Caput 18
Caput 18
De corruptione habitus
DIctum est quod non semper quilibet actus producit aliquid de habitu: quando est in subiecto resistentia habitus contrarii. Secundo dictum est: quando in subiecto non est habitus contrarius: quilibet actus est sufficiens ad producendum aliquid eiusdem speciei cum habitu. Vnde si magnus actus sufficiat produce re actum intensum quilibet eiusdem specieidifferens solum penes intensum & remissum ab illo / propter remissionem erit sufficiens producere habitum licet remissum. Nunc vero agendum est de corruptione habitus. Vtrum videlicet corrumpatur habitus solnm per actus contrarios actibus ad quos inclinat. Arguitur quod non / quia si sic. apud ponentes habitum circa prima principia per senota / ille habitus esset incorruptibilis: quia non potest haberi actus contrarius: hoc est dissensus circa prima principia vel assensus contradictorius.
¶ Similiter habitus genitus ex actibus quibus appetimus beatitudinem / non est corruptibilis: quia non potest haberi actus contrarius: cum nemo potest nolle beatitudinem vel velle miseriam. ergo ille habitus esset incorruptibilis.
¶ Preterea aliqui habitus corrumpuntur per solam cessationem sine positione actuum contrariorum. Patet experientia docet si aliquis alicuius conclusionis habitum ex multis actibus acquisiuerit / silongo tempore perseueret sine actu ad quem inclinat talis habitus illius obliuiscetur. ergo erit corruptus: & non per contrarios actus: ergo corrumpitur habitus per cessationem ab actu / & non solum per actus contrarios.
¶ In oppositum arguitur. habitus remanet sine actu ad quem inclinat etiam in esse intenso peraliquod tempus. ergo si non superueniat aliacausa quam cessatio ab actu: talis habitus manebit in perpetuum. Patet. iste habitus in isto tempore non diminuitur. ergo iste habitus in isto tempore habet omnes causas conseruantes / & non deficit aliqua requisita ad conseruationem: sed in quocumque magno tempore cessetur dummodo non ponatur actus contrarius remanent eedem cause conseruantes. ergo si habitus corrumpatur solum corrum pitur per contrarios actus.
¶ Pro solutione notandum in communi philosophia quod aliquem effectum corrumpi non contingit nisi tripliciter. & adhuc duo illorum modorum corruptibilitatis sunt per accidens: & alius est per se. Primo corrumpitur aliquis effectus per corruptionem subiecti: & isto modo corrumpuntur sensationes existentes in brutis que sunt immediate in anima sensitiua que post mortem bruti nullo modo remanent: imo omnino corrumpuntur talis corruptio sensationum est per corrupto nem subiecti: & per accidens. Secundo modo corrumpitur accidens per accidens non per causam contrariam: sed solum per defectum cause conseruantis: vt per absentiam corporis luminosi corrumpitur lumem. Similiter noticia intuitiua corrumpitur per accidens scilicet per absentiam obiecti. Alio modo corrunpitur effectus per se: scilicet ad positionem cause contrarie & hoc virtualiter vel formaliter Virtualiter videlicet quando potest producere effectum contrarium. Vnde actus temperantie non est contrarius formaliter habitui intemperantie: quia se compatiuntur in eo dem subiecto / sed solum virtualiter: sicut aqua contrariatur virtualiter caliditati: quia potest producere frigiditatem quam contrariatur cali ditati.
¶ Hoc supposito videndum est de corruptione habitus. & hoc loquendo de habitibus in anima intellectiua: quia non est difficultas de habitibus in anima sensitiua cum corrumpuntur ad corruptionem eius cumsit corruptibilis: sed solum loquimur de habitibus in subiecto incorruptibili per naturam vt est anima intellectiua: & similiter loquimur de habitibus acquisitis & non infusis qui corrumpuntur per cessationem conseruantis scilicet dei propter nostrum demeritum Si ergo habitus acquisitus naturaliter non corrumpitur per corruptionem subiecti / quia est in subiecto incorruptibili: quomodo ergo corrumpitur? oportet ergo quod vel per cessatio nem ab actu: vel per positionem actuum contrariorum actibus ex quibus genitus est. Samnctus Tho. prima secunde. qu. liii. dicit quod habitus non possunt corrumpi per se: sed solum peraccidens: puta per cessationem inquantum ex illa cessatione ponitur actus contrarius cessato permittit ad actum contrarium quam non permitteret non cessatio. nec corrumpuntur ad desitionem co nseruantis: quia non dependent a conseruante nisi in produci & non in conseruari. Dicit is. Tho. ibidem / & consequenter Occham in quarto questione. xii. quod habitus quicunque existens in intellectu non potest corrum pinisi per positionem actuum contrariorum: vel per desitionem alicuius necessario requisitiad conseruandum illum. Et ad argum enta: sequitur quod ille habitus circa prima principia esset incorruptibilis. concedo: & hoc substinendo quod intellectus non potest dissentire primis principis. Similiter habitus quo causatur exvolitione qua desidero beatitudinesm quia non possum nolle quamuis possim cessare. Occham tamen tenet oppositum in fine tertii: sed secundum opinionem comunem ille habitus est incorruptibilis per naturam qui causatur ex actibus volendi beatitudinem: & ex actibus nolendi miseriam. Sed de habitu scientie: aliquis est diu habituatus circa aliquam conclusionem / si diu cesset ab actu non poterit elicere actum: & non est corruptibilis per actus contrarios. oprtet ergo quod per solam cessationem ab actu.
¶ Respondet Occham in quarto questione predicta in solutione primi dubii dicens. vel corrumpitur habitus: quia deus per cessationem diuturnam actuum desin it conseruare. vel corrumpitur quia in corpore sunt alique qualitates producte ab actibus illis que per alterationem corrum puntur que necessario requiruntur ad conseruationem habitus pro quanto ille qualitates intense requiruntur ad hoc quod sensus communis habeat sucs actus: & ad desitionem specierum sensitiuarum in parte interiori propter alterationem illarum
¶ Dico tertio quod ille idem habitus manet. Contra. post diuturnam cessationem non potest recordari illius conclusionis. Verum est / & non nisi propter defectum illius habitus. nego: inmo propter defectum alicuius cause que necessario requiritur cum intellectu & habitu ad exeundum in actum. & illa causa est aliqua qualitas corporalis extensa in phantasmate que corrumpitur: & ad desitionem specierum sensitiuarum in parte interiori propter alterationem. Ideo non est ex cessatione ab actu: sed ex corruptione alicuius corporalis vt dictum est. TQualitates corporee non sunt requisite ad conseruationem habituum in anima. Patet de anima separata que potest acqurere habitus: sed habitus pro hoc statu non potest exire in suum actum nisi mediante corpore quod alteratur crebriter ad cuius alterationem inpeditur actiuitas habitus / sicut anima in hoc corpore non potest videre indiuisibilia secus est de aniina separata. Hieronymus in plogo biblie ait. Discamus in terris quorum scientia remanet in celo. Nota quod si caro maneat in alterata homo exibit ita facile in actum in senectute sicut in iuuentute sicut dicit Aristo. primo de anima / si senex haberet oculum iuuenis &c.d in patria non erit alteratio: ergo semper potest hoeo exire in actum / potest tamen hon supplere hanc corporis alterationem per actuum frequentationem / sicut senex instrumentum supplet cilice. visum ocularibus / licet anima & habitus maneant & sint cause naturales / non potest tamen exire in actum defectu instrumenti. Patet / quando culter fit obtusus & manet eadem manus & cultellus.
¶ Et ista est resolutio comunior & probabilior: videlicet quod nunquam corrumpitur habitus acquisitus naturaliter nisi per corruptionem subiecti vel per corruptionem conseruantis. vel per actus contrarios actibus ad quos in clinat ille habitus: quia sunt productiui habitus contrarii. Ex quo sequitur quod diuiditur habitus per actus contrarios. vnde sicut ignis applicatus frigido primo corrumpit vnam partem: & sic consequenter. & quan¬ cito est corruptum illud totum frigus / incipit producere calorem partialiter: eodem modo sortes habituatus in habitu temperantie elicit actum intemperantie: si sit intensus corrumpit aliquid de illo habitu & postea illo corrupto totaliter producere incipiet partialiter aliquid de habitu intemperantie. & hoc tenendo quod qualitates contrarie nullo modo se compatiuntur in quibuscunque gradibus: & sic dicendum est de quibuscunque agentibus naturalibus. vbi ergo non possunt elici actus contrarii: tunc talis habitus non est corruptibilis per naturam. Et dicit sanctus Thomas quando actus non habent actus contrarios vt actus primorum principiorum habitus illorum non possunt corrumpi acontrariis. TNon videtur mihi hec opinio probabilior immo melius est dicere quod per solam cessationem ab actu habitus potest corrumpi. Et tripliciter effectus potest se habere ad causam. Vno modo quod simpliciter dependeat in esse a conseruatione cause. Alio modo quod nullo modo dependeat a conseruatione cause post productionem. Tertio modo quod medio modo se habeat scilicet quod fit pernotabile tempus non conseruetur naturaliter corrumpitur. Exemplum primi vt lumen. exemplum secundi vt albedo. exemplum tertii vt habitus. & tunc patet quod habitus non habentes actus contrarios possunt corrumpi. facile tamen potest sustineri quod ex actu primi principii non generatur habitus.
On this page