Caput 23
Caput 23
De diffinitione virtutis et multiplici eius distinctione
IAm consequenter de virtute que est habitus quid sit: & de multiplici virtutis dinstinctione: & de proprietatibus eius tam in generali quam in speciali videndum est. vnde primo notandum quod assignantur due diffinitiones virtutis. vna Arist. in secundo ethi. alia beati Augustiniin libro de libero arbitrio. vnde virtus sic diffinitur ab Aristotele loco predicto. Virtus est habitus electiuus in mediocritate ex qunens determinata ratione prout vir prudens determinabit. Alia diffinitio Augustini. Victus est bona qualitas mentis qua recte viuitur / qua nullus male vtitur / quam deus in no bis sine nobis operatur. prima diffinitio vir¬ tutis ab Ari. data apud Martinum sic poest ex poni. virtus est habitus electiuus. hoc est virtus est habitus inclinans ad actum medium inter actus vitiosos: ad actum inquam medium recte rationi conformen. vnde dupliciter intelligitur quod virtus consistit in medio. Vno modo tanquam in medio circa proprium actum: & sic exponitur diffinitio virtutis. Virtus est habitus inclinans ad actum medium inter actus vitiosos / puta inter defectum & superabundantiam. consequenter declarat quod sit actus medius. & est actus conformis recte rationi: siue determinatus ratione prout virprudens determ inauit. Alio modo capitur medium pro obiecto. tunc sic exponitur diffinitio. virtus est habitus in mediocritate consistens id est circa obiectum determinatum ratione habens pro obiecto certam materiam que ponitur talis vel tanta per rationem que vocatur medietas siue mediocritas. Sed diffinitio Augustini est intelligenda de virtutibus infusis: propter vltimam partem. Difficulras. vtrum ad habitum esse virtutem denecessitate requiratur quod cum illo habitu in sit in intellectu prudentia habitualis: dictum est quod nunquam actus est virtus: nisi insit cum inslo prudentia actualis in intellectu. Queritu. vtrum etiam requiratur ad habitum effect iuum esse virtutem: quod de necessitate insit prudem tia habitualis / quia virtus est habitus electiuus determinata ratione. ideo videtur quod ad esse virtutis habitualis requiratur sempratio id est prudentia habitualis. Respoedet occham in quartoquestio. tertia probabiliter quod non: quamuis ad actum esse virtutem necessario requiratur prudentia actualis in intellectu. verum ad hintum esse virtutem non necessario requiritur habitus prudentialis in intellectu. quod sic suadet. capio sortem non habituatum habeat dictamen verum prudentiale / & electionem conformen illi dictaminiin voluntate. tunc deus poterit suspendere actionem primi actus scilicet dictaminis prudentialis non suspendendo electionem conformem illi dictamini. quo facto / ab illo dictamine non generabitur habitus prudentialis: & generabitur habitus per actiuitatem electionis. ergo non requiritur habitus prudentialis: quod ab illo dictamine non generabitur habitus prudentialis: notum est. neque ab illo generabitur habitus electiuus: quia actus prudentialis non agit immediate ad habitum electiuum: sed solum mediate. Secundo arguitur multum apparenter. sit sortes habituatus in habituprudentie dirigente electionem temperan tie & habeat habitum electiuum temperantie conformem. tunc sortes potest elicere dictamina contraria non eliciendo electiones contrarias illis actibus a quibus generabatur habitus temperantie electionis. quo facto perfrequentationem illorum dictaminum corrumpetur habitus prudentialis: & non corrumpetur habitus electiuus: quia non potest corrumpi nisi per actus contrarios: vt dictum est de corruptione habitus. ergo talis habitus electiuus temperantie non corrumpitur: ideo naturaliter potest manere habitus virtuosus absque habitu prudentiali. Eorte dices. non est difficultas quin possit mane re actus electiuus sine actu prudentiali: quia distinguuntur realiter / & per consequens deus potest vnum corrumpere altero conseruato. sed tunc iste actus non esset amplius virtus. Eodem modo dicam quod ille habitus electiuus non erit amplius virtus absque habitu prudentiali. Contra. illo habitu electiuo manente sine habitu prudentiali & habita recta ratione: talis habitus concurret ad consimiles actus illis ex quibus genitus est. ergo ille habitus est virtuosus. patet. quia propter nihil aliud dicitur habitus virtuosus: nisi quia inclinat vel coefficit consimiles actus virtuosos: & secluso habitu prudem tiali inclinat ad actus virtuosos & coefficit. ergo secluso habitu prudentiali talis habitus potest dici virtus. Ideo apparet michiprobabile / vt dicit Occham: quod non est deratione habitus electiui quod habeat habitum prudentialem quamuis sit de ratione actus quod habeat actum prudentialem.
On this page