Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

De augmento charitatis

¶ De augmento charitatis. Cap. x.

SEquitur alia difficultas generalis de augmento charitatis. videlicet quo modo augetur charitas an solo actu elicito ex charitate: & a quo libet tali augeatur. vnde non facio difficultatem quin possit augeri effectiue / quia sicut a solo deo producitur effectiue ita ab eo solo potest augeri effectiue / sed est hic solum questio de augeri meritorie & dispositiue. Quantum ad primam partem difficultatis sit ista prima propositio. Sicut charitas sine quo cunque actu recipientis acquiri potest / ita & augmentari. Prima patet / de paruulis baptixatis qui solum ex vi sacramenti acquirunt gratiam sine actu bono ab eis elicito: sed solum ex vi operis operati sacramentalis.

¶ Secunda pars patet scilicet quod eodem modo posset augeri virtute sacramenti & solum. capio in principio nascentis ecclesie iudeum paruulum circuncisum ante christi passionem & immediate post passionem ante perfectam etatem baptisetur / talis per baptismum sine actu voluntatis recipit augmentum gratie quia augetur charitas ex vi sacramenti baptismi sine actu ipsius cum adhuc non habeat perfectum vsum rationis requisitum ad meritum personale vt supponit casus. Similiter patet nunc de bapt isato & post ante vsum rationis confirmato. talis ex vi sacramentibaptismi recipit gratiam. a. quam adhuc habet / & virtute sacramenti confirmationis recipit gratiam be. quia confert gratiam ex opere operato & illa auget charitatem acquisitam in ipso baptismo. igitur sine quocunque actus operantis augetur charitas.

¶ Ex his sequitur correlarium. de lege non repugnat vnum paruulum qui nunquam habuit meritum personale esse ita beatum & habere tantam beatitudinem sicut adultus qui habuit meritum personale. Vnde meritum personale est quod prouenit ex bono motu / hoc est exbona volitione aut nolitione merentis ita quod est illud quod peruenit ratioe oporis operantis. per oppositum / meritum non personale est quod pruenit non ex opore operantis id est virtute boni motus volum tatisscilicet bone volitionis aut nolitionis sed virtute oporis operati. hoc supposito / probatur correlarium / & capio puulum baptisatum & confirmatum qu discedit ante vsum rationis: & tunc signo gradum gratie illi collate solum virtute sacramenti confirmationis & sit. a. qui gradus est vltra gratiam datam virtute baptismi. tunc capio alium paruulum baptisatum solum & non confirmatum. talis cum primum paruenerit ad annos discretionis praet elicere vnum bonum velle quod praecise sit meritorium a. gradus. patet / quocunque eius actu dato sidicas quod est meritorius maioris grtie quam. a. gradus / volo quod eliciat velle ita remissum quantum esset illud si sibi praecise a. gradus correspoenderet: & tunc volo quod sine vlteriori actu moriatur& sequitur illatum. ideo non est inconueniens quod carens merito personali tanm beatificetur sicut habnens meritum personale.

Mihi videtur concedendum correlarium. Sed tunc est argumentum minima gloria datur progratia baptismali: ergo non est possibile aliquem decedere in minori gratia alias haberet gloriam minorem minima l.

¶ Quantum ad secundam partem difficultatis in qua dicitur ( & a quolibet tali est apparentia quod sic / quia quilibet talis est meritorius & cuilibet meritorio actui respondet gratia in certo gradu. igitur ratione cuiuscumque actus meritorii augetur gratia peradditionem illius gadus illi raendentis.

¶ Circa hanc difficultatem cres sunt opiniones. Prima S. Tho. xvii. distim. qu. iiim. ar. iii. in solutione ad vltimum argumentum illius articuli dicit. quod non quolibet actu ex charitate elicito augetur charitas / nec ex quolibet tali augetur beatitudo. vnde ad hoc declarandum dicit quod sicut aliquo bono actu disponitur homo sufficienter ad haendam primam grtiam & aliquo bono actunon disponitur sufficenter ad summam griam hnendam ita aliquo actu elicito ex charitate non disponitur hodo sufficienter ad augmentum maioris charitatis / & tali actui non respondet charitas / & ex consequenti nec gloria / seu beatitudo / & inde dicit quod proportio meritorum non at tenditur penes multitudinem seu pluralitatem actuum. Vnde dicit quod actu elicito ex gratia non sufficienti disponere ad augmentum charitatis non efficitur homo ratione ilsius digniormaiori premio: sed solum eodem premio praecedem ti. Eandem opinionem tenet. S. Bona. in secundo. TSicego dico firmiter quod habitus acquisitus non augetur a quocumque actu: sed requiritur actus sufficienter intensus lT.

¶ Secunda opinio est Richar. dist. xvi. scecundi & Sco. in quarto quod non quolibet actu ex charitate procedente augetur charitas quia quando quis elicit vnum actum ita quod non potest maior illo ex illa charitate elici / vel mrtiplicat tot quod equiualent illi simul sumpti tali maximo pero tunc pie credendum & dicendum probabiliter quod illi tunc corrnendet noua gria & ex consequentigfia. sed si eliciat vnum solum minus perfedum non illi perfecto equalenti: & illum non reiteret vt fiat aggregatum illi summo actui perfecto equalens / tunc non corrnndet illi actui aliquis gradus gratie nec propter illum actum gratia augetur / veruntam illi actui sic paruo debetur determinatus gradus glorie distinctus a prioribus ita quod numquam fit actus bonus in gratia quin augeatur gloria / quod est contra is. Tho. & dicit Sco.quod corrnendet vnum premium gratie & aliud oporibus.

¶ Ex quo sequitur quod esse de lege magis gratum deo vel magis acceptatum non est habere maioren gratiam. Patet / stat magis gratum habere minorem gratiam. Patet. Stat illum qui habet minorem gratiam multiplicare tantum actus merit orios quod illis debebitur maior gloria quam debeatur excessui gratie quam habet alter super ipsum: quo facto est magis gratus deo & tamen non habet maiorem gratiam immo minorem / & vt clarius capiatur declaretur hoc exemplo. aliqui in / a / habuerunt equales gratias & equalia merita / taen vnus immediate post / a / elicuit actum remissum / alter vero nichil elicuit / quod talis sit magis gratus. Patet/ quia est acceptatus ad maiorem gloriam / & hoc est esse magis gratum / nam esse gratum deo est esse acceptum a deo. ideo ille est magis gratus qui est magis acceptus. sed sic est quod illequi elicuit actum post / a / non habet maiorem gratiam secundum illam opinionem / & tamen ei debetur maius pramium. igitur.

¶ Tertia opinio communis & modernorum quam optie tractat Diony. in secundo & monachus impugnando opinionem.s. Tho. est quod cuilibet actui bono in grteia elicito corrnndet gratia & gfia / & facit Monachus egregias rationes contra opinionem.s. Tho. quam inferius ponentur. Sed prius declaretur opinio Tho. dicitene / quod non quolibet actu ex charitate elicito augetur charitas meritorie licet bene dispositine nec etiam augetur beatitudo. Vnde.s. Tho. & Durandus nituntur probare istam parrem hoc mon. & prio adducitur ratiodurandi. dist. xvii. primi. qui. viii. quam talis est. llle non est dignus accipriendis qui non bene vtitur acceptis. sed ille qua non elicit actum secundum totam inclinationem charitatis non beane vtitur acceptis. igter non est dignus accipiendis scilicet grtia & gfia. Vnde secundumis. Tho. ad hoc quod quis disponat se ad grtiam / oportet quod disponat sesecundum suam totam virtutem naturalem vt habeat charitatem: & non sufficit quod disponat se secundum partem sue virtutis naturalis. ideo in illo qu non habet charitatem vt illam recipiat oportet quod disponat se secundum suam totam virtutem naturalem. ergo vt quis recipiat augmentum charitatis oportet quod disponat se & secundum totam virtutem naruralem & secundum totam inclinationem habitus / & non sufficit quod disponat se secundum partem sue virtis naturalis / quando voluntas est sibera potens agere secundum totam suam virtutem / vel secundum vnam partem quod non contingit in causis naturalibus quam agunt secundum totam suam virtutem. & capitur hic virtus naturalis non vt distinguitur contra liberam / sed contra infusam. tunc si non disponat se secundum totam suam virtutem non facit quod in se est / & solum facientibus quod in se est deus dat gratiam: sed nullus facit quod in se est nisi secundum totam virtutem suam agat. igitur requiritur quod disponat se secundum totam virtutem naturalem ad recipiendum gratiam.

¶ Similiter tunc sequitur quod ad augmentum charitatis requiritur quod disponat se secundum totam virtuem naturalem & secundum toraminclinationem habitus scilicet gratie. ita quod non sufficit ad hoc quod augeatur charitas secundum eum quod agat secundum totam potentiam naturalem sed requritur etiam quod secundum totum habi. tum.

¶ Sed iste rationes non sunt multum fortes / & ista opinio non est heretica neque sapiens heresim & potest deffensari / sed rationes non sunt efficaces. Ideo respondetur ad primam. ille quo non vtitur charitate secundum totam inclinationem charitatis non bene vtitur acceptis scilicet charitate. Ideo non est dignus accipiendis Dico quod bene vtitur sed non vtitur optime / & vt sit dignus accipiendis sufficit quod bene vtatur acceptis & non requiritur quod optime vtatur. & sic soluitur ratio Durandi / sed quantum ad rationem sancti Thome vt aliquis habeat charitatem (dicit) necesse est quod se disponat secundum suam totam virtutem. Dico comniter doct. hoc negant: scilicet quod necesse sit quod adhibeat omnia quam adhibere potest ad se disponendum. Nam non requiritnr quod homo secundum extremum sui conatus disponat se ad gratiam recuperandam: quia hoc esset nimis durum.

¶ Secunda opinio est probabilior & videtur conformis sacre scripture / scilicet Paulo dicenti. nos proportet praesen¬ tari ante tribunal christi &c. ergo operibus debetur gradus glorie vltra gloriam que debetur gratie / & videtur quod vult habere Paulus quod per omnem actum bonum elicitum ex gratia meremur gloriam non tamen gratiam. & secundum istam opinionem attenditur proportio praemiorum secundum aggregatorum proportionem ex meritis & gratia. Et secundum istam opinionem oportet concedere correlarie quod de lege ista simul stant quod stat habentes equales gratias inequaliter premia ri vt visum fuit de illis qui sunt equaeles in gratia & meritis. & tamen vnus solus elicit actum remissum ex gratia. ergo non attenditur equalitas premiorum precise ex equalibus gratiis. Similiter stat duos habentes inequales gratias equaliter premiari / vt sint duo equales in merito quorum tamen vnus scilicet sortes habet duas gratias sacramentales / vnam baptismi / & alteram confirmationis / & nullum habeat meritum personale / & plato habeat vnum sacramentale: & aliud personale: hbent inequales gratias & equalia premia / ideo secundum istam opinionem premium non correspondet soli gratie nec solis operibus sed vtrisque. Vnde est difficultas apud istam opinionem qumo augetur charitas / & non loquimur hic de operibus sacramentalibus. nam ex opere operato semperconfertur gratia si rite suscipiatur / ideo praehabita gratia augetur / sed seclusis operibus sacramentalibus difficultas est videre qumo augetur charitas in isto qui operatur bona opera / an operi operantis debeatur tantum premium quantum deberetur secluso augmento charitatis / hoc est an gratie corrnendeat certus gradus glorie / & actui meritorio alius gradus ab illo vt sit sortes qui facit actum bonum intensum ratione cuius datur / as / gratia / an vnus gradus glorie debeatur sortip actu illo / & alius gradus glorie debeatur ei pro / a / grtia. & si sic sequitur quod si plato elicit actum remissum non agendo quantum potest ex charitate / ita quod non prducit perfectum & summum actum sequitur inquam quod platoni solum correspondet vnus gradus gloriepopere. vel sic ponatur exemplum. sint sortes & plato / & sortes habeat charitatem vt quattuor & plato vt octo / & sortes agit quantum po¬ test ex charitate vt quattuor in illo augetur charitas / & plato non agit tantum quantum potest in ipso platone non augetur charitas / & sorti correspodet praemium ex bonocpore & gradu gratie. sed prlatoni solum corrnndet gradus glorie ex parte sui operis & non ex parte sue gratie superaddite: quia nulla supeadditur: ergo nunc sortes meretur de nouo maiorem gloriam quam plato ex consimili operatione facta in gratia. ergo de nouo efficitur sortes diginior quam plato consimiliter operando. conscquens videtur absurdum. & sic staret equaeliter merentes incqualiter premiari. Et ideo ad difficultatem iudicio meo esset dicendum quod quando acquiritur graria solum ex parte oporis operantis quod non corresponeodet nouus gradus glorie illi gratie dislicus a gradu glorie correspondente illi operi per quod acquiritur illa gratia / sed idem ambobus simul corrne det: ita quod vna gloria tota simul correspondet opeori & gratie / & non distinctus gradus / & alius gratie. Sed quando gratia acquiritur virtute sacramenti / dico quod illi quam solum ex vi sacramenti acquiritur quam dicitur gratia sacramentalis debetur certus & determinatus gradus glorie a gloria debita cuicunque operi operato. & sic patet solutio illius difficultatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11