Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

De causa actus fidei

¶ De causa actus fidei. ca. IIII

VIsum est in vltima opinione quod quauis sint multi articuli diuersi: tamen vnica esttetdes infusa/ restant nunc aliqua alia communia de fide trad are: puta de causatione actus fidei quantum ad eius substantiam: & de tali actu secundum veritatem vel falsitatem. & vltimo de corruptione illius habitus infusi. Qua tum ad cantionem actus fideisupponitur primo quod actus fidei est assensus certus alicuius reuelati ineuidens. Vnde differencia est inter assensum fidei & opinionis. quia assensus fidei est certus: alius vero incertus seu opinatiuus & formidolosus. Simili ter differentia est inter assensum sciencificum & fidem: quia iste est sine euidentia / alter autem euidens. Vnde difficultas est inter doctores / quomodo causatur talis assensus fidei: an solum per rationem / an solum per imparium voluntatis cum habitu fidei infuse / vel an requiratur vtrumqe: puta tam ratio quam imporium volum tatis. Circa hanc difficultatem tressunt opinio nes: due extreme: & vna media. aliqui vt Occham ponunt voluntatem posse se sola omnene fidem producere. Alii vt Holcot putant fidem solum posse produci a medio captiuante intellectum: hoc est / quod omnis assensus fidei causatur ex ratione necessitante & naturaliter producente illum assensum. Alia est opinio media quamputo veram quam tenet de Aliaco & de Oyta in prologo ponens tria / & loquor semper de primo assensu fidei. Primum est / primus assensus fidei non causatur ex sola ratione: ita quod sola ratio non sufficit ad illum producendum. Secundum dictum / imperium voluntatis cum apprehensione obiecti credibilis non sufficit causare illum assensum fidei.

Tertium est. ratio vel apparentia probabilis: & istud imperium simul iuncta sufficiunt causare illum assensum fidei. Pro declaratio ne notandum secundum Occham: vt ipse dicit / non potest imaginari quod aliquis assensus naturaliter causetur quicumque sit ille nisi altero istorum quattuor modorum. Nam vel causatur ex qualicunque terminorum tam intuitiua quam abstractiua noticia: & isto modo causatur assensus perpositionum per se notarum: vel causatur ex sola nocicia intuitiua tantum: & sic causatur assensus propositionum contingentium euidentium: vel causatur ex aliquo assensu priorum propoteonum applicatarum in bona consequntia ad assensum alterius causandum / & isto modo causatur assensus conclusionum scibilium probabilium euidentium. velquarto causatur per imperium voluntatis si ponatur aliquid tale. hoc supposito probatur quod nichil pure naturale est sufficiens ad canndam fidem Patet: si illudsufficit / vel illud pure naturale est noticia cuiuscumque terminorum: vel intuitiua solum velassensus alicuius applicati ad propoteonen creditam. non potest imaginari quod aliquis assensus pure naturaliter causetur nisi altero istorum trium modorum. Nam si assensus fideicausetur pure naturaliter vt ly naturaliter distinguatur contra libere / vel causatur primo modo. & hoc non: quia tunc esset propositio per se nota: & sic assensus esset euidens. vel secundo modo / puta ex intuitiua solum & sic iterum esset euidens: quia natus causa ri mediate vel immediate ex sola terminorum complexa noticia. vt dicit Occham in plogo. Si dicas tertium: puta quod causatur ex assensibus prioribus naturaliter: tunc vel illi assensus sunt euidentes: vel assensus fidei / vel opinatiui. Si primum: ergo causabunt euidentem assensum. Si opinatiui: ergo causabunt opinionem: & non assensum certum. si sint assensus fidei. iam quero vt prius: vel isti primo res causantur ex sola noticia. & sic necessario oportet deuenire etiam ad assensum fidei qui non causatur ex causis pure naturalibus. Non potest defensari quod assensus fidei causetur cx causis necessitantibus intellectum naturaliter.

Hoc non oportet quicquid dicat Occham& ratio est / quia prius assensus opinatiuus ex sola apprehensione terminorum causatur: vel procedendum esset in infinitum in causatiuis talium: ergo eodem modo potest dici de primo assensu fidei. & ita videtur dicendum consequenter ad Grego. alias oporteret concedere primum assensum fidei esse malum / quod non est dicendum. Sed forte dices: oporteret quod dicat primum actum spei malum. ergo eodem modo non inconuenit de alio. hoc nego: quia non oportet quod actus spei praecedat actum caritatis vel habitum secus est de primo actu fidei: & ita mihi videtur pro nunc dicendum. T¶ Secundum dictum eorum videtur oppositum dictis Occham. No potest causari per solum imperium voluntatis cum apprehensione credibilium: que vocatur cogitatio sola. Patet per Aristotelem non possumus opinari cum volumus. ergo non possumus credere cum volumus. Patet / voluntas non potest imperare intellectui: vt opinetur ad nutum sine motiuo: ergo non potest imperare ei quod credat sine motiuo. Patet anes secundo de anima. imaginari autem possumus cum volumus: opinari autem minime. Et confirmatur / quia ad oppositum propositionis sequitur quod voluntas potest facere intellectum assentire cuicunque propositioni sine motiuo. & sic potest facere assentire intellectum propositio ni neutre / puta huic: astra sunt paria. consequens est contra experientiam. ergo non est in potestate voluntatis per solum imperium cum apprehensione simplici: quod causetur assensus fidei. Patet / secluso imporio talis propositio esset neutra: & non potest facere voluntas quod assentiat propositioni neutre sine motiuo. vt dictum est. alias voluntas posset facere de qualibet propositione quod non esset dubia. ideo si voluntas per solum imperium non potest causare opinio nem: ergo neque fidem: quia qui non potest in minus non potest in maius. Alii de opinione opposita dicerent. quod ista consequentia non valer / non potest in minus: ergo non potest in maius. simisr non sequitur: impeorium voluntatis non potest canre opinio nem: ergo neque fidem quod maius est. Tertia propoteo. Ron probabilis quam se sola canret opinionem superueniente impario voluntatis cum tali impeorio est sufficies ad causandum assensum fidei. Patet / assensus fidei est quodammon causabilis: & non potest naturaliter ex sola ratione: nec ex imperio voluntatis solo canri: & non apparet ex qubuscumque aliis causetur: ergo illa duo simul iunca requiruntur / puta ratio probabilis siue thopica cum imperio voluntatis. Nam cum adducitur apparentia que se sola causaret opinionem si super ueniat imperio voluntatis affectio ab illis duobus quorum neuter seorsum sufficeret / causatur talis assensus fidei. Sequitur ex dictis quod illa opinio est falsa quam dicit quod cum habitu infuso fidei & cum solo imperio voluntatis potest quis exire in actum fidei / quod patet de paruulo baptisato &c. ergo semper ad primum assensum fidiei requiritur aliqua suasio siue motiuum.

¶ Dictum est resolutorie quod ad primum assensum fidei non sufficit ratio topica siue ratio sola: nec sufficit solum voluntatis imperium: sed ambo simul requiruntur: tunc inferuntur aliquam correlaria. Primum quod adducta ratione apparentiore / & supposito imperio voluntatis est maior assensus fidei: non tamen magis meritorius nec magisbonus. Patet: vna causa partialis illius effectus augetur: & altera non diminuitur: ergo totum aggregatum ex omnibus illis causis augetur. ergo est maior assensus. Que autem non sit magis meritorius. Patet: ille assensus non est bonus nec mericorius nisi extrinsece scilicet a volitione intrinseca imperantis sed illa volitio manet eadem. igitur. TVidetur eodemmon dicendum quod si essent duoquorum vnus esset in caritate vt octo: & alter in caritate vt iiii. & conarentur equaeliter ad actum producendum equae liter mererentur: quia gratia agit vt causa naturalis sicut ratio topica: ergo non erit actus eius magis meritorius. & sic est dicendum secundum Dyonisium licet teneas posteaoppositum contra dyonisium: tamen ratio est apparens.

¶ Secundum correlarium. Sequitur quod si duo sint equaliter assentientes vni propositioni de fide: & vnus habeat rationem minus apparentem quam alter: assensus eius de necessitate est melior quam assensus alterius. Patet: bene sequif: iste equaeliter assentit & habet rationem minus apparentem: ergo habet maius imporium / & ex maiori conatu¬ impearat. ergo illud imporium est melius: ergo actus imperatus erit melior. Tertium correla rium: quamuis simpliciter & absolute ratio topica possit concurrere ad assensum fidei sine imperio voluntatis & econtra: hoc tamen non potest fieri naturaliter. Patet: quandocunque sunt due cause distincte: deus potest supplere causalitatem vnius & non alterius. & hoc in causis efficientibus: ergo cum ista ratio & imperium concurrant ad effectum producendum: deus poteritsupplere causalitatem ipsius ratinnis / & non causalitatem imperii & econtra. Iam cum auxilio speciali & cum solo imperio causatur assensus fidei: hoc tamen non potest fieri si causaretur naturaliter. vnde ponuntur aliquam conclusiones.

¶ Prima / intellectus non est sufficiens per se ad assensum fidei causandum neque cum habitu infuso.

¶ Secunda. Ratio se sola non sufficit causare actum fidei primum. Difficultas communis illa ratio nullomodo concurrit ad assensum fidei. Patet. naturaliter producit assensum contrarium puta opinatiuum qui contrariatur assensui fidei cum sit causa naturalis: ergo est determinata ad vnum effectum: ergo solum producit opinionem & non fidem. Dico quod vna causa naturalis potest concurrere ad vnum effectum & cum alia causa particulari potest concurrere ad alterum effectum. Patet / assensus maioris euidens / & minoris concurrunt ad scientiam. & idem assensus maioris partialiter cum assensu opinatiuo concurrunt ad opinionem. Ideo assensus euidens maioriscum diuersis assensibus minoris concurrit ad diuersos assensus. Contra / causa pure naturalis totalis nunquam cum aliquo adiutorio posset producere frigus. Sed ratio topica est causa naturalis assensus conclusionis opinatiui: ergo talis causa cum quocumque adiutorio nunquam potest producere alium effectum quam opinatiuum. Dico quod ista maior est falsa: & debet illam negare Occham qui dicit quod noticia intuitiua sortis conseruata a deo est causa totalis & naturalis producere potens assensum huius sortes non est sorte non existente / & cum alia causa: puta cum sorte existente concurrit ad effectum contrarium: puta ad assensum huius sortes est. ergo habet ipse negare hanc propositionem vniuersalem quod quantumcunque est aliqua causa pure naturalis & totalis non potest in contrarium cum adiuctorio. pariter quamuis ratio topica sit causa naturalis assensus opinatiui tamen cum adiuctorio producit contrarium Contra ergo naturaliter concurrit & de per se ad destructionem sui effectus naturalis. Patet. Nam causa producens aliquid de per se: etiam de per se concurrit ad corruptionem contrarii effectus preexistentis. Dico quod est concedendum sicut est causa de per se partialis productionis alicuius ita est causa de per se corruptionis sui contrarii. Ideo si talis ratio se sola naturaliter producens opinionem conclusionis de per se producat tanquam partialis causa corrumpet suum effectum quem prius produxit: & sic produxit corruptiuum sui per se effectus. Et quod non ita concedamus de frigiditate vel caliditate est: quia non est ratio aliqua quare ita debeamus concedere de qualitate corporali. Alia difficultas praecipua in hac materia: sequeretur ex ista opinione quod quicumque haberet assensum opinatiuum anecedentis alicuius consequentie quem scit esse bonam haberet in eius potestate assentire firmiter & certitudinaliter consequenti: sed hoc est falsum. Probatur / capio duas propositiones. a. &. be. quam mutuo sequuntur ad seinuicem in bona consequentia: vt iste. luna est eclypsabilis. & inter solem & lunam potest poni corpus opacum / quarum quelibet in bona consequentia infert reliquam vt notum est / cum conuertantur inter se / & volo quod vtraque nunc sit michi neutra. & quod immediate post hoc assentiam opinatiue. a. quo facto esset in mea potestate assentire firmiter. b. & non assentire / quoniam formata est illa: consequentia constat michi quod sit bona. & antecedens est ratio probabilis. igitur posito imperio voluntatis sequitur assensus firmus. sit igitur ita quod ego assentio firmiter b. tunc sic: ego scio quod. a. est consequens ad. be. & b. est certum. igitur. a. est certum. igitur vel ille due certitudines mutuo se causant: vel a solo imperio voluntatis causantur: sed vtrum que est inconueniens. Primum quidem quia sicef¬ fectus causaret suam causam. Et secundo: solum imperium voluntatis sine motiuo sufficeret causare assensum firmum. prima consequntia est nota / quoniam certitudo non potest causare nisi certitudinem. si igitur / a / est certum / & est antecedens inferens / be/ igitur / be / est certum. & secunda consequentia probatur quo ad primum illatum: quia quaero a quo causatur certitudo / a. Si dicas quod a certitudine / be/ & certitudo / becausata est per casum a certitudine / a / & sequitur illatum quod effectus causaret suam causam. Si dicas quod ab opinione / be/ causatur certitudo / a. Contra / in omni philosophia quandocumque aliquid agit effectiue oportet quod illud sit. sed opinio / be / tunc non est. igitur non causat certitudinem / a. Et quod opinio / be/tunc non sit patet: quia in primo instanti in quo / a / est certum / be / est certum: oportet igitur quod dicatur secunda pars illati scilicet quod certitudo / a / causatur a solo imperio voluntatis. Respondetur quod oportet de necessitate fateri illatum sci/ licet quod in eius potestate est assentire certitudinaliter conclusioni vel non assentire. Et ad argumentum in illo casu negatur quod / a / sit certum: nisi habeatur imperium voluntatis ad a / cum aliqua alia ratione motiua ad / a. Et ad probationem / b / est certum: & certum est quod exb/ sequitur / a / igitur / a / est certum. negatur consequentia: sed bene oportet concedere quod incipit corrumpi opinio ipsius illo tunc hoc est quod / be / incipit iam corrumpere assensum opinatiuum de / a / quia certitudo / be / cum certitudine consequentie naturaliter sunt productiue assensus certi de / a / & inueniunt contrarium / ideo nunquam introducetur assensus firmus de / a / quo usque sit assensus opinatiuus totalr corruptus. & oportet concedere quod effectus incipit corrumpere suam causa partialem & tandem producit oppositunsue cause efficientis. Et quod illa consquenia non valet / B/est certum: & certum est quod ad / be/ sequitur. a igitur / a / est certum. ratio est: quia in intellectu est aliquid repugnans certitudini / a. ideo non causatur certitudo / a / & oportet addere: & in intellectunihilest incompossibile certitudini / a / igiiur / aest certum. Sed dices: contra. igitur aliquid produceret per se & naturaliter corruptiuum sui & in copos¬ sibile sibi: & sic idem corrumperet seipsum. patet de assensu opinatiuo a. causante certitudinem de be. incompossibilem sibi & corruptiuam ipsius opinionis a. vt patet in casu. Concedenda sunt illata. ecce fortissimum & bonum argumentum in hac materia. TReuera hoc argumentum est subtile & ex consequenti videtur concedendum quod nullus effectus potest corrumpi totus simul ab aliquam causa naturali / & sic stat assentire premissis & bonitati consequentie & non conclusioni: & hoc ideo quia quelibet res diligit se permanere in esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4