Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

De perditione habitus fidei

¶ De perditione habitus fidei. Cap. v.

COnsequenter videndum est quo modo habitus fidei perditur: & possumus loqui de habitu acquisito & talis vt satis dictum est in materia habituum corrum pitur per actus contrarios illis ex quibus genitus est sed loquemur hic precise de infuso. & sit propositio pria. Habitus infusus non perditur per quodlibet mortale. patet. opposito dato sequaeretur quen libet exqnentem in mortali esse infidelem. consequentia probatur: homo non dicitur infide lis a carentia habituum fidei acquisitorum vt dicunt doc. alias paruulus bapti: atus esset infidelis: quia non habet nisi habitum in fusum. Similiter ille qui est multum habitua tus circa omnes articulos fidei per primum peccatum heresis efficeretur infidelis: & tamen habet adhuc omnes habitus acquisitos: quia non perduntur per vnicum actum. ergo. Preterea non dicitur infidelis a carentia actus fidei: quia alias existens in gratia dumdormit esset infidelis. ergo oportet de necessitate dicere quod precise dicitur infidelis: quia caret habitu fidei infuse. igitur omnis in peccato existens esset infidelis si perderet fidem. quod falsum est cum sit christianus

¶ Secunda propositio. Fides infusa non perditur perquemlihet actum contrarium actui ad quem inclinat. & hoc supponendo quod inclinet immediate ad omnes articulos. patet. non perdi¬ tur per euidentiam. alias paulus in raptu habens euidentiam multorum credibilium (quia vidit arcana que non licet homini loqui) prdidisset fidem infusam. nam euidentia circa articulum opponitur actui fidei circa illum articulum. Similiter patet de multis qui in tuitiue viderunt humanitatem christi / habuerunt euidentiam aliquorum articulorum: & tamen erant fideles: sed euidentia est actus oppositus actui fidei eiusdem. igitur. Preterea est aliquis error oppositus fidei inuincibilis. talis error non est peccatum. Igitur per ipsum non perditur fides. & tamen opponitur assensui ad quem inclinat immediate fides infusa. ergo secunda propositio satis probata relinquitur.

¶ Tertia propositio. Fides infusa non perditur solum per peccatum heresis. patet. ille qui est infidelis sine pertinacia est infidelis sicut dictum est: quia per illud mortale infidelitatis perdit infusan& tamen non est hereticus: quia in peccato heresis requiritur pertinacia. & quod perdat fidem: patet. quia alias ipsa staret cum dissensu cuiuslibet articuli non pertinaci.

¶ Quarta propositio. potest perdi fides infusa sine quocumque assensu infidelitatis. patet. qui dubitat in fide infidelis est per beatum Augustinum. igitur dubitatio in fide sufficit ad perdendum fidem infusam: siue est demeritoria perditionis fidei infuse: & stat dubium in fide sine quocunque assensu/ nam qui apprehemn dit aliquem articulum / nec assent it / nec dissentit: dubitat. immo qui nec vult assentire nec dissentire quamuis illud ei ostendatur per sacras litteras: talis est infidelis. & tamen non habet assensum oppositum sed solum dubium / quia nec vult assentire nec dissentire: pure negatiue se habet / talis dicitur dubius infide: & perdit fidem infusam: & dicitur infidelis. Ideo Occham diffiniens hereticum addit diffinitioni: vel pertinaciter dubitans vide in dialogo suo. lta quod ille est infidelis quo dissentit scienter articulo fidei vel dubitat pertinaciter. ergo sine quocumque assensu / vel dissensu potest perdifides infusa.

¶ Quinta propositio. potest perdi fides infusa sine dissen¬ su articuli fidei sine dubitatione eiusdem: & sine assensu contrarie vel contradictorie propositionis. patet. dicit Tho. secunda secunde questi. secunda in vltimo articulo: cum quaerit vtrum ratio adducta ad ea que sunt fidei diminuat meritum. dicit quod si adducatur ratio demonstratiua alicuius articuli: & in tali sit equalis ratio animi siue voluntas ad credendum sine tali ratione / hoc est quod habeat propositum firmum: quod dato quod nullatalis ratio adesset non minus assentiret illi articulo / est equale meritum fidei. Tunc arguitur sic. ergo per oppositum si haberem nolle assentiendi nisi haberem rationem demonstratiuam esset demeritum infidelitatis: sicut alter habet meritum fidelitatis: & vltra habet demeritum infidelitatis. igitur perdit fidem infusam: quia tale sufficit ad amissionem fidei in fuse. nam si ratio demonstratiua non esset talis sic volens nullo modo assentiret illi articulo. Igitur tunc esset infidelis. sed per hoc quod ex euidentia assentit non magis dicitur fide lis. igitur tale propositum non assentiendiarticulo fidei nisi adsit ratio demonstratiua sufficit ad perdendum habitum fidei infuse. igitur quinta propositio vera.

¶ Sit sexta propositio. Meritum fidei non est ex assensu / sed ex voluntate assentiendi &c. pari forma meritum infidelitatis est nolle assentire reuela tis. hoc vult dicere quod fides infusa perditur per omne peccatum formale infidelitatis. Vnde peccatum formale infidelitatis non est actus intellectus / quia nullus talis for maliter est peccatum: sed est actus voluntatis scilicet nolle assentire scienter articulo fidei: vlnolle assentire articulo fidei nisi adsit ratio de monstratiua. Nam sicut meritum forma le fidei non est ex assensu: ita demeritum fidei non est ex dissensu: sed est ex voluntate Nam meritum fidei est ex velle assentire articulo fidei / vel ex velle non minus assentire articulo fidei vbi nulla ratio demonstratiua essec: ita demeritum infidelitatis est exnolle assentire &c. Si igitur cum assensu eui denti alicuius articuli fidei est simul nole assentire nisi esset ratio euidens / est demeritum infidelitatis sequitur vltra quod est amissio fidei infuse. Ex quo sequitur quod quando aliquis dissentit articulo fidei vel dubitat vesnult assentire nisi adsit ratio demonstratiua illius articuli perdit fidem infusam: & est in fidelis. sed non est hereticus nisi alteri istorum trium insit pertinacia. Vbicunque ergo est illud ex parte voluntatis a quo prouenit demeritum infidelitatis / puta nolitio assentiendi perditur fides infusa: sic in quocunque est illa volitio in voluntate a qua dependet meritum fidei habet talis meritum fidei quanuis non habet actum fidei. TContingit etiam dubitare in fide & opinari non male agendo patet / habere ignorantiam inuincibilem. lgitur dubitans tunc vel assentiens cum formidine non male aged. Sed vbi constat vel constare debet / dubitans vel opinans male agit / immoetiam demeritum infidelitatis potest haberi sine omni nole vt indubitante / secus est de merito. l¶ Queritur consequenter vtrum ex assensu infidelitatis perdatur habitus infusus fidei id est fides infusa ex vi forma lis contrarietatis & repugnantie / vel solum demeritorie. Ad hanc dubitationem ponit occham in tertio quolibeto. qu. vii. duos modos dicendi quos reputat probabiles. Primus modus dicendi est quod omnis dissensus articuli fidei repugnat duobus modis fidei infuse scilicet demeritorie & formali contrarietate. & si sic corrumpit fidem infusam tanquam contrarium formaliter repugnans. Secundus modus dicendi / est quod solum demeritorie ei opponitur: & quod fides infusa tantum corrumpitur demeritorie: & iste modus videtur probabilior & verior. & ratio est. Nam possibile est quod in aliquo sit aliquis assensus oppositiarticuli: vel dissensus articuli inuincibilis quo facto erit ille dissensus articuli cum habitu in fuso fidei: ergo non est formalis repugnantia inter illos. & non est dicendum / quod deus facit illi miraculum miraculose conseruando fidem in fusam cum illo dissensu sed mere naturaliter sunt simul. Igitur non repugnant formaliter: & vltra / si ille idem assensus suc essiue incipiat fieri vincib ilis / perdetur fides & tamen non erit tunc maior repugnantia quam nunc. Igitur solum corrumpitur demeritorie per dissensum articuli & non ex forma li repugnantia.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5