/ quam concurrebat ad producendum illam secundam partem. & secunda pars probatur: quia prima medietas secundum cuiuslibet sui aliquid precessit quamlibet partem / be / & totum / b. igitur. Secunda propositio. Quelibet pars / as / producit aliquid / b/ & camem multe producuntur a / be/ & hoc non inconuenit respectu diuersarum partium. nam numquam eadem pars producitur abilla parte quam producit: sed secundum diuersas partes actus / a / producit / be. & econtra.
On this page