Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 21

Caput 21

De concursu habituum adactus

¶ De concursu habituum adactus. Cap. xxi.

REstat nunc videre ad quos actus concurrit habitus. vtrum habitus solum concurrat ad actus eiusdem speciei: cum illis ex quibus genitus est. vel vtrum aliquando concurrat ad actus differentes specie ab illis quibus est genitus

¶ Primo notandum. vt dicit Occham in tertio. quod dupliciter habitus concurrit ad actum. Vno modo immediate / hoc est dictu concurrit ad actum taliter quod non concurrit per prius ad alterum effectum quam ad illum. Alio modo mediate. hoc est immediate concurrit ad alterum actum: & iste alter concurrit ad istum secundum. ideo habitus concurrit mediate ad illum / vt habitus pricipiorum concurrit ad habitum conclusionis: & immediate ad actum siue assensnm principiorum: & assensus principiorum im mediate ad assensum conclusionis: sic mediate habitus premissarum concurrit ad habitum conclusionis vbi tam actus premissarum quam actus conclusionis mediat. pari forma habitus finis concurrit ad actum medii mediate: & inmediate ad actum finis.

¶ Hoc supposito ponitur talis propositio communis apud docto. quod habitus nunquam concurrit immediate nisi ad actus eiusdem speciei cum illis ex i quibus genitus est: sed mediate bene concurrit ad actus differentes specie: sicut dictum est de habitu principiorum & conclusionis quod differunt specie. Probatur propositio assunpta. nun quam habitus concurrit ad actus nisi sint intensiui saltem intem sius reddant habitum intensiorem: sed actus differentes specie a prae cedentibus actibus non possunt producere partem eiusdem speciei in habitu cum parte quam precedentes produxerunt. nam sisint actus differentes specie habebunt effectus differentes specie: ideo effectus adequa tus productus ab istis erit alterius speciei ab effectu adequato pro ducto ab aliis specie differentibus: quia nulla causa pure naturalis habet effectus adequatos differentes specie ergo propositum verum. TProbatur aliter hec propositio da oppositum vnus habitus inclinat in actus alterius speciei ab actu a quo emersit / sequitur quod inclinabit in omnem actum. patet non est maior ratio quod in vnum quam in alium / ergo si in vnum potest etiam in alium poterit. TContra hoc arguitur ex conmuni resolutione doctorum. Amor alicuius obiecti causatus ex notitia intuitiua differt spen ab amore causato ex notitia abstractiua. vnde dicit Sco. in quarto distinctione. xlix. quod fruitio beatifica differt specie a fruitione vie: quia vna causatur mediante notitia intuitiua / alia vero mediante notitis obscura. Similiter. sortes ex notitia intuitiua platonis dilexit eum. iam habet habitum acquisitum diligendi eum. lit plato absens: & habeat notitiam abstractiuam. ipse sortes feruentius diligit quam si nunquam dilexisset. ergo habitus concurrit ad actum diligendi: & talis actus differt specie ab actibus diligendi exquo bus talis habitus genitus est: ergo habitus concurrit ad actum differentem specie illis a quibus emersit.

¶ Preterea. sit sortes qui prius vidit platonem frequenter: & iudicabat platonem esse per illam notitiam intuitiuam. iam platioe absente / per illam abstra ctiuam iudicabit euidenter polatonem fuisse & ad istud iudicium non sufficiunt notitie abstractiue cum intellectu: ergo concurrit aliquid aliud: & non videtur quid sit illud preter habitum: ergo habitus concurrit ad illud iudicium quo iudicat prolatonem fuisse: & tale differt specie ab illo iud icio ex quo hintus est genitus: nam ista duo iudicia quibus iudico platonem esse & platonem fuisse specie differunt / ergo habitus &c. Et istud argumentum est multum apparens: & videtur concludere. Si dicas quod ad istud iudicium causandum plato fuit / sufficit notitia abstractiua: tunc inferam quod talis esset per se nota. quod est falsum: quia ad per se notam sufficiunt intuitiue vrabstractiue terminorum. certum est quod si sortes prius iudicauerat platonem esse quando videbat eum / & iam aduertat. iudicat quod plato fuit immo iuramento affirmaret: & est eieuidenter notum / ad istud iudicium causandum non sufficiunt notitie abst ractiue: quia tunc essent per se nota vt dictum est. ergo aliquid aliud concurrit: & non videtur nisihabitus. ergo habitus concurrit ad actus differentes specie ab illis ex quibus genitus est Item dicit magister Martinus in prima questione de fortitudine conclusione septima quod habitus fortitudinis aggressiue vt habitus generatus ex frequentibus volitionibus volo fortiter aggredi inimicos immediate concurrit ad actum fortitudinis confusum puta ad istum actum / agendum est fortiter. qui tamen differt specie a primo actu / quando secundus actus fertur super aliud obiectum quam primus actus / ergo habitus aliquando concurrit ad actus differentes specie ad illis ex quibus genitus est.

¶ Vnde apparentia est: quod vbi habitus habet pro partiali obiecto obiectum alterius actus ab illo a quo genitus est: quod concurrit immediate ad illos astus: quo quidem diuerse sunt speciei / cum diuersorum sint obiectorum. Similiter habitus mediorum & finis qui est vnicus: vt tenet Martinus conformiter ad Gregorium: concurrit immediate ad actus mediorum: & ad actus finis: & ad actus vtriusque simul: quitamen om¬ nes differunt specie adinuincem.

¶ Respondetur ad illud argumentum de sorte qui iudicat euidenter platonem fuisse quem frequenter intuitiue vidit. concedo cotum quod ipse sic euidenter iudicat. & nego quod hoc sit ab habitu ibi derelicto: sed dico quod nisi recordetur se alias sortem esse: & se iudicasse sortem esse nunquam assentiet illi propositioni / sed ista ratio quam potest habere sufficit ad hoc scilicet recordat io quod alias vidit eum. Vnde bene sequitur. alias euidenter iudicaui sortem esse. ergo sortes tunc fuit. si iam recordor mealias iudicasse / per istam rationem possum habere iudicium euidens consequentis / puta quod sortes fuit.

¶ Replicatur sic. quaro a quo causatur iste assensus quo iudico me alias sortem vidisse / vel ex solis notitiis apprehensiuis abstractiuis de iudicio preterito. vTcausatur ab aliquo alio. si primum: ergo illa erit mihi per se nota. quia sufficiunt apprehensiue abstractiue per te. & non habeo nisi notitias abstractiuas: quia tale iudicium non est / immo non habeo nisi abstractiuam illius iudicii preteriti. ergo oportet dicere quod iudicium causatur partialiter ex habitu derelicto & causato ex illis assensibus quibus iudicabam sortem esse euidenter: & isti actus differunt specie ab actibus precedentibus. Vel sic. & clarius. ergo oportet dicere quod illud iudicium quo nunc iudico sortem fuisse vel vidisse causatur ex habitu derelicto. sed ille est causatus ex actu alterius speciei: scilicet ex assensu causato a nocitia intuitiua extremorum quam sit actus ad quem nunc concurrit. igitur habitus concurrit ad actus differentes specie ab illis ex quibus genitus est Dico breuiter. quod argumentum non concludit contra modernos dicentes quod propositio de presenti & de preterito differunt specie: & similiter assensus earum differunt specie. Vbi tamen argumenta ista nullius essent difficultatis apud antiquos tenentes quod est idem iudicium propositionis de presenti / & de preterito / & quod ille propositiones non differunt specie. Tunc diceretur quod causatur illud iudicium ab habitu derelicto. & quod il¬ li duo assensus sunt eiusdem speciei. Vnde tamen pro opinione modernorum concedendum est quod aliquis habitus immediate concurrit ad actus diuersarum specierum. & hoc non est inconueniens: quando illi duo actus habent idem obiectum totale: vt est in proposito. nam ille propositiones de presenti& de preterito sunt quodammodo eedem. & sunt idem obiectum: licet assensus sint diuersi specie. Et similiter soluitur primum argumentum. quando sortes amatur ex notitia intuitiua que postea est abstractiua: est idem obiectum totale secundum eandem rationem. quia ille due notitie scilicet abstractiua & intuitiua sunt synonime / licet differant specie Conceditur illatum: quando est penitus idem obiectum sub eadem ratione: vt ibi sortes visus intuitiue: & abstractiue semper est idem: & iidem amores illi qui de eo habentur sunt eiusdem obiecti. licet sint inter se diuersi specie. & ideo non inconuenit quod idem habitus concurrat ad illos actus. Similiter non inconuenit habitum concurrere ad actus differentes specie: quando illi actus sunt obiectorum que sunt partialia obiecta habitus: vt visum est. Si autem non esset totale obiectum: vfvnum non includeretur in alio secundum eandem rationem: vel est totale obiectum: secundum diuersas rationes. vt in amore & odio alicuius vnus habitus nunquam concurrit partialiter ad actus differentes specie.

¶ Est igitur regula generalis. Nunquam habitus concurrit inmediate ad actus differentes specie nisi illi actus sint de eodem obiecto: vel vnius obiectum sit partiale obiectum obiecti habitus: vel obiecta vtriusque sint partialia obiecta habitus. quoniam tunc non inconuenit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21