Caput 7
Caput 7
¶ Vnde est vna difficultas inter doctores satis magna / quomon spesdistiguitur a ceteris virtutibus theologicis scilicet a fide & charitate / & apparet quod non possit poni distincta ab illis duabus Patet sic. non ponuntur habitus distincti etiam supernaturales nisi propter distinctionem actuum ad quos inclinant. sed non potest esse actus spei distinctus ab actu fidei & charita tis. ergo non est ponendus habitus spei distictus ab habitibus fidei & charitatis. Maior est satis nota. Minor probatur. non possunt respectu dei reperiri nisi duo actus scilicet actus voluntatis & actus intellectus. nam actus intellectus circa deum pertinet ad fidem & actus voluntatis circa deum pertinet ad charitatem. ergo non est ponendus actus speidistinctus ab actibus illorum.
¶ In oppositum est auctoritas apostoli / prime ad corinchios. xiii. manent fides / spes & charitas tria hec. sequitur ergo quod postquam apostolus dicit tria hec / quod est distinctio inter actus illorum Vnde tota difficultas prouenit ex eo / quia difficile est cognoscere quid sit actus spei & circa hoc diuersificantur doctores. Occham in tertio quolibeto questione prima dicit / quod actus spei differt abactu fidei / & ab actu charitatis / sed illos duos necessario presupponit & ab illis naturaliter causatur / nam dicit quod actus spei est actus voluntatis presupponens tam actum credendi quam actum desiderandi / & distinguitur ab vtroque quod distinguatur ab actu desiderandi. patet / nam stat actus desiderandi in aliquo qui tamen non credit assequi desideratum. talis tunc non sperat: sed stante desiderio si credat assequi desideratum statim sperat. Similiter distinguitur ab actu credendi / quia si quis credat aliquid bonum & non desideret illud non erit spes sed si stante actu credendi sequatur desiderium statim sequitur spes / sed quod actus spei distinguatur ab vtroque coniunctim non potest euidenter sciri nisi per experientiam. & sic patet quod distinguitur tam ab actu credendi quam desiderandi. sed positis illis duobus scilicet desiderio beatitudinis cum credulitate habendi necessario necessitate naturali causatur spes ideo dicit Occham quod est tertius actus distinctus ab illis duobus / nec est actus volendi nec credendi. sed est vnus actus naturaliter causatus ab actu credendi & ab actu desiderandiconiunctim & potest ab illis separari per potentiam diuinam non naturaliter. analogia est / quando aliquis nult malum futurum si non habeat probabilitatem quod eueniet non cimet / sed positis nolitione mali futuri cumprobabilitate vel apparentia quod eueniet necessario causatur timor & naturaliter qui habet malum futurum pro obiecto / ita quando creditur aliquod bonum esse futurum quod desideratur causatur naturaliter actus spei/ hoc est posito desiderio alicuius boni futuri cum credulitate quod eueniet necessario causatur actus sperandi illud bonum futurum. & si tale desiderium sit respectu dei vel beatitudinis conferende ab ipso deo / talis actus causatus ab illis duobus erit actus virtutis theologice. Vnde Occham habet consequenter concedere quod spes non est actus voluntatis nec intellectus: sed est passio / & quod actus spei non est ex se bonus id est propria bonitate sed si sit bonus est bonitate illorum ac¬ tuum a quibus naturaliter & necessario est causatus. Sed ista opinio non videtur vera. nam cum spes sit virtus oportet quod actus eius sit in se bonus vnde actus intellectus suo modo sunt in se boni / vt assensus verus dicitur bonitas intellectus.
¶ Difficultas est secundum hanc opinionem quia sequitur quod nulli velsaltem pauci sperarent. Vnde licet quilibet viator catholicus credat quod beatitudo est sibi possibilis / & credat illam habere si perseuerauerit in gratia & meritis / habet fidem de ista catholica / beatitudo est michi possibilis / nullus tamen est qui habeat firmam credulitatem istius / ego saluabor / quia quilibet est incertus an odio vel amore dignus sit & an perseuerauerit in gratia. Tunc arguitur sic. Si ad illum actum spei causandum requiritur talis certitudo pauci viatores sperarent Dices / sufficit illa certitudo condicionalis qua credit se habiturum beatitudinem si parseuerauerit.
¶ Contra. cum illa certificatione & desiderio beatitudinis adhuc stat quod non sit spes puta nult perseuerare in gratia & meritis. ergo non sufficit illa certitudo cum illo actu desiderandi. & hoc habet de necessitate concedere Occham. Sanctus Bonauentura. xx vi. questione tertii. Dicit quod duo suntactus spei. Primus est confidere in deo putaa quod deus non potest hominem deserere nec ivult / ideo habetur confidentia & ad istum actum sequitur alius actus scilicet expectare. Et primus actus est principalior actus spei. Sed non video quid sit confidentia nisi iudicium intellectus. & expectare non videtur nisi volitio / & sic poneret actum spei non esse vnicum actum: sed vnum intellectus / alterum voluntatis. Vnde confidere est habere iudi c cium vel certitudinem de aliquo quod potest si fbi bene facere / sisint ergo duo actus spei oportet dicere sicut antiqui quod sperare importat duo scilicet actum intellectus & voluntatis & sperare est aggregatum ex illis duobus / & vnus spectat ad fidem / alius ad charitatem: & nisi esset auctoritas apostoli ista opinio esset multum probabilis. Alia est opinio conc munis quam tenet Scotus in tertio / quod spes est c virtus theologica distincta a fide & charita te / & est actus voluntatis puta desiderium quo desidero mihi bonum infinitum id est deum / o hoc a deo seipsum nobis liberaliter conferente / non quidem primo: sed propter aliquid aliud acceptum sibi ordinatum ad illud. hoc est / est actus voluntatis quo volo bonum infinitum esse mihi bonum ex liberalitate sua mediantibus meritis / & gratia. tunc illud velle vocatur spes / ita quod obiectum spei est bonum infinitum communicatiuum nobis ex liberalitate sua ex gratia & meritis precedentibus. Vnde ad actum spei tria requiruntur. Primo requiritur ex parte obiectiquod illud sit absens.
¶ Contra / deus nunquam est nobis absens. ergo actus circa deum non erit desiderium. Respondetur / quod quo ad entitatem existentiam & intimam presentiam nunquam est nobis absens: sed vbique presens realiter / sed dicitur absens in ratione obiecti beatifici / quia non contangitur per claram visionem & fruitionem. & quia est nobis absens in ratione obiecti: ergo potest desiderari vt sit nobis presens in ratione obiecti. Secundo quod illud obiectum desideretur pro futuro esse praesens ab alio scilicet adeo. Tertio quod per aliquid aliud: scilicet per merita & gratiam / ista requiruntur ad actum spei qui est actus voluntatis. Ideo clarum est quod distinguitur ab actu fidei: quia sunt diuersarum potentiarum. sed videndum est quomodo actus spei distinguitur ab actu charitatis. Vnde actuscharitatis est actus quo voluntas complacet bonitati diuine seuquo voluntas amat deum in se tanquam bonum in se / ita quod actus charitatis respicit deum vt bonum in se / actus autem spei respicit deum vt bonum alteri / hoc est actus spei est ex affectio ne commodi / & actus charitatis ex affectione iustitie / quoniam ille actus quo opto illam bonitatem mihi tanquam commodam & vtilem est actus spei. ideo tota differentia est inter actum charitatis & spei / quia actus charitatis respicit deum ex affectione iustitie id est tanquam bonum in se / sed spei tanquam bonum alteri.
¶ Dices. ergo spes erit actus concupiscent ie. bico quod sic. Contra. ergo non posset habe¬ re deum pro obiecto. probatur / quia deus non potest licite amari a nobis amore concupiscentie sed solum amore amicitie & propter se. Respondetur quod cum deus sit bonum in se / & propter se tale bonum potest esse nobis bonum. potest ergo amari & amore amicitie & amore concupiscentie. amore amicitie / quia est in se bonum & amatur propter se. & non solum est bonum in se / sed etiam nobis. ideo potest amari amore concupiscentie. Contra. ergo actus spei est vsus dei. patet. quia assumitur deus in facultatem volum tatis propter aliud / scilicet propter sperantem. nego quod omnis talis actus sit vsus / licet omnis actus voluntatis quo assumitur obiectum in facultatem voluntatis tanquam minus amandum & propter aliud vltimate sit vsus vnde licet actu spei assumatur deus tanquam sunmum bonum vtile minhi & commodum: hoc non est propter me vltim ate / sed vltimate me refero in deum. ideo actus spei non est vsus dei. TAdam concedit quod actus spei est vsus & Durandus dicit quod obiectum spei est creatura / beatitudo scilicet formalis. HHabetur ergo resolutorie ex ista opinione que est conmunis quod actus spei est velle sibi beatitudinem a deo liberaliter conferente non prino sed ex gratia & meritis preuiis.
¶ Nunc difficultas est circa istam opinionem / quia videtur quod desiderare proximo meo beatitudinem siue deum beatifice ab ipso deo ex gratia & meritis ipsius proximi quod ille actus esset spes. consequens est falsum / quia non spera mus alteri / sed nobismetipsis. patet sequela. ille actus quo desidero proximo beatitudinem ex meritis & gratia proximi est eiusdem speciei specialissime cum actu quo desidero mihi beatitudinem a deo ex gratia preuia & meritis / quia obiectum totale vnius actus est eiusdem speciei cum obi ecto totali alterius & secundum eandem rationem est obiectum vtriusque. ergo illi actus sunt eiusdem specieiPreterea / si iste actus quo desidero proxino beatitudinem ex meritis suis poneretur in proximo esset actus spei / & spes proximi concurreret ad illum eliciendum. ergo eodem mo¬ do si ponatur in me spes mea actiue concurret ad illum producendum / quia est eadem spes mea & spes proximi saltem in specie:
¶ Hanc difficultatem tangit Scotus: sed dicit solutio nem quare & non soluit. Ideo difficultas est: an talis actus quo desidero proximo beatitudinem ex meritis suis a deo sit actus spei. Primo non est difficultas quin sint eiusdem speciei vt probat argumentum primum. & si ponatur in proximo esset actus spei / sed an sic actus spei in me est difficultas. Pro cuius solutione sanctus Tho. secunda secunde quam stione decimaseptima articulo tertio querit Vtrum ego possim alteri sperare. resoluit in fine quod sic / quamuis non ita proprie sicut mihi. nihilominus actus quo spero alteriest ab habitu spei / & dicit quod sicut ab eodem habitucharitatis pcedit amor quo quis diligit deum / seipsum & proximum / ita etiam est eadem virtus qua quis sperat sibiipsi & alii & quod ita sit secundum argumentum est multum apparens / quod habitus spei mee & proximi sint eiusdem speciei specialissime omnino& si tale desiderium esset in proximo concurreret habitus proximi. ergo si tale desiderium ponatur in me ad illud producendum concurrit habitus spei mee. Ideo ab eodem habituproducitur desiderium quo desidero mihibeatitudinem & desiderium quo desidero proximo beatitudinem. & oportet ita dicere / nisi velimus dicere quod spes habet illum in quo est siue qui sperat pro partiali obiecto. & ista consequentia nihil valet. lsti habitus sunt eiusdem speciei specialissime: ergo habitus vnus concurrens ad vnum actum / etiam ad illum concurrit alius habitus. Ideo consequenter dicendo / spes quam habeo habet hoc totum pro obiecto totali scilicet beatitudinem mihi a deo ex meritis & gratia. lonnon concurrit ad desiderium quo desidero platoni beatitudinem &c. quia non habet idem obiectum totale. Nam in vno obiecto totali ponitur lymihi / & in alio ly platoni Sed hoc dicendo consequenter oportet dicere quod spes infusa platonis si poneretur in sorte non intenderet spem sortis / quia sed platonem. Ideo oportet in alterum istorum incidere / vel quod spes infusa in quocunque in quo est habet illum pro partiali obiecto / & obiectum totale spei sortis est beatitudo quam sortes sperat sibi a deo liberaliter conferente ex meritis & gratia. & obiectum totale spei platonis est beatitudo quam plato sperat sibi a deo liberaliter conferente ex meritis & gratia. modo manifestum est quod ista obiecta totalia differunt. Ideo ab illis causantur diuersi actus & habitus. & sic habitus vnius non concurrit ad actum alterius. sequitur igitur quod actus siue desiderium quo desidero platoni beatitudinem non est spes. Sed si habeat solum hoc pro obiecto / scilicet beatitudinem futuram a deo ex meritis / ita quod non ponatur in obiecto / cui / tunc tale desi derium quo desidero alteri beatitudinem &c. esset spes. & hoc sane intellige quod ly cuinon sit de ratione obiecti spei / & hoc probat secundum argumentum.
¶ Alia difficultas. spes est actus voluntatis. ergo si eliciatur ab habente charitatem erit meritorius: vltra erit meritorius / ergo est immediate a charitate: & vltra / immediate procedit a charitate / ergo est actus charitatis elicitiue. ergo charitas & spes non distinguuntur. quod patet. nam quandocunque sunt alique virtutes distincte nunquam idem actus est immediate causatus ab illis duabus. Vnde actus spei est bonus non bonitate extrinseca. ergo si eliciatur ab habente charitatem est immediate meritorius. ergo erit actus charitatis.
¶ Pro isto argumento dicit gabriel in tertio in hac materia quam cepit a Scoto / quod oportet fateri quod actus qui est precise actus spei non est meritorius immediate / sed solus actus charitatis
¶ Vnde habitus spei regulat affectionem conmodi / & habitus charitatis affectionem iustitie. & actus procedens ex affectione commodi nunquam est bonus nisi sit imperatus ab actu procedente ex affectione iustitie / ideo nunquam est meritorius nisi imperatus ab actucharitatis. vnde proprius actus charitatis est habere complacentiam in bonitate dei vt est in se bona si habito isto actu quo volo deum esse in se bonum quo amo / vt in se bonum quitalis est amor amicitie & proprius actus charitatis procedens ex affectione iusticie imperetur vnum desiderium quo desidero michi bonum illud / talis actus est meritorius non proprio merito / sed merito illius a quo imperatur. sit ergo sortesqui absque illo actu quo diligit deum in se velit eum sibi ex meritis & gratia / ille actus non est meritorius neque bonus moraliter / saltem perfecte bonus quia deficit relatio in vltimum finem. Vnde dictum est prius quod ad bonitatem perfectam moralem requiritur relatio actualis vel virtualis in finem. ideo sortes habens talem actum quo vult deum sibi ex meritis & gratia ibi sistendo / id est non referendo vlterius / talis actus proprie non est bonus / quia solum procedit ab affectione commodi / propterea quia talis actus non est ex actu quo feror in deum propter se. Vtrum talis actus sit malus. Dicit Gabriel quod est indifferens / sed superueniente dilectione dei super omnia illud desid erium erit bonum extrinsece puta merito illius dilectionis superuenientis. Ideo dicit Scotus / quod actus spei non est meritorius nisi propter actum charitatis superexistentis. Alia difficultas / an idem actus possit esse simul spei & charitatis. Dico quod sic / sicut vnico actu possum diligere sortem propter deum / ita vnico actu possum velle deum mihi propter ipsum deum summe amatum / talis actus est charitatis / quia dilectio dei: & actus spei / quia desiderium dei vt bonum mihi. ergo idem actus imme diate & elicitiue procedit a duabus virtutibus distinctis. Conceditur quod non est inconueniens quod idem actus a duobus habitibus vno infuso altero acquisito specie distinctis procedat. similiter a duobus habitibus infusis specie distinctis procedit idem actus numero immediate & elicit iue vt patet in proposito / sed quod idem actus numero procedat immediate a duobus acquisitis specie distinctis visum est prius quod non.
¶ Ad tertiam difficultatem / scilicet quod nullus posset desperare cum non posset nolle beatitudinem. Res¬ pondetur per duas propositiones. Prima. sideus se solo causaret illud iudicium / ego non saluabor: talis non desperaret. Patet / quia omnis desperatio est libera in desperante.
¶ Secunda propositio / omne tale iudicium libere causatum est desperatio. Hoc probatur quia caym per hoc solum quod credidit se esse dan nandum desperauit dicens / maior est iniquitas mea quam vt veniam merear. Correlarie sequitur quod quacunque reuelatione mihi facta exteriori de futura damnatione teneor illi non credere / quia si quacumque tali mihi reuelatione facta ego libere crederem / ego desperarem. Antecedens patet / quia in mca potestate est credere illi vel non credere: scilicet assentiendo vel non assentiendo dictis reuelantis. igitur. Consequentia patet / quando vt certum est Cavm Genesis capitulo quarto. solum credidit quod sua iniquitas esset maior quam posset veniam mereri: & sic credidit firmicer se esse dannandum & non esse saluandnm / & nullum voluntatis actum habuit / & tamen desperauit ergo quicunque libere iudicat se non esse saluandum vel non posse saluari / vel non conse quitur remission em peccatorum peccat peccato desperationis: & ista est prima propositio Dionysii. Ex quo sequitur quod ad peccandum peccato desperationis non requiritur aliquid positiuum in voluntate / sed sufficit solum iudicium in intellectu. Dicitur vlterius quod potest quis iudicare se non esse saluandum: & se esse dannandum absque peccato desperationis. Probatur / quia potest deus se solo rale iudicium causare in intellectu / quo facto non peccat / quia non libere iudicat: sed mere naturaliter. modo nullus peccat in hoc quod est mere naturale. igitur cnen talis non assentiret libere non peccaret. Se quitur correlarie quantuncunque fuerit facta alicui reuelatio de sua dannatione exterior / quod si assentiat illi peccat & desperat mere libere. probatur: si talis fuerit reuelatio exterior nunquam assentiret illi propositioni nisi libere: quia non est per se nota nec euidens neque ex talis deducibilis. igitur non praet illi mere naturacier & necessario assentire: sed cum sit contingens & ineuidens mere libere assem tit. igitur. sed quando aliquis libere iudicat se non esse saluandum / peccat peccato desperationis: sed si sit alicui facta talis reuelatio libere iudicat se esse damnandum / cum illa propositio non sit euidens / sed ineuidens. igitur peccat peccato desperationis.
¶ Sed dices / ergo peccatum desperationis nihil importat vltra peccatum infidelitatis. Patet / in isto non reperitur actus malus nisi illud iudicium ego damnabor / sed illud spectat ad infidelitatem. Respondetur quod illud iudicium primo non spectat ad infidelitatem: nec est infidelitas. patet: quia sua opposita puta ista / ego non damnabor / vel ista / ego consequar remissionem peccatorum meorum non sunt de fide. Patet / quia non continentur in sacra sciptura / nec in sacris litteris / nec sunt deducibiles ex contentis in illis / quia alias quilibet teneretur assentire illis. ideo iudicia opposita puta ista quibus iudico quod ego damnabor: vel non consequar remissionem peccatorum non sunt infidelitas. Patet / quia non opponitur alicui articulo: nec alicui quod de fide sit credem dum. sed iudicium quo iudicarem / ego non saluabor etiam si faciam quod in me est: vel ego dannabor quamuis faciam quicquid est in mea potestate facere: bene sunt iudicia & peccata infide litatis: quia eorum opposita continentur in sacris litteris & deducuntur ex illis / ideo sunt defide. & per consequens sua opposita pertinent ad infidelitatem. Vnde ad hoc quod aliquod iudicium sit infidelitas: oportet quod suum oppositum contineatur in sacris litteris vel deducatur ex illis.
¶ Dicendum est igitur quod desperatio non importat peccatum infidelitatis vt visum est: cum talia iudicia / ego damnabor / vel non saluabor / non sint assensus infidelidelitatis immo stat quod sint vera iudicia. Dices / ad minus desperatio nihil importat vltra actum intellectus positiuum. Concedo breuiter quod ad desperandum in homine non est necessarium aliquid esse positiuum vltra actum intellectus & non est necessarium aliquid esse positiuum in voluntate / sed solum sufficit actus intellectus. immo quod plus est concedenda est ista / ad desperandum in aliquo non requiritur ali¬ requiritur nisi aliquod iudicium verum. Patet de Caym qui habebat istud iudicium verum ego non saluabor / quod erat verum / & dato quod nunquam iudicasset quod iniquitas sua esset maior quam posset veniam mereri / non minus desperasset. non dubito quin habuerit alia iudicia: sed istud sufficiebat / ego damnabor: & tale iudicium erat verum. immo stat quod assentiendo alicui vero plus pecco quam assentiendo falso & heretico: vt non tantum peccarem assentiendo huic falso & heretico. Thobias non habuit canem quantum peccarem libere assentiendo huic / ego non saluabor.
¶ Conceditur ergohoc correlarium / ad desperandum non requiritur aliquid positiuum vltra actum intellectus / immo non requiritur aliquid positiuum vltra iudicium verum.
¶ Dices ergo ad sperandum non requiritur aliquid positiuum vltra actum intellectus postquam ad desparandum sufficit solus actus intellectus / cum spes & desperatio sint opposita. Negatur consequentia / quia quantuncunque aliquis iudicaret se esse saluandum sine actuvoluntatis non dicitur sperare licet bene diceretur confidere. sed ad sperandum requiritur & actus intellectus & actus voluntatis scilicet confidere & expectare: saltem spes actum intellectus praesupponit. ideo spes importat actum intellectus & voluntatis / & altero istorum deficiente contrario eorum stante fit desperatio licet alter sit simul cum opposito alterius. Exemplum / sufficit vt dicatur desperare vel quod nolit beatitudinem licet iudicet quod eam habebit / vel quod iudicet quod eam nun quam habebit: licet velit eam habere siposset. Ideo ista consequentia nihil valet / ad desperandum sufficit actus intellectus: ergo ad sperandum sufficit actus intellectus.
¶ Sed contra hoc arguitur & apparenter / cum isto iudicio quod non saluabor stat velle efficax beatitudinis / puta desiderium efficax quod vocas spem / & stat quod faciam omnia possibilia ad beatitudinem habendam. Patet: sicut cum isto iudicio / ego non curam stat volitio efficax currendi: vt patet de illo qui tenetur ligatus ab inimicis facit quod in se est & efficaciter vult currere: & tamen scit certitudinaliter & iudicat quod non curret: ergo a simili cum iudicio quod numquam saluabor stat volitio efficaxsaluandi. consequentia tenet a simili. Vnde bene verum est quod cum isto iudicio / ego non possumsaluari / non stat volitio efficax saluandi sicut cum iudicio quod ego non possum currer re non stat volitio efficax currendi: quia volitio efficax non est impossibilium vel creditorum talium: sed bene stat cum iudicio contingenti de opposito: & per consequens stat quod desperans peniteat. ergo quamuis cum isto iudicio non possum saluari non stet volitio efficax saluandi: videtur tamen cum isto iudicio ego non saluabor quod stet volitio efficax saluandi. verbi gratia. sit ita quod sortes creadat / a medium esse necessarium ad saluandum. stat quod velit efficaciter adimplere illud medium. Respondetur quod cum isto iudicio ego non saluabor non stat volitio efficax saluandi / nec volitio efficax faciendi media requisita ad beatitudinem consequendam. & ideo tale iud icium est peccatam. & dico duo. Primum. Cum iudicio certo / ego non faciam hoc quando factio eius vel medii ad faciendum illud non totaliter subest mee potestati quin possit poni obstaculum ab extrinseco impediens mefacere hoc simul stat volitio efficax faciendihoc / & stat quod nitar pro posse facere hoc: vt patet in exemplo predicto de habente istud iudicium certum. ego non curam / stat volitio efficax velle currendi &c. Secundo dico quando est iudicium certum quod ego non faciam hoc ad quod faciendum non potest esse obstaculum ab extrinseco / & est in potestate mea illud facere vel non facere: non potest simul cum illo stare volitio efficax faciendiillud nec volitio efficax ponendi media ad faciendum illud. Tunc dico ad argumentum quod cum iudicio quod ego non saluabor non stat volitio efficax saluandi: quia media ad salutem ita sunt in potestate nostra quod non possunt ab extrinseco impediri. Igitur per secundam propositionem / non stat quod ego iudicem quod nunquam saluabor & quod velim efficaciter ponere media salutis: quia scio quod si ponam ea consequar salutem. & per consequens non iudicabo quod non saluabor. Verum est tamen quod si iudicarem quod non possum consequi beatitudinem nisi transeundo per illud ostinm: & impediar ab extrinseco ne transeam quod cum iudico tunc quod ego non saluabor stat volitio efficax saluandi. & illud iucidium esset peccatum infidelitatis / vnde media beatitudinis ita snnt in pecrstante voluntatis quod nullus potest ab extrinseco ponere obstaculum. ideo cum iudicio certo quod ego non saluabor vel quod damnabor / non stat volitio efficax saluandi & ista est sententia Dionysii probabilior inter ceteras.
On this page