Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 20

Caput 20

De coefficientia habitus

¶ De coefficientia habitus. Ca. XX

IAm videndum est de coefficientia habitus. Vtrum videlicet habitus coefficientiam habeat cum potentia ad actum producendum: ita quod partialiter attingant ipsum actum. & pro nunc loquimur de habitibus acquisitis / quia postea de infusis erit sermo. Et sit prima propositio. Quilibet habitus existens in aliqua potentia partialiter concurrit cum illa potentia ad consimilem effectum producendum in specie ex quo est genitus. Patet vnica ratione. aliquis habitus concnrrit partialiter. ergo & quilibet: quia non videtur maior ratio de vno quam de alio. Patet antecedens. illud quo remoto & omnibus aliis positis non posset effectus poni concurrit partialiter ad illum effectum si sit extrinsecum: quia siesset intrinsecum concurreret in genere cause vel materialis vel formalis. vnde est maxina & pernihil aliud potest ostendi quod aliquid concurrat ad aliquid ponendum siue producendum: nisi quia posito illo de necessitate ponitur alid & remoto illo remouetur alid: sed habitus est hmodoi in ordine ad actum suum saltem sustinendo quod illud quod manet in absentia obiecti est habitus. si talis qualitas quam manet obiecto alias intuito non esset: & omninia cetera manerent non est possibile / quod producatur distincta noticia abstractiua illius obiecti: quia alias potuisset produci abstractiua antequam obiectum fuisset intuitum: ergo habitu remoto aliis remanentibus non potest actus produci. Est ista ratio est euidens quod nabitus concurrat in genere cause efficientis: vt dicit Occham. iii. quo libeto. xx. &. xxi. qu. Dicit praeterea quod aliquando requiritur habitus vt effectus producatur aliquando non vt producatur simpliciter talis efsectus: sed vt producatur intensior: vt in actibus voluntatis: & in noticiis abstractiuis.

¶ Contrarium huius opinionis tenet Durandus in tertio distin. xxiii. quest. ii. quod habitus non concurrit effectiue ad actus producendos. Et prima eius ratio talis est: illud quod per seipsum facit ad intentionem alicuius actus potest etiam per se pro ducere talem actum quamuis remissum si non ponatur obstaculum. sed sic est quod habitus non est per se sufficiens ad producendum actum. quia requiritur quod potentia concurrat: ergo non est per se sufficiens ad intem dendum actum. Maior patet / cum intensio actus non fit nisi per additionem partis eiusdem speciei cum toto actu. ergo si non poneretur obex maioris resistentie quam passum sit actiuitatis: & non poneretur obex / habitus solus produceret actum: quod est inconueniens.

¶ Ad istam rationem dicitur quod dupliciter intelligitur quod omne illud quod est per sesufficiens ad intendendum actum sit per se sufficiens ad producendum actum. Vno modo quod ad intendendum effectum illud per se solum concurrat actiue. & isto modo / quod est per se sufficiens ad intendendum est per sesufficiens ad producendum similem in specie Alio modo quod sit per se sufficiens ipso solo superaddito cause precedenti sit intensioretiam causa precedente concurrente. & sic nego quod omne illud quod est per se sufficiens ad intendendum isto modo sit per se sufficiens ad producendum. Vnde non est imaginandum quod vna pars actus producatur a sola potentia: & alia pars a solo habitu / immo totus actus producitur a potentia: sed non totaliter: & totus actus producitur ab habitu: sed non totacir / & ipsa potentia secluso adiutorio non produceret ita intensum.

¶ Altera ratio Durandi est Capio sortem quom assentiat alicui propotioni ex sola ratione topica / ex illo generatur habitus / si postea assentiat illi propositioni ex illa sola ratione non assentiet clarius quamuis sit habituatus: & antea non erat. ergo habitus non coagit effectiue ad producendum actum.

¶ Cum arguitur. non assentiet clarius. dico si incelli¬ gis cdlarius id est euidentius: concedo. vel carius id est firmius vrsaltem minus formidolose: & sic nego. immo dico quod ex illa ratione topica & habitu producitur opinio minus formidolosa. similiter assensus demonstractionis etiam causatus ex habitu erit intensior: & sic euidentior. Contra. si habitus producat actum: ergo sequitur quod effectus concurrit partialiter ad producendum suam causanpatet / actus causat habitum & econtra. Dicit occham vbi supra quod primus actus non causatur ab habitu sed ab aliis causis. quod patet. quia primus actus est causa efficiens. habitus: ergo non causatur ab eo: quia idem numero non potest esse causa & effectus respectu eiusdem. Sed primus actus qui causatur in potentiis apprehensiuis in absentia obiecti causatur ab habitu. ideo non omnis actus causatur ab habitu. Contra. in causis efficiencibus essentialibus non est circulus: sed actus est causa efficiens habitus. ergo habitus non est causa actus.

¶ Respoeodetur quod in causis essentialibus potest esse circulus quam tum ad speciem: sed non quantum ad idem numero. nonc autem vnus actus est causa habitus: scilicet primus: qui sine eo non potest esse habitus naturaliter & postea habitus est causa non illius actus sed alterius & ille actus bene augmentabit illum habitum.

¶ Sed contra probatur quod habitus ille sit causa eiusdem actus numero. quia actus primus generans habitum potest continuari cum hambitu: & tunc habitus ille generatus conseruabit illum actum.

¶ Respondetur quod non est inconueniens quod effectus sit conseruatiuus sue cause efficientis in eodem subiecto: & ita est in perposito quod habitus generatus ex actu primo melius conseruat illum actum quam posset conseruari sine illo habitu. Difficultas. dicum est quod habitus concurrit ad actum producendum. Vtrum habitus cum potentia secluso altero sint cause sufficientes ad productionem actus. hoc est antequam sim habituatus ad producendum actum scientificum aliquid requiritur vltra potentiam / scilicet demonstratio. vtrum habitu in me generato iste ha¬ bitus cum potentia sine demonstratione. isine illa causa sint sufficientes ad pro ducendum actus scientificos. Et apparet quod non. habitus causatus ex assensibus causatis per notitiam intuitiuam sine notitia intuitiua cum potentia non sufficiunt ad causandum similes actus / vt ex assensibus frequentatis quod sortes est / generatis ex notitia intuitiua causatur habitus / ex illo habitu & potentia non possum exire in istum actum quod sortes est sine notitia intuitiua: quia si possum ex sola abstractiua cum potentia: sequitur quod ista sortes est esset per se nota: quia ad propositio. nis per se note assensum sufficiunt notitie intuitiue vel abstractiue terminorum. ergo habitus cum potentia seclusa alia causa non sunt cause sufficientes ad producendum actum.

¶ In oppositum arguitur. dicit Arist. quod habitibus vtimur cumn volumus. ergo habitus causatus ex assensi bus demonsirationis cum potentia sufficiet ad causandum habitum scientificum sine demonstratione. Pro solutione ponitur propositio. nunquam habitus in tellectus concurrit ad actum suum producendum nisi voluntate partialiter concurrente vel aliquibus causis naturalibus partialiter concurrentibus que intellectum necessitarent ad illum actum etiam seclusohabitu. patet ista propositio. Si habitus fine concursu voluntatis & sine concursucausarum necessitantium posset concurrere ad actum intellectus: ergo ille habitus cum intellectu essent cause sufficiences ad producendum actum / & sunt pure naturales: ergo quando simul iunguntur ille actus producitur. Patet causis pure naturali bus positis sufficientibus: de necessitate sequitur effectus. & sic habituatus necessario semper esset in actu intelligendi: quod est falsum. vnde habiruatus in notitiis abst ractiuis / non potest exire in notitiam abstractiuam: nisi per concursum voluntatis necessite tur intellectus ad cxcundum in illam abstractiuam. Eodem modo oportet de necessitate confiteri: quod ad actum scientificum non potest potentia cum habitu exire: nisi per im¬ perium voluntatis / vel per demonstrationem necessitantem intellectum. Ideo habituatus cum intellectu habens habitum scientificum alicuius conclusionis potest sine demonstratione per imperium voluntatis exire in actum habitus: & hoc apparet verum. Nam habens habitum fidei sine motiuo per imperium voluntatis potest exire in actum habitus illius.

¶ Contra. non potest habitua tus per notitiam intuit iuam exire in actum quod sortes sit sine notitia intuitiua. ergo non potest habituatus in demonstratione exire in actum per imperium voluntatis sine demonstratione. Dico quod non est simile. nam aliud est loqui de necessariis: & de contingentibus. non possum habere notitiam contingentis eiusdem nisi obiectum sit presens: sed non requiritur in necessariis notitia intuitiua: & ad notitiam eiusdem sufficiunt tria.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 20