Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

An charitas infusa requiratur ad praeceptum de dilectione dei super omnia

¶ An charitas infusa requiratur ad preceptum de dilectione dei super omnia. Cap. IX

Am sunt absolute & vtcumque terminate due difficultates circa istam tertiam virtutem theologicam an scilicet charitas sit necessaria ad ad salutem & an sit necessaria ad preceptorum impletionem. Consequenter videndum est de tertia difficultate / vi delicet vtrum charitas infusa sit necessaria ad impletionem precepti dedilectione dei super omnia / hoc est an charitas infusa sit necessaria ad hoc vt voluntas eliciat actum diligendi deum super omnia. & in primis supponitur quod hic non loquimur de dilectione dei naturaliscilicet quam sequitur ad simplicenapprshensionem / sed de dilectione dei deliberata & libera. De naturali ene dilectione dffultas est. Vtrum possit ese dilectio dei naturalis super omnia. quidam dicunt quod non. sed omnidilectione naturali diligit se homo super omnia / quia proprius finis naturalis hominis est suiipsius conseruatio. loquimur ergo dedilectione siue de charitate infusa / & non naturali.

¶ Vnde dupliciter intelligitur quod non possit diligi deus super omnia sine charitate etiam de lege. Vno modo quod voluntas cum cognitione non sunt cause sufficientes: et ian supposito influxu generali dei ad illam dilectionem actualem producendam: sed cum hoc requiritur concursus charitatis infuse tanquam causa partialis.

¶ Alio modo potest intelligi quod non potest diligi deus super omnia quamuis voluntas & cognitio cum influxugenerali sint cause sufficientes ad producendum illam dilectionem / illa tamen dispositio de¬ lege est vltimata dispositio & sufficiens ad introductionem charitatis / & sic nunquam diligitur deus sine charitate tanquam effectus saltem meritorius illius dilectionis super omnia.

¶ Istis suppositis quantum ad vtrumque membrum est altercatio inter doct. Gtum ad primum sensum: scilicet an voluntas cum cognitione &c. Dicit Adam prima distin. primi quod non requiritur charitas tanquam causa partialis & necessario requisita ad diligendum deum super omnia. Rationes eius fuerunt adducte supra / camen precipua eius ratio fuit / quod idem actus in spenest sufficiens produci a potentia sine habitu & cum habitu. ergo si actus diligendi deum super omnia posset sufficienter produci a voluntate cum habitu potest produci sine habitu / ergo non requiritur charitas tanquam causa partialis necessario requisita. Tenet oppositum Eliphat in eadem distinctione primi sententiarum / quod voluntas cum cognitione etiam cum infsuxu dei generali non sunt cause sufficientes vt producatur illa dilectio dei super omnia: sed ad eius productionem requir itur habitus supernaturalis infusus tanquam causa partialis necessario requisita. Quantum ad secundum membrum distinctionis / vtrum possetdiligi deus sine charitate super omnia / vel an non possit diligi quin dilectio sit sufficiens dispositio de lege ad introducendum charitatem. Dicit Gabriel in tertio. xx vii. distin. in secunda conclusione secundi dubeii / quod non potest deus diligi super omnia sine charitate: quia dilectio dei super omnia est sufficiens & vltimata dispositio charitatis infuse vt introducatur charitas infusa de lege. Probat ipse per multas auctoritates. Prina / couertimini ad me & ego conuertar ad vos / quaerite & inuenietis &c. sed sic est quod non est perfectior modus conuersionis ad deum nec perfectior modus querendi deum quam diligere deum super omnia / sed quicumque conuertitur ad deum deus conuertitur ad illum per infusionem gratie / & deum a nobis inueniri est deum esse nobis presentem per charitatem / ergo dilectio dei super omnia est sufficiens dispositio de lege vt intro ducatur charitas. & vltra / dilectio dei super omnia &c. ergo non potest diligi¬ deus sine charitate.

¶ Hanc tenent multi doctores & Monachus. xvii. distin. primi. & multas ad ducit rationes. Sed pro isto dubio ponam duas propositiones que magis videntur vere. Prima / potest elici dilectio dei super omnia a voluntate cum co gnitione dei & influxu communi absque charitate infusa tanquam absque causa prerequisita. ita quod non requiritur charitas tanquam vna canrum. Patet ex auctoritatibus allegatis. Conuertimini ad &c. nos conuerti ad deum est prius natura quam deum conuerti ad nos. alias dixisset conuertar ad vos / & conuertimini ad me. sed dicit conuertiminiad me & ego conuertar ad vos. tunc bene sequitur / prius natura conuertimur ad deum quam deus couertatur ad nos: ergo prius natura est nos diligere deum quam nos habere gratiam / & vltra prius natura est nos diligere deum quam nos habere gratiam: ergo illa dilectio qua diligimus deum prius natura quam habeamus gream non est a gratia. Consequentia tenet / quia senper effectus est posterior natura quam sua causa Et vltra / hec dilectio qua prius natura conuertimur ad deum non est a gratia. & est dilectio dei super omnia / alias non esset conuersio ad deum immo potius auersio. ergo voluntas cum cognitione dei & influxu communi potest dilectionem producere absque concursu charitatis infuse. & ista propositio est conformis doctrine Adam contra opinionem eliphatscilicet quod charitas non est necessaria ad diligendum deum superonia tanquam vna causa prerequisita.

¶ Secunda propotecontra Gabrie. potest haberi actus qu est dilectio dei super omnia dato quod non hematur charitas / ita quod potest deus diligi illa dilectione dato quod non sequatur charitas. Patet / sicut dictum est / potest causari illa dilectio a voluntate cum concursu generali non concurrente habitu infuso / pono quod causetur ita & pro illo tempore occurrat tempus quo teneor diligere proximum vel subuenire proximo. Quero tunc vel producta ista dilectione dei super omnia / an voluntas est ad huc libera ad producendum dilectionem proximi vel non. & videtur quod sic: sed ad istam dilectionem dei super omnia naturaliter sequitur illa volitio subueniendi proximo. Si dicas quod stante dilectione dei super omnia voluntas est adhuc libera ad diligendum vel subueniendum proximo. ergo stante dilectione dei super omnia potest non elicere. ergo cum ista dilectione dei super omnia sta re potest peccatum mortale / quia in casu posito tenetur tunc elicere dilectionem proximi. & vltra. ergo potest quis ista dilectione summe diligere deum & non in charitate. igitur. Si dicatur quod supposita illa dilectione non est in potestate voluntatis quin eliciat dilectionem proximi sicut supposita volitione efficaci finis non est in potestate voluntatis quin eliciat actum circa media ad illum finem Contra. illa dilectio non necessitat voluntatem pro tempore quo non est preceptum dediligendo proximum. ergo nec quando est preceptum. consequentia tenet. Si vna causa pro vno tempore necessitat ad aliquid: ergo pro omni tempore necessitabit. & sic propositio relinquitur vera contra Gabrielem quod potest diligi deus super omnina dato quod non habeatur charitas ita quod illa dilectio non est dispositio sufficiens ad introducendum charitatem. & ista etiam est opinio sancti Thome prima secunde. habemus ergo resoluto rie has duas propositiones. Prima potest diligi deus super omnia non concurrente charitate. Secunda / potest diligi deus super omnia charitate non habita: ita quod illa dilectio non est sufficiens dispositio ad hoc quod introducatur charitas immo potest stare cum mortali.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9