Caput 3
Caput 3
De prima virtute theologica scilicet de fide
VIsum est de distinctione theologicarum virtutum a moralibus: & dexordine earundem adinuicem. Consequenter videndum est de prima / puta de fide que secundum opinionem antiquorum quantum ad actum suum precedit speciem & charitatem.
Et primo quantum ad generalia que concernunt illam. Queritur vtrum sit tantum vnica fides in vno intellectu. Pro hoc notandum quod duplex est fides. quandam infusa: alia acquisita. Infusa est ille habitus qui a solo deo producitur in potentia nostra in baptismate / saltem in non ponente obicem. Acquisita vero est habitus causatus ex multis actibus fidei.
Tunc ponitur prima propositio conis & clara apud modernos. Non est vnica fides acquisita in numero nec in specie: sed tot diuerse quot sunt diuersi articuli. Exemplum. capio sortem habituatum in credendo duos articulos per frequentationem actuum circa illos / incipiat errare circa vnum & non circa alterum: tunc per frequentationem illius erroris corrumpetur fides illius articuli acquisita & non corrumpetur fides acquisita alterius articuli quod patet experientia: quia ipse sortes erit promptus ad assentiendum alteri articulo sicut prius: & non est adeo prooptus ad assentiendum alteri sicut prius quia habet errorem inclinantem ad opepositum. ergo vnus habitus manet altero non manem te. ergo distinguuntur illi duo per regulam communem. igitupropositum: videlicet quod non est in vno intellectu vnus habitus acquisitus in numero. Q autem differant specie. Patet. Occham in tertio quoli. qu. vii. & in tertio sententiarum questione. viii. ait: error vnius articuli stat cum fide acquisita alterius: & non stat cum fide acquisita respectu eiusdem articuli: nec cum aliqua eiusdem rationis. ergo non solum illi habitus fidei differunt numero sed etiam specie. Preterea habitus qui primo contrariantur contrariis distinctis specie differunt specie. sed due fides acquisite duorum articulorum fidei contrariantur prino duobus erroribus dist inctis specie. vide Occham ibidem si vis. ista ratio non est efficax: quia per idem probarem quod amor sortis & amor platonis differunt specie. Vnde in istis intentioni¬ bus non infertur contradictio specifica aliquorum per hoc quod vnum repugnat alteri &c. Dices conformiter ad opinionem antiquorum & precipue Thome non ponentis nisi vnum habitum logicalem respectu omnim conclusionum logicalium. Arguitur sic. quis actus credendi sint respectu diuersorum articulorum materialium tamen sunt respectu vnius & eiusdem obiecti formalis: puta respectu istius. omne reuelatum a deo est verum quia reuelatum. Nam si crederem alicuiarticulo per aliquam rationem topicam & non subista ratione / quia reuelatum a deo: talis assensus non esset fides / sed assensus topicus precise. Tunc ad rem / omnes habitus fidei acquisiti licet habeant diuersa obiecta materialia id est diuersos articulos: hbent tamen vnum formale & idem puta omne reuelatum a deo est verum & penes obiectum formale attenditur diuersitas specifica habituum & non penes obiecta mnaterialia Nego illam propositionem. immo dico quod diuersorum articulorum diuersi sunt assensus specifici quamuis illis assentiatur per idem motiuum / puta quia reuelata a prima veritate.
Secunda propositio de fide infusa. In eodem homine est vnica fides infusa. ista propositio non potest probari nec per experientiam nec p rationem: sed solum per auctoritatem. Vnde ad Ephesios. iiii. vnus deus / vnica fides / vnum baptisma. Vnde dupliciter intelligitur quod sit vnica fides infusa respectu omnium articulorum. Vno modo quod sit vnius articuli immediate & mediate sit ceterorum articulorum inquantum articulus primus est quoddam prinicipium partialiter illatiuum ceterorum singulorum articulorum. hoc est quod fides infusa inclinat immediate ad assensum huius omne reuelatum a deo est verum secundum quod est reuelatum. ita quod habitus fidei infusus est immediate productiuus assensus illius. & mediante illo inferuntur omnes alii articuli vt antixhristum fore est reuelatum / dien iudicii fore est reuelatum. ergo antixhristus erit / dies iudicii erit. & sic assensus illius vniuersalis articuli causat assensum ceterorum articulorum saltem partialcit: & sic habitus fidei infusus inclinat immediate ad assensum illius vniuersalis articuli & mediate ad assensum ceterorum: & sic hbintus fidei infusus est solum immediate vnius articuli & mediate est ceterorum / vt dictum est: sicut hbintus principiorum immediate inclinat ad assensum principiorum & mediate ad assensum conclusionis / ita quod nunquam canbit imediate assensum circa conclusionem. Huic conformat se.s. Tho. secunda secunde. qu. vi. Contra predicta arguitur sic. si habitus fidei infusus solum inmediate concurreret ad illum articulum vniuersalem & mediate ad alios: sequeretur quod inclinaret ad assentiendum falso. quod patet: credat aliquis / a / propositionem ess reuelatam que tamen non est reuelata / assensus / a / partialiter causatur mediate ab habitu huius. omne reuelatum a deo est verum. Nam talis assensus in sorte causatur ex assensibus istarum duarum propositionum omne reuelatum a deo est verum / a / est reuelatum. igitur / & per consequens videtur quod habitus infusus fidei eque inclinat ad assentiendum falso sicut vero. Dico quod oportet de necessitate fateri secundum illam opinionem quod habitus fidei inclinat mediate ad assentiendum falso. nam inclinat immediate ad assentiendum vero: & ille assensus est immediate causa saltem partialis alicuius falsi / sicut de intentione dictum est quod est causa partialis electionis vitiose inclinat mediate ad electionem vitiosam. Similiter oportet concedere quod habitus veridicus infusus mediate & partialiter inclinabit ad assentiendum falso.
Ad hoc argumentum tenendo opinionem Occham / aliqui respondent quod illo casu admisso adhuc non sequeretur quod fides infusa inclinaret ad falsum / quia spiritussanctus qui est principale agens non coageret quod nececessario requiritur / sed hec solutio est parui mouenti.
¶ Alius est modus dicendi quantum ad hoc quod fides infusa est eque immediate omnim credibilium: ita quod non inclinat solum immediate ad assensum huius vniuersalis articuli. omne reuelatum a deo est verum: quia reuelatum est. & mediate ad assensum aliorum credibilium particularium sed eque immediate ad assensum omnim / quemadmodum in agentibus ponitu vna vniuersalis causa quam concurrit ad diuersos effectus in spen cum causispartialibus vt solcum calore calorem / cum frigore frigus prducit. Similiter habitus vnicus infusus re¬ spectu credibilium particularium omnium sehabet per modum cause vniuersalis: & habitus acquisiti respectu illorum particularium se habent per modum causarum particularium ita quod habitus infusus cum altero habitu alterius articuli particularis causac immediate assensum illius articuli particularis. Et ista est opinio probabilior quod habitus ille vnicus infusus se habet per modum cause vniuersalis & immediate concurrit cum diuersis causis partialibus ad producendum assensum circa diuersos articulos particulares. Difficultas apud Occham: an iste habitus concurrere possit sine fide acqusita: vel de necessitate exigat ad suiconcursum habitum acquisitum. Dicit Occham quod non potest concurrere ad assensum particularis articuli sine habitu acquisito. Patet de paruulo baptisato: & nutritio inter infideles vel solitarie. nullo modo assentiret istiarticulo / deus est trinus & vnus sine particulari habitu acquisito. ergo talis habitus infusus non sufficit sine acquisito ad exeundum in actus particularium articulorum. Sed ista opinio non videtur vera. Nam antequam sit habitus acquisitus oportet quod precedant actus etiam fidei & certi / quia ille habitus causatur ex actibus similibus. & antequam habitus sint acquisiti precedunt actus: & ad illos concurrit habitus fidei infusus antequam producatur habitus fidei acquisitus. Dicitur quod requritur aliquod aliud concausans. vnde nunquam concurrit habitus infusus quin concurrant secun cause particulares: vbi non est in potestate ex infuso habitu exire in aliquem actum quin habeamus causas mediantibus quibus possumus sine habituinfuso exire in similem actum. Cum producitur primus actus fid ei oportet de necessitare habere motiuum cum imperio voluntatis: que duo secluso habitu infuso producerent actum fidei: tali enim motiuo cum imperio voluntatis causatur actus fidei: & postquam ex talibus actibus sic productis frequenter / genitus est habitus / possumus vti illis habitibus cum imperio voluntatis ad eliciendum actus similes: & cum illis tunc concutrit habitus infusus. Nam quandocumque est causa particularis sufficiens vt exeamus in actum credendi: si causa vniuersa lis iuegatur concurrit partialiter cum illa causa particulari. Ideocum ille habitus infusus secundum secundam opinionem concurrat immediate ad omnes articulos particulares poterit cum causa particulari concurrere ad assentiendum illis. Contra / successiue duo contradicto. ria possunt ese articuli fidei: vt Christus non morietur: est articulus fidei: & suum contradidtorium / puta Christus morietur: fuit articulus fidei. ergo habitus fidei infusus non potest immediate concurrere ad articulos particulares. Patet / quia vna & eadem causa naturalis non potest immediate agere effectus contrarios. distinguo / vel eadem causa naturalis particularis / & sic verum est. vel causa vniuersalis naturalis cum diuersis causis particularibus: & sic negatur. Nam celum naturaliter concausat calo rem & frigus cum diuersis causis particularibus. ita similiter hic dicendum est. Contra / habitus naturaliter concurrens ad vnum actum sempnatus est concurrere ad eundem: sed iste assensus quod iam est fidei tamen contingentis hoc est respectuobiecti contingentis: vt antixprastus erit / potest ese falsus: & tunc habitus fidei concurreret ad illum: vel negandum est quod habitus fidei immediate concurrat ad articulos particulares. hoc est ad assensus articulorum contingentium. Et ad argumentum cum arguitur / vna causa quam sufficit concurre re ad vnum effectum sempe nata est concurrere immediate ad illum vel similem. negatur hoc vniuersaliter. Nam per hoc probares quod charitas concurreret ad peccatu / vnde quando illa causa est instrument unmotionis spius sancti non oportet si concurrat imme diate ad vnum effectum quod semper concurrat. Resolutorie habetur quod habitus infusus immediate concurrit ad omnes assensus particularium articulorum. Secundo nunquam concurrit ad illos assensus nisi cum causa particulari vel causis particularibus sufficientibus per se & sine tali habitu infuso producere illum assensum. aliquando illa causa particularis non est fides acquisita: sed aliquando est aliquid motiuum. & non est inconueniens quod successiue concurrat ad diuersos effectus siue assensus.
Per hoc soluuntur multa in hac materia / sic potest dici quod caritas non concurrit secundum extremum sue potentie ad producendum actum bonum: sed secundum motionem spiritus sancti velmotionem conatus voluntatis: sed non potest sic dici de habitu acquisito vt videtur: & perconsequens non potest aliquis euadere quin res permanens habeat vltimum instans non esse licet hoc non possit efficaciter probari de vltimo instanti esse rei raione habitus acquisiti.
On this page