Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Quomodo per quemlibet actum meritorium augetur gratia praeexistens

¶ Quomodo per quemlibet actum meritorium augetur gratia preexistens. Cap. XII

REstat nunc declarare tertiam opinio nem pro qua ponuntur aliquam propositiones. Prima. omnis actus praecedens a gratia est meritorius augmenti glorie. Hanc ponit monachus impugnando Tho. Probatur / omnis actus procedens a gratia baptismali est meritorius augmenti glorie ergo eadem rario actus procedens a quacumque altera gratia est meritorius augmenti glorie. Consequentia patet / quia non est potior ratio de vna quam de alia. anes patet: quia opposito dato sequaretur quod aliqui duo equeliter praemiarentur quorum vnus habet solum baptismalem gratiam sine personali merito / & alter habet baptismalem cum merito personali: sed hoc est contra omnes doctores: & probatur assumptum / sint sortes & plato paruuli habentes precise gratiam baptismalem / moriatur sortes antequam perueniat ad annos in quibus potest habere meritum personale & plato perueniat ad etatem rationis & eliciat solum vnum actum a gratia baptismali qu non est meritorius augmenti glorie apud Tho. cum non procedat secundum totam inclinationem illius charitatis: tunc plato non plus premiabitur quam sortes. igitur:. Secundo arguitur & apparentius contra sanctum Tho. Sequitur in aliquo casu quod aliquis gradus gratie foret alicui in detrimentum. Patet: secundum eum si sortes habeat charitatem vt quattuor precise & eli. ciat actum ex illa charitate secundum totam latitudinem actiuitatis illius charitatis / ille actus est meritorius alicuius gcadus glorie & gratie secundum eum / quia procedit ab habitu gratie secundum totam eius inclinationem. & sit ille gradus gratie / a / quam meretur de nouo per istum actum. Arguitur sic. si sortes haberet dimidietatem / a / gradus vltra illos quattuor gradus gratie & non operaretur nisi secundum illos quanttuornunc non operaretur secundum totam inclinationem charitatis. ergo talis actus non esset meritorius nec gratie nec glorie / & nunc cum caret dimidietate / a / gradus / ille actus est meritorius. ergo demidietas gradus foret in detrimentum eius. ergo propositum scilicet quod charitas esset alicui in damnum & detrimentum. hoc videtur absurdum. ergo & illud ex quo sequitur.

¶ Secunda propositio contra secundam opinio nem Scoti & Richardi. Omnis actus procedens a quacunque gratia est meritorius noui gradus gratie. probatur / quia sequitur bene / correspondet nouus gradus glorie: ergo & gratia / quia dicitur comnniter quod secundum proportio nem gratie datur gloria. igitur si pro omnitali datur gloria oportet quod detur gratia proportionata illi gradui gsie: ergo quilibet actus ex gratia procedens siue magna siue parua: est meritorius noui grad gerte. posset aliter suaderi / aliquis actus procedens ex gratia ex parte operis operantis augmentat grtiam (de opere operato non est quiodmo: quia sper ex opre operato confertur noua gratia & non augmentat grtiam nisi quia dignificat illum de nouo maiori gloria: sed quilibet qui procedit a gratia dignificat agentem de nouo maiori gloria. ergo quelibet talis augmen¬ tat gratiam. Tertia propositio. Non quilibet bet actus ex maiori gratia procedens est propter ea magis meritorius. probatur de dilectione proximi multum remissa procedente tamem exmagna gratia respectu dilectionis eiusdem prced ens ex magno cognatu & minori gratia / sed hoc est contra antiquos exponentes illam auctoritatem: non est attendendum quid facias: sed ex quanto id est quanta gratia. sed alii exponunt ex quanta intentione. propote probatur / quia alias sequitur quod aliquis habens paruam gratiam nun quam posset peruenire ad gratiam illius qui habet iam magnam / & qui semper licet remisse operatur. patet: quia quantuncunque iste conetur alius eo quod habeat maiorem gratiam magis meretur / sed hoc non est concedendum. igitur non quilibet actus ex maiori charitatepcedens est magis meritorius / & ista opinio videtur probabilior quod semper pro omni actu a gratia prcedente datur nouus gradus glorie contra primam opinionem / & datur nouus gradus gratie contra secundam. THanc secundam opinionem insequor: sed questio est de actu contritionis qui non procedit a gratia: sed in gratia tantum videtur quod tali actui non deberetur noua gloria postquam non procedit a gratia nec valet dicere quod sit vltima dispositio ad gratiam / quia sequeretur quod stante illo actu contritionis occurrente materia alicuius praecepti affirmatiuinecessario voluntas se conformaret illi praecepto & per consequens non meretur se conformando / vfpotest omittere actum. Si secundum: contritio staret cum peccato. si primum: non mereretur. Hoc argumentum est difficile contra illam partem in qua tenetur quod quilibet actus bonus potest fieri malus.

¶ Difficultas est / vtrum solus ille actus qui a charitate procedit sit meritorius gratie & glorie. & videtur quod non / sit sortes in mortali eliciat actum bonum quem continuet quo vsque sit in gratia. & secundo capio dispoionem qua quis se disponit ad remissionem peccati & infusionem gratie. talis dispositio praecedit natura gratiam / ergo non est a gratia / & per consequenes non est meritoria. Patet: quia ols actus moraliter bonus in gratia factus est meritorius vite eterne precipue si feratur in deum tanquam in vltimnm finem. Pro ista difficultate qua queritur: vtrum pro solo actu elicito ex charitate debetur nouus gradus glorie aut gratie / est duplex modus dicendi. vt sit sortes qui prius caruit gratia iam elicit dispoionem preuiam ad gratiam & potest illam elicerein instanti veruntam ista dispositio non est a gratia / sed potius videtur quod gratia sit ab illa dispositio ne saltem preparatiue. Dicunt primi quod talis dispositio licet in esse nature praecedat gratiam / in esse tamen gratifico vel acceptationis a deo sequitur ipsam gratiam & secundum tale esse est a gratia. Sed hoc non intelligo / quia que ro an substantia actus illius sit gratia: ita quod iste actus realiter sit intensior gradualiter quam foret si non haberet gratiam / & ideo respondet Gabrielin secundo quod pro illo instanti ille actus non est meritorius nec gratie nec glorie / licet pro illo de congruo detur gratia & gloria / igittenendo vniuersaliter quod ad esse meritorium requritur concursus gratie ille actus non est meritorius pro tali instanti pro quo elicitur / sed postea si libere continuetur erit meritorius de nouo. Sed contra: pro illo istanti est gratia / & gratie non repugnat in illo instanti prio sui esse agere / & est naturaliciter productiua actus vt sol in primo instanti quo producebatur emittebat lumem. conceditur quod in hoc instanti gratia agit & quod non repugnat illi agere / & quod naturaliter est productiua actus / sed nego quod agat in hoc instanti ad talem actum / quia repugnat ei agere actum ipsam natura precedentem. & ratio est Nam bene sequitur / efficit istum actum. ergo est natura prior. ideo implicat contradictionem quod talis actus sit natura prior ipsa gratia / & quod ipsa agat ad istum actum producendum: sed postea charitas conseruabit talem a sola voluntate productum. T Videtur mihiquod propter imperfectionem habitus habitus non est natus agere in primo instanti sui esse. Sed contra hoc est apperentia quia actus procedens ab hintuest imperfectior charitate infusa / ergo si actus praet agere in primo instanti & charitas infusa. Propterea Gabriel videtur bene dicere quod charitas non potest agere nisi cum conatu voluntatis quamprecedit prioritate nature.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12