Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

De caritate

¶ De charitate. Cap. VIII

VIsa sunt ex predictis generalia quam concernunt duas virtutes theologicas: scilicet fidem / & spem. Nunc vide nda sunt generalia concernentia tertiam virtutem theologicam: scilicet charitatem. & prima difficultas generalis circa charitatem occurrens est ista.

¶ Vtrum charitas sit homini necessaria ad salutem.

¶ Pro cuius intellectione notandum quod charitas est multiplex. quedam acquisita: que est duplex: scilicet actualis & habitualis. Vnde acquisita actualis nichil aliud est nisi actus ille quo diligimus deum super omnia: & proximum. & nosipsos propter deum. Sed habitualis acquisita est quidam habitus qui effectiue causatur ab illis actibus frequenter iteratis remanens in anima transeuntibus actibus inclinans ad consimiles actus producendos illis ex quibus genitus est.

¶ Altera est charitas quae nullo modo producitur a nobis nec ab actibus nostris & est duplex. Quedam increata / vt deus charitas est. & conuenit toti trinitati / licet attribuatur spiritui sancto. & magister sententiarum decimaseptima distinctione primi solum ponit istam charitatem: scilicet charitatem increatam esse requisitam ad salutem: & preter illam nichil ponit in anima quod sit necessario requisitum ad salutem / sed in illo non tenetur.

¶ Alia est charitas non acquisita: & talis est creata: & est habitus a deo nobis supenaturalter infusus vel in baptismate: vel in penitentia qui talis habitus reddit nos formaliter acceptos & gratos deo / inclinans ad actuales dilectiones dei & proximi & sui ipsius propter deum. & duos habet effectus. quorum primus est nos deo gratos efficere ad vitam eter nam. Alter effectus est diligendi deum super omnia & proximum & nos propter deum Quod autem talis sit ponenda no n potest aliqua demonstratione aut aliqua ratione probari: sed solum auctoritate sacre scripture: & non habetur passus expressus ad illam probandam sicut nec ad alias infusas nisi auctoritas beati Pauli prime ad Corin. xiii. vt in supra positis visum est.

¶ Istis suppositis ponuntur aliquam pro poteones de mente Dionysiipro responsione ad propositam difficultatem.

¶ Prima est / prius natura non tempore datur homini charitas increata quam detur charitas creata: sicut habet magister in primo distinctionibus. xv. &. xvi. Non solum datur nobis charitas que est habitus infusus / sed datur nobis ipsemet deus: quia filius datus est nobis & spiritus sanctus datus est nobis. & hanc propositionem ponit Dionysius prima quaestione. xvii. distinctionis. & ratio dio nysii talis est. Non ideo acceptat nos deus ad vitam eternam: quia dat charitatem: sed e diuerso quia acceptat nos dat charitatem. Probatur sic. vnus effectus predest inationis est ipsa charitas infusa / & alius effectus scilicet vltimus est ipsa beatitudo. Nam predestinatio consistit in acceptatione diuina ad vitam eternam. Vnde ista rationalis est vera: quia deus acceptat aliquem ad vitam eternam dat illi charitatem. nam anes importat camm consequentis / hoc est res significata per anes est causa rei significate per conseques. Tunc sic arguitur. ista rationalis est vera / quia deus acceptat nos ad vitam eternam dat charitatem / & non ediuerso. nam ista est falsa / quia dat charitatem acceptat ad vitam eternam: ergo prius natura acceptat ad vitam eternam quam det charitatem infusam: sed deum acceptare vel hominem acceptari ad vitam nihil aliud est quam habere charitatem increatam. ideo per illam specialem assistentiam dei acceptatur homo ad vitam eternam. ideo prius natura habet charitatem increatam quam habeat creatam: immo quia datur increata datur creata & non ediuerso. nam datio create charitatis est effectus increate.

¶ Secunda propositio / que correla rie sequitur ex prima. homo potest esse acceptus ad vitam eternam sine charitate creata. Patet bene sequitur / prius natura datur charitas inchreata quam creata / ergo potest dari increata non data creata. Patet consequentia ex Aristotele in post predicamentis / quam do secundum non potest esse sine primo: sed econtra. Tunc sic. potest homini dari increata non data creata: ergo tunc potest acceptari ad vitam sine creata. consequentia tenet / quia habere deum secundum illum modum habendi nihil aliud est quam acceptari ad vitam. ergo potest homo acceptari ad vitam sine charitate creata.

¶ Est difficultas circa hoc. Si hoc esset verum sequaretur quod existens in mortali haberet gratiam increatam: sed hoc est falsum / igitur Patet consequentia / sortes predestinatus in mortali existens est acceptus ad vitam eternam: & nihil aliud est acceptari ad vitam eter nam quam habere charitatem increatam. vel nichil aliud est habere charitatem increatam quam acceptari ad vitam eternam: ergo in mortali existens habet charitatem increatam. consequens est falsum. ergo & annes.

¶ Ad argumentum cum sic arguitur sequitur quodimmortale existens haberet charitatem increatam. negatur consequentia / & cum probatur / sortes predestinatus existens in mortali vocatur predestinatus: quia ab eterno a deo est ordinatus ad vitam eternam. Dico quod aliquem esse acceptatum dupliciter intelligitur. Vno modo secundum eternam dei predestinationem. Alio modo secundum presentem dei iusticiam. Vnde aliquem esse acceptatum ad vitam eternam secundum dei praedestinationem: nihil aliud est quam deum ab eterno habuisse volitionem seu firmum propositum isti finaliter conferendi vitam eternam. Vnde certum est quod quilibet siue sit siue non sit: siue in peccato siue in gratia: siue presens / siue futurus: est isto modo predestina tus vel prescitus. Sed esse acceptatum ad vitam eternam secundum presentem dei iusticiam: nichil aliud est quam homninem se habere nunc quod si decederet in tali statu in quo est conferretur vita eterna secundum leges a deo constitutas. Et isto modo existens in mortali non est acceptatus ad vitam eternam.

¶ Tunc sit prima propositio. Acceptari secundo modo est posterius natura & tempore acceptari primo modo. & acceptari secundo modo / praecedit natura & non tempore charitatem creatam. Patet: quia ab eterno est acceptatio primo modo: sed acceptatio secundo modo est quando acceptatus est realitet in statu salutis. Secunda pars patet: quia potest quis esse in huiusmodi statu sine charitate infusa. igitur est prior natura sed non temnpore: quia de lege nullus est in illo statu nisi sit in gratia.

¶ Secunda propositio. Acceptari primo modo praecedit natura & tempore charitatem infusam: vt satis patet.

¶ Tertia propositio. De lege necessaria est charitas infusa ad salutem: & ad merendum. Ista propositio non potest euidenter probari: sed probatur ex auctoritate Pauli prime ad corinth. xiii. Si linguis hoim loquar.

¶ Quarta propositio. Adulto ad salutem consequendam multa sunt necessaria. Primo charitas increata. Secundo preter illam est necessaria charitas creata: & hoc tam paruulis quam adultis requiritur. iTertio adulto requiritur charitas acquisita: & ista habent ordinem inter se: quia primum est prius secundo & quodam modo causa secundi. Secundum vero puta habitus infusus est etiam causa tertii: quia effectiue concurrit ad actum diligendideum super omnia. & primum & secundum sunt prius tertio. Nam prius viator est ordina tus ad salutem consequendam quam habeat charitatem infusam. & prius habet charitatem infusam quam acquisitam. & tertium non potest esse sine secundo: nec secundum potest esse sine primo sed ediuerso. NNon videtur verum vniuersa liter quod prius habeat infusam quam acquisitam / actus primus meritorius in adulto qui semper prius fuit in peccato precedit natura caritatem infusaml. ¶ltem paruulis non est necessaria charitas acquisita: nec etiam fatuis & ratione orbatis / sed ceteris ratione vten¬ tibus. Et sic patet de distinctione charitatis & qualiter sit homini necessaria. Et aduerte / pro argumento facto quod existens in peccato licet sit ordinatus ad salutem / non dicitur tamen habere charitatem increatam: nec deum / quia solum ille dicitur habere charitatem increatam / & deum qui est in statu in quo si decederet saluaretur. modo nullus existens in pd on mortali est in isto statu. ideo nullus calis dicitur isto modo habere deum & charitatem increatam. Circa charitatem in generali queritur aliud dubium. Vtrum charitas sit necessaria ad preceptorum impletionem. Et circa hoc loquimur de charitate creata infusa precise / & non loquimur amplius de acquisita: nec de increata siue sit specialis modus assistendi dei ad operandum quod vocatur auxilium dei speciale / siue sit specialis modus dei in acceptando. & proprie secundum hoc scilicet specialiter assistere in acceptando vocatur charitas. Circa hanc materiam ponuntur due opiniones. Prima est Dionvsii. cvii. distinctione primi. quid est ponens aliquas propositiones & aliqua correlaria.

¶ Prima propositio / nullus potest adimple. re singula praecepta. omnia collectiue sine cha iritate. & hec propositio dicit ipse Dion vsius habetur de summa trinitate & fide catholica & oppositum illius est damnatum / potest tamen probari sic. Nullus potest saluari delege sine charitate: ergo nullus potest adimplere omnia precepta sine charitate Consequentia tenet: quia sequitur bene adimplebit omnia: ergo saluabitur: iuxta illud / Si vis ad vitam ingredi serua mandata. Ex opposito bene sequitur. non potest aliquis saluari sine charitate: ergo no potest adimplere omnia sine charitate.

¶ Secunda propositio. vt adinpleatur preceptum oportet quod fiat opus precepti ad intentionem precipientis: & non sufficit facere opus praecepti. Patet sic. Si precipiatur / a / opus cum / be / circunstantia & fiat a / sine / B/ non adimpletur preceptum: hoc certum est / ergo & vt adimpleatur preceptum non sufficit quod fiat illud opus quod press pisd cpgrrst a sias contits: qgrairs precipitur / hoc est cum omnibus circunstantiis intentis a precipiente. igitur.

¶ Tertia propositio in qua iacet lepus est. Quicquid deus precipit illud precipit in charitate fieri. Patet duplici auctoritate Bernardi & Petri. dicit Bernardus. omne quod precipitur in sola charitate solidatur. Item dicit Petrus. omnia opera vestra in charitate fiant. He auctoritates videntur sonare quod tertia propositio sonat. Erobatur vlterius ab eodem Dionvsio. Quicquid precipitur illud precipitur vt per huiusm odi preceptorum adimpletionem curramus ad beatitudinem. Psalmista. via manda torum &c. Sed per nullum opus pergimus ad beatitudinem nisi charitate fiat. igitur.

¶ Quarta propositio responsiua que sequitur correlarie ex tertia. Non potest aliquod preceptum adipleri sine gratia. Patet per Augustinum dicem em. didicisti ex lege non mechari / non furari &c. que singula sine fide / spe / & charitate non possunt adimpleri. Ideo vi. detur dicere August. quod nulium preceptum potest adim pleri sine gracia. ideo Dionvsius duo dicit. Primum: quod non possunt adimpleri singula sine charitate. Secundum / quod nullum sinecharitare potest adimpleri.

¶ Primum correlarium. Omne opus quo adimpletur preceptum interius / hoc est omnis volitio vel nolitio adimpletiua praecepti differt specie ab operatione qua non adimpletur preceptum / quia fit extra charitatem. Patet: quia talis operatio est effectiue a charitate aliquam / nec ab aliquo altero simili est altera operatio qua non adinpletur preceptum. Nam opera que procedunt a charitate differunt specie ab aliis non procedentibus a charita te.

¶ Secundum correlarium Non sequitur / iste facit id quod tenetur facere. ergo non peccat. sed oportet sic inferre / facit quod tenetur facere & qualiter tenetur facere. ergo non peccat. Exemplum / non est sortes in charitate: & illi occurrit tempus adimplendi aliquod preceptum / puta dandi elemo synam / ipise dat / facit quod tenetur facere: sed non taliter qualiter debet facere / & ista est tota sententia Dion vsii. Concedit breuiter quod pro omni tempore quo quis tenetur di¬ cere horas ex precepto diuino tenetur adiplere ex charitate. & quamuis dicat horas / & non sit in charitate peccat / quia tenetur non solum dare: sed dare ex charitate. propte reapeccat / quia non facit qualitercumque tenetur facere. Dicitur notanter ex precepto diuino: quia ecclesia non potest nos obligare ad faciendum ex charitate / cum ecclesia non habcat imperium super actus interiores nisi per accidens. Dicit ergo diony. quod qamuis exerceat tales actus precepti & non sit in charitate peccat: sed tamen non tantum peccat quantum peccaret si nullo modo faceret.

¶ Sed arguitur contra hanc positionem que videtur multum dura & non multum rationabilis / & probatur quod ipse diony. debeat concedere quod tantum peccat ille qui facit actum praecepti in mortali quantum ille qui omittit facere illum actum / ita quod tantum peccat quantum peccaret simpliciter non faciendo. Patet / quando cunque sunt due omissiones eiusdem preceptiequaliter obligantes & equae libere: ille omissio nes sunt equalia peccata: sed ponatur quod sortes & plato obligentur dare elemosynam / sortes dat non ex charitate: & placo nullomodo dat. Isti duo equaliter peccant. lsti duo equaliter obligantur & equaliter omittunt actum & eque libere. ergo equaliter peccant. quod equaeliter obligentur illud supponitur: sed quod equelibere secundum eum omittant. Patet: nam sortes eliciens actum non ex charitate eque libere omittit actum ad quem obligatur sicut plato qui nullum elicit / & solus iste actus / scilicet ex charitate & non ille quem elicit extra charitatem cadit sub precepto de danda elemosyna: ergo equelibere omittunt. quod autem iste actus quem sortes elicit extra charitatem nullo modo cadat sub precepto. Patet: solus actus ex charitate procedens cadit sub precepto: quia sicut dicit per suas propositiones prius positas / solus ille precipitur ex charitate fieri. & sicut habet in suis correlariis / omnis actus procedens ex charitate differt non solum gene re morum / sed natura specie ab omni actu qui non cadit sub praecepto. & hoc argumentum est de directo contra dionv. Ideo haberet concedere consqunter / quod non grauius peccatomittens actum precebti quam illum faciens sine charitate: quia eque libere obligantur & omittunt.

¶ Preterea sequitur correlarium ex opinione Diony. quod nullus potest habere remissionem peccatorum per sacramentum penitentie. Patet / quandocunque tenetur confiteri nisi confiteatur excharitate peccat secundum eum: quia obligatur ad consitendum ex charitate / ideo peccat confitendo nisi sit in gratia. ergo non acquirit remission em / quia ponit obicem actualem. Si vero confiteatur ex charitate: ergo non consequitur primam charitatem per illud sacramentum penitem tie / sed ante sacramentum habebat charitatem & remissionem peccatorum: ergo non confertur ei virtute sacramenti. Ideo habet concedere hoc correlarium / quod nun quam confertur prima charitas per penitentiam nec remissio peccatorum sicut dictum est. igitur correlarium illatum verum. lHec ratio eodem modo pcedit contra opinionem que dicit / quod quantuluscunque dolorsufficit ad deletionem peccatorum. l¶ Tertio sequitur quod quandocumque occurrit tempus cuiuscumque precepti adimplendi homo tanumn teneretur discutere suam conscientiam an esset in peccato vel non sicut ad condignam susceptionem eucha ristie. Vnde quuis aliquis sit in charitate & accedat ad susceptionem eucharistie non prius discussa conscientia peccat. Similiter si teneatur dare elemosynam ex charitate / ita quod hoc totum cadat sub precepto dare ex charitate non discussa conscientia peccaret/ quia exponeret se periculo peccandi: ergo nullus deberet accede re ad materiam cuiuscumque precepti nisi discussa conscientia & habita certa probabilitate morali quod est in gratia. Hoc consequens est falsum. ergo & illud ex quo sequitur. & ista sua opinio est dura videlicet quod omne preceptum obliget nos non solum ad opus: sed ex charitate faciendum.

¶ Alia est opinio contraria quam tenent Sanctus Tho. & bona. quod precepta legis nature non obligant nos ad modum / sed ad opus precepti / hoc est non obligant quod opera quam praecipiuntur fiant ex charitate: & hoc probatur argumentis prius factis sufficienter. De aliis preceptis positiuis pure diuinis / vt sumere eucharistiam / confiteri / baptisari &c. est alia dif¬ ficultas supra tacta / & dictum est ex opinione Durandi quod praeceptum de sumptione eucharistie non potest bene fieri neque adimpleri nisi ex charitate. similiter de penitentia / & ita de singulis sacramentis.sed quantum ad precepta legis nature simpliciter opinio probabilior est quod illa precepta non obligant ad modum / sed taummodo ad opus. ideo non pet singula praecepta tam diuina quam legis nature adimpleri sine charitate. & opinio Durandi est multum probabilis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7