Caput 6
Caput 6
De obiecto fidei
VIsum est quomodo perditur fides in fusa: & hoc loquendo in viatore & conclusum est quod quando in aliquo est formalis infidelitas siue talis habeat dissensum articulorum / vel assensum oppositorum / siue dubium siue nolitio nem assentiendi: nisi adsit euidentia vel demonstratio talis perdit fidem infusam.
¶ Nunc consequenter videndum est de obiecto ipsius fidei. vtrum videlicet obiectum fidei sit duntaxat verum. & non est hic difficultas de obiecto an sit complexum vs incomplexum / puta propositio vel res significata per illam: sed queritur de obiectoquantum ad esse verum: vel falsum vtrum fides infusa habeat pro obiecto verum.
¶ Pro solutione notandum quod omnes concordant quod fides infusa habet p obiecto duntaxat verum: & solum inclinat ad assentiendum vero & numquam falso. Nam istaduo no sunt coposibilia / hic assensus est ex fide infusa: & hic assensus est falsus. Ratio est / quia numquam aliquaed est obiectum fidei infuse nisi reuelatum a prima veritate sed a prima veritate numquam praest reuelari falsum ergo implicat quod aliquid sit falsum / & sit obiectum fidei infuse secundum quod falsum est.
¶ Hic sunt difficultates. Prima / capio sortem qui ex fide infusa heri assentiebat antichristum esse futurum / ita quod fides infusa partialiter concurrebat ad illum assensum producendum tunc sic modo ista propositio est necessaria ille assensus causabatur ex fide infusa. patet: cum sit vna de praeterito que nullo modo dependet ex vna de futuro. ista nunc est necessaria / iste totus assensus fuit / & non est possibile totum illum assensum fuisse: quin fuerit causatus ex fide infusa cum aliis causis concurrentibus partialibus. Quoe fides infusa concurrebat ad illam. patet: est nunc necessarium illum assensum fuisse ita intensum& seclusa fide infusa / sed solum aliis causis stantibus scilicet intellectu & quibuscunque rationibus tales non poterant canre ita intensum assensum sicut iste est / non potest alia causa concurrisse: nisi fides infusa. igitur oportet de necessitate fidem infusam concurrisse ad illum assensum. igitur ista est vera / iste assensus causabatur a fide infusa. Sed ista est possibilis nunc antichristus non erit. igitur potest esse ita / quo facto ille assensus fuit falsus: quia significabat antichristum fore: & per casum antichristus non erit: & tamen in rei veritate ille assensue causatus est a fide infusa: & non potest non fuisse causatus ab ea. & certum est quod illa propositio / antichristus non erit non repugnat istiiste assensus fuit causatus a fide infusa. patet nam omne possibile cuilibet necessario est compossibile: quia nun quam necessarium & possibile repugnant. Igitur fides inclinat ad falsum. Forte dices sicut dicit Altissio dorensis / concedo istam esse necessariam iste assensus fuit: & nunc est necessarium quod fuit ita in tensus: producitur a fide infusa. vel sic. concedo quod sit necessarium illum assensum fuisse causatum a fide infusa: & conceditur cum hoc quod ista est possibilis antichristus non erir& conceditur quod est alteri conpossibilis / & tunc admittitur casus quod antichristus non erit. sed tunc dico quod ille assensus non est falsus / sed est assensus verus significans quod antichristus non erit / ita quod est assensus sui contradictorii.
¶ Sed contra. illi duo assensus quibus iudico antichristum fore / & antichristum non fore sunt contrarii differentes specie. ergo vnus nunquam potest fieri alter. igitur assensus qui ponebatur significare antichristum fore non potest esse assensus significans antichristum non fore. Item sequitur quod ista esst possibilis & vera / peccaui mortaliter / & tamen nunc est possibile me nunquam peccasse mortaliter. patet. volo quod heri ego asseruissem contra conscientiam meam & ex certo proposito antichristum non esse futurum: illud peccatum est mortale / quia mendacium in fide est grauissimum / nam iudicassem antichristum esse futurum & oppositum asserendo mentitus fuissem. igitur peccassem. Sed possibile nunc per te est quod illud fuisset verum / sci¬ licet quod antichristus non erat futurus. ergo nunc est possibile quod non fuerim mentitus / & per consequens non peccasse mortaliter / immo meruisse. ergo nunc est possibile quod non peccauerim mortaliter. & hoc est vnum de precipuis argumentis.
¶ Secundum argumentum principale est capio iudeum circa teprieus natiuitatis christi qui ante natiuitatem christi per horan elicuisset ex fide infusa iudicium quod christus nasceretur / tunc arguitur sic. Eliciat per vnam partem hore antequam nasceretur & continuet per dimidiam horam post natiuitatem in illa quarta parte ante natiuitatem talis assensus elicitur a fide infusa & causabatur in tanto gradu & conseruabatur a fide infusa. igitur nunc continuatur ab ea / quia alias non esset in tanto gradu & tamen nunc post natiuitatem est falsum. vnde fides infusa est agens pure naturale. igitur quencunque effectum conseruat in vno tempore potest in alio conseruare. igitur potest illum assensum post christi natiuitatem conseruare & talis erit falsus igitur. Preterea volo quod christus natus fuisset tempore naturalis continuationis. tunc arguitur sic. ille assensus per aliquod tempus post natiuitatem christi naturaliter continuabatur / & non potest ille continuari nisi conseruante habitu infuso. ergo infusus concurrit quando est falsus. Patet minor: scilicet quod non posset conseruari nisi concurrente habitu infuso. Nam alie cause concurrentes cum fide non sunt sufficientes ad pro ducendum talem effectum & tantum. ergo minus conseruare siue neque conseruare. ergo si naturaliter continuetur per illud paruum tempus oportet de necessitate fidem infusam concurrere ad illum conseruandum.
¶ Quantum ad primum / sortes qui heri iudicabat antichristum futurum &c. Dico quod oportet necessario incidere in vnam istarum solutionum / puta quod ad preteritum sit potentia / & deus non potest facere quod antichristus non eueniet quin faciat quod ille assensus non fuerit vel saltem quod non fuerit a fide infusa / sed ab alia causa. Secunda solutio. supposito quod ad preteritum non sit potentia oportet dicere quod ille assensus si antichristus non eueniret num quam fuisset assensus: vel fuisset assensus contradictorius vel non assensus. vnde ista non dependet ex vna de futuro / iste assensus fuit / sed ista propositio: iste assensus fuit assensus huius antichristus erit dependet ex vna defuturo: oportet concedere quod talis qualitas fuit & fuit assensus. Contra. assensus huius antichristuserit est contingens. ponamus ineese an fuisset assensus? Dicitur quod sic: sed queritur cuius fuisset assensus: Dico quod huius antichristus non erit. Contra. differunt specie. patet. quia sunt qualitates formaliter repugnantes: puta duo iudicia. Dicitur quod verum est quod ille qualitates que producuntur ab habitibus naturalibus: vel a causis pure naturalibus tales assensus differunt specie & formaliter repugnant / sed stat duostales esse non differentes specie: puta quando producuntur supernaturaliter vel a causis a deo supernaturaliter productis. Ad secundam rationem / cum arguitur ex hoc sequitur quod ista esset vera / peccaui & nunc est possibile me nunquam peccasse: & ex consequenti ista esest vera / sortes est dannatus: & possibile est quod nunquam peccauit illo peccato quo est dannatus. patet asserendo quod antichristus non erit ponendo in esse quod non erit / iam non fuisset mentitus: immo dixisset verum / credebat ex fide quod non erit. ergo imperare illam assertionem non esset peccatum / sed potius meritum. Dico quod oportet necessario concedere quod illa volitio qua volebat asserere non esse futurum esset volitio asserendi ipsum esse futurum: vel quod est possibile quod nunquam peccauerit mortaliter illo peccato. vel tertio dicendum & apparet probabilius quando dicitur quod habitus infusus non potest concurrere ad falsum / verum est de lege: quia est solum instrumentum motionis spiritussancti. sed supra legem non est inconueniens dicere quod ille habitus ex natura propria concurrat ad falsum. Vnde aliqui tenuerunt quod deus potest decipere & reuelare falsum. ideo secundum illam opinio nem talis habitus fidei concurreret immediate ad istud omne reuelatum a deo est ve¬ rum / quia habet illud pro obiecto adequato & si reuelaret falsum / oportet de necessitate concedere quod illi habitui supra legem non repugnat concurrere ad falsum / sed non est possibile de lege quod deus decipiat & reuelet falsum / & quod ille habitus concurrat ad falsum sed supra legem non est inconueniens.
¶ Vnde quod antichristus nunquam eueniat est simul possibile / sed non est de lege. ideo sublata lege non est inconueniens quod talis habitus fideiinfuse concurrat tam in presenti preterito quam futuro ad falsum. vnde Altissiodorenm. & gregorius bene impediuntur in solutione huius: & dat Greg. duas solutiones. Ad secundum cum infertur / ille assensus naturaliter causabitur & hoc a fide infusa. negatur hoc: immo quamcito fuit natus christus nunquam postea fides infusa concurrebat ad illum assensum. Contra. ille assensus conseruabatur naturaliter & alie cause non erant sufficientes. lgitur nego quod conseruabatur naturaliter immo necessario remittebatur. & quamuis voluntas non posset libere desistere: tamen in illo paruo tempore defficiebat vna causa conseruans / scilicet habitus infusus. Dicit praeterea Altissiodo. quod illi qui ante incarnationem credebant filium dei esse incarnandum debebant considerare tempus aduentus Christi & discernere sicut erant edoctia prophetis per quos illuminabantur a vera luce / & debebant sequi illam illuminationem. quod quia non fecerunt dominus conqueritur deipsis per hieremiam dicentem. miluus & irum do & ciconia cognouerunt tempus aduen tus sui &c. cum ergo aduenit tempus incarnationis determinatum a prophetis non debuerunt credere christum esse incarnandum determinate. sed christum esse incarnatum velincarnari vel incarnandum. Vnde patet / quod si aliquis in instanti incarnationis crediderit christum esse incarnandum / non credebat hoc motu virtutis: sed tantum motu liberi arbitrii relinquens illuminationem vere lucis / quoniam non obseruauit tempus a prophetis determinatum & prenunciatum aliquomodo / hec Altissi. Dices ille assensus continuatus erat meritorius: ergo ex fide. nam notum est quod non tenebantur iudei scire punctaliter quam do erat nalciturus / immo rustici & indoctisatis magno tempore post non tenebantur. ergo talis assensus continuatus poterat esse meritorius. Concedo quod aliquis potest mereri per assensum falsum immo aliquando per assensum contrarium assensui fidei vt de vetula assentiente prae lato predicanti oppositum fidei / quod non tenetur credere explicite / & tamen non sequitur quod ille assensus est ex fide: sed imperatur ab vna volitione &c. non enim oportet omnem assensum meritorium esse ex fide. Ergo resolutorie concludendo dicendum quod de lege fides infusa non concurrit ad falsum: sed supra legem non est inconueniens. & assensus falsus bene est meritorius de lege: sed numquam est assensus fidei. Et sic dicta de fide nunc sufficiant.
On this page