Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

De contrarietate habituum

¶ De contrarietate habituum. Ca. XIX.

COnsequenter dicendum est de contrarietate habituum. Vnde apud modernos vt Occham in tertio questione octaua communiter ponitur ista propoteo. Gencunque sunt duo habitus i & actus ad quos inclinant sunt incompatibiles seu contrarii: tales habitus erunt contrarii. & breui ter non potest cognosci contrarietas habituum seuincompatibilitas nisi penes incompatibilitatem vel contrarietatem actuum ad quos inclinant. Exemplum / actus temperantie & actus intemperantie sunt incomnpatibiles & contrarii adinuicem. Similiter & habitus inclinantes ad illos actus. Similiter assensus fidei & assensus euidens circa eandem conclusionem sunt incompatibiles: ita & illi habitus ad istos actus inclinantes. ideo incompatibilitas & contrarietas habituum est attendenda ex inconpatibilitate & cont rarietate actuum ad quos inclinant. Patet / aliqui habitus sunt contrarii: alias staret aliquem ese simul temperatum & intemperatum. & non potest attendi illa incompatibilitas habituum nisi penes incompatibilitatem actuum temperantie: & intemperantie. igitur.

¶ Consequenter dicendum est quod aliquando vnus actus est incompacibilis duobus actibus simul cuius habitus est compat ibilis duobus habitibus illorum duorum actuum. Ideo quamuis non sit concedendum quod aliqui duo habitus sint adinuicem compatibiles quorum actus sunt inconpabiles: nihilominus est concedendum quod aliquis actus est incompatibilis duobus simfactibus iunctis: & tamen habitus illius actus est compatibilis duobus illis habitibus simul iunctis illorum duorum actuum quibus actus illius habitus erat incompatibilis. vc dissensus conclusionis est incompatibilis assensibus duorum / quorum primo assentio antecedenti / & secundo assentio bonitati consequentie / illa duo non stant cum dissensu conclusionis: quia qui assentit maiori minori & bonitati consequentie de necessitate assentit conclusioni nisi obex fuerit. & tamen habitus qui causatur ex dissensu conclusionis conpatitur illos duos habitus. Patet minor / sit sortes qui dissentiat frequenter alicui conclusioni: tunc acquirit habitum volo quod frequenter aduertat circa bonitatem consequentie: & non circa antecedens. iam causatur habitus circa bonitatem consequentie. postea aduertat frequenter circa antecedens & non circa bonitatem consequentie / tunc assentit antecedem ti & ex illo assensu frequenti antecedentis causabitur habitus / tunc talis habebit tres habitus se compabiles quorum actus vnius puta dissensus est inconpatibilis cum duobus actibus alterorum duorum habituum. ergo propositum T Potest quis negare quod assentiet an¬ tecedenti & dicere quod tanta est habituum vtrobique repugnantia sicut actuum & difficile est oppositum ostendere. T¶ Contra predicta arguitur probando quod sint dabiles duo habitus se compatientes producti a duobus actibus incompatilibus inter se. Capio habi tum opinatiuum / a / propositionis: & sortes eliciat circa / a / propositionem assensum fidei vel assensum scientificum. tunc sic. postquam elicuit actum primum non est adhuc corruptus habitus opinatiuus & est productum aliquid de habitu scientifico vel fidei si sit afsensus fidei. ergo in ipso est habitus incompatibilis cum habitu opinatiuo. minor patet: quia deinceps reperiet se magis habilitatum ad assentiendum quam prius. Distinguo vt dicit Occham in tertio questione octaua. vel quod reperiet se magis habilitatum priuatiue: hoc est minus habilitatum ad contrarium & sic conceditur: quia est remissum aliquid de habitu habilitante ad contrarium. vel quod reperiet se magis habilitatum positiue: & sic negatur. Dicit enim sicut est in formis materialibus ita in istis. nam si ignis debeat producere calorem in aquam: oportet quod primo corrumpat totum frigus. deinde incipit producere calorem. Similiter iste assensus prinmo corrumpit habitum contrarium / deinde incipit producere habitum contrarium positiue. Aliud argumentum apparentius. sumhabituatus circa / a / proposirionem habituopinat iuo. habeam noticiam intuitiuam que sufficit immediate causare assensum certum & euidentem de / a / propositione. tunc cum erit obiectum absens ad quam terminatur illa noticia intuitiua. & formando / a propositionem assentiam firmiter / illa apprehensio abstractiua cum potentia non sufficit causare assensum firmum: quia esset per se nota. ergo preter illam apprehensionem & potem tiam est aliquid in intellectu concurrens & non videtur nisi quod sit habitus: & sic ille habitus erit compatibilis habitui opinatiuo.

¶ Respondetur. cum sic arguitur capiendo sortem multum habituatum circa / a / propositionem assensu opinatiuo obiiciatur obiecum cum notitia intuitiua. sufficeret causare assensum euidentem illius propositionis. tunc sic. si post istum primum assensum remoueatur obiectum & presentetur talis propositio: assentiet firmiter. Dico quod post talem primum assensum si solum presentetur talis propositio cum noticia apprehensiua sine notitia intuitiua & sine motiuo non poterit assentire neque euidenter neque firmiter.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 19