Caput 14
Caput 14
De resurgente a peccato an resurgat ad maiorem gratiam et gloriam
COnsequenter quaeritur. Vtrum qui cecidit a gria & postea resurgit resurgat ad maiorem gratiam: & omitto modos quibus resurgit quia notum est quod nullus resurgit ad gratiam nisi per penitentiam. Q tum ad hoc sit prima propositio. Qui cunque resurgit a peccato mortali ad minus semper resurgit ad equalem gloriam siue ad dignitatem equalis glorie siue ad acceptationem ad equalem gloriam quid idem est. Vnde existens in mortali secundum praesentem iusticiam non est acceptatus ad gloriam: sed quando resurgit non solum resurgit ad habitum infusum id est ad gratiam sed de nouo ad acceptationem ad gloriam secundum presentem iust iciam. probatur propoteo: quia opposito dato sequitur quod quis pro peccato dimisso eter naliter puniretur / & ista est vnica ratio efficaxad hoc probandum. Patet consequenia. bene sequitur: iste resurgit ad minorem acceptationem glorie quam prius fuit acceptatus: ergo si nunc decederet minus praemiabitur quam si decessisset ante casumid est antequam cecidisset a gratia. hec consequentia est euidens/ & vltra / iste minus prammiabitur si nunc decedat quam si decessisset antequam caderet a gria: ergo per aliquem gradum minus praemiabitur: ergo illo graduperopetuo priuabitur propter casum. tunc sic arguitur illo gradu peropetuo priuabitur propter illud peccatum: ergo propter pecataum dimissum perpetuo priuabitur / & illa priuatio est pena: ergo punietur perpetuo pro peccato dimisso. consequens est falsum. patet per E. echielem si conuertatur peccatonr / omnim iniquitatum eius non recordabor. supple quantum ad punitionem eternam. igitur prima propote vera. Secunda propoteo probabilis est etiam eius oppositum probabile est: quicunque resurgit / ad minus resurgit ad equielem gratiam. Ista non potest ita efficaciter probari sien prima / & supponitquod praeise penes equaelitatem vel inequalitatem grarum sit equaelitas vel ine quaelitas acceptat ionis ad gliam secundum praesentem iustician Et iam prius allegate sunt opiniones contrarie quod iitr fit vgt estur cncranss /c:ses valori grtnine & valori oprum. vnde dicit Sco.quod non semper oportet honiem resurgere ad equaelem grtiam sed oportet semper ipiseum resurgere ad maiorem glaitiam. tamen suadeo ist am secundam propotenem quasieodem argumento sicut primam. Arguitur sic. quis non solum respondeat valor gsie valori gratie: cuilibet tamen gratie aliquid glorie correspondet distinctum (secundum illam opinionen a gloria quam correspondet operibus / ergo si sortes resurgat ad minorem gratiam / etiam resurget ad acceptationem minoris glorie. consequens est improbatum in prima propositione: quamuis non resurgat a debito totius glorie soli gratie debite nihilominus cuilibet gradui gratie correspoendet aliquid glorie debitum a gloria correspondente gratie & a glotia correspondente operibus. ergo si resurgit ad minorem gratiam / sifiter etiam ad minorem gloriam. nam bene sequitur / resurgit ad minorem gloriam debitam gratie: ergo simpliciter resurgit ad minorem gloriam. Patet: sortes qui resurgit quantum ad debitum operibus resurgit ad equalem gloriam: sed ex parte gratie resurgit ad minorem: ergo respiciendo ad totalem gloriam ad quam resurgit talis resurgit ad minorem gloriam. Consequens est improbatum in prima propotione. ergo pro positio secunda relinquitur vtcumque probata.
¶ Tertia propositio quam multi ponunt & in qua est quasitota difficultas. Quicumque resurgit / resurgit ad maiorem & gratiam & gloriam. Patet: quocumque resurgit / primo resurgit ad omnem gratiam quam prius habuit & ad omnem gloriam prius sibi debitam / & cum hoc resurgit ad vnum gradum grte quem non habebat & ad vnum gradum glorie qui prius illi non debebatur. igitur tertia propositio vera. Prima pars huius propositionis patet ex secunda propotione: & secunda exprima. Tertia pars patet: scilicet quod resurgat ad gradum gratie quem prius non habebat: & glorie qui prius non ei debebatur. nam quicumque resurgit hoc est per opus meritorium. ergo ratione illius operis meretur gradum gratie quem nunquam habuit & vnum gradum glorie qui nunquam fuit ei prius debitus. igitur. Et ista est propositio guillermi parrhisiensis in libro de sacramentis tractatu de pruidentia. Vnde non est difficultas quod quicumque resurgit per sacramentum quin resurgat ad vnum gradum gratie & glorie non prius habite nec debite: quia ex vi operis operati confertur. Sed est difficultas de illo qui resurgit sine sacramentis: hoc est ex vi operis operantis id est ex dispositio ne & bono motu voluntatis. & quod sit difficultas sic suadeo / sit sortes qui cecidit a gratia & gloria vt octo / resurgit a peccato per contritionem solum. in primo instanti quo est in gratia non est dignus maiori gloria quam prius: ergo non resurgit ad maiorem gloriam. Patet antecedens. in primo instanti in quo est in gratia post casum nullum opus elicuit ex gratia. ergo post casum nihil meruit de gloria / & non acquirit aliquid de gloria ex vi oparis operati. igitur. vnde dictum est quod nullum opus est meritorium nisi sit ex gratia. ideo cum dispositio est prior natura quam gratia: non est meritoria. vnde sortes resurgens ex vi operis operantis in hoc instanti non meretur aliquinid glorie. Patet: quia in hoc instanti non operatur ex gratia. & post casum nunquam operatus est ex gratia: ergo post casum non est dignus maiori gloria quam erat an te quam caderet. & hoc apparet multum probabile. & hoc videtur sentire Eliphat in prima dist inctione quod quicumque resurgit ex vi operis operantis / resurgit ad equalitatem gratie. Sed contra hoc arguitur. si iste surgeret (non dico resurgeret)/ ita quam nunquam fuisset in graria prius: surgeret per opus operans ad aliquem gradum gratie quem nunquam habuit: ergo ratione istius boni motus quamuis non sit a charitate debetur aliquis gradus gratie. ergo cum resurgit non solum resurgit ad gratiam quam habuit ante casum / sed cum hoc ad gradum vltra qui debetur illi dispositioni per quam resurgit. & ponitur talis analogia / sit sortes adultus non baptisa tus qui nunquam fuit in gratia. est possibile quod acqurat gratiam ex vi oporis operantis id est per bonum motum voluntatis quo vult effici christianus & baptisari sed non habet oportunitatem: quia non inuenit sacerdotem paratum. & si eum peniteat veteris vite sibi confertur gratia andequam recipiat sacrane tum baptismi / & talis numquam habuit gratia & nc¬ confertur nisi per opus operas. ergo isti dispositioni que est bonus motus sortis debetur aliquid gratie & non minus deberetur ei quam sifuisset prius in gratia. ergo ille qui fuit prius in gratia resurgens per bonum motum non solum resurgit ad equalem / sed etiam ad maiorem gratiam / & ex consequenti ad maiorem gloriam ei debitam. & hoc videtur mihi concedendum. THoc argumentum est bonum ad probandum quod in primo instanti quo gratia infunditur concurrit ad actum alioquin aliquis habebit vitam eternam qui numquam elicuit meritorium & non habuit sacramentum vllum quod non concedo. LEt ad argumentum in oppositum / quando quis resurgit in primo instanti verum est dicere quod non meretur per bonum motum / quo resurgit. ergo nec meretur gratiam / quia per quancumque meretur gloriam meretur gratiam nec prius merebatur post casum a gratia / quia non operatur ex gratiam. ergo meretur / nec ante merebatur. dico admitten do casum quod sortes in hoc primo inst anti resurgat per bonum motum verum est quod in illo non meretur de condigno / quia iste bonus motus est a sola natura & non a charitate (etiam supposito auxilio diuino) sed dico quod meretur de congruo quia ex dispositione qua habet talia secundum legem deus infundet gratiam. sed vltra illam infundetur aliquid gratie ratione illius dispositionis / & consequenter meretur aliquid glorie. Difficultas circa secundam & tertiam propositiones. ex illis sequiturquod aliquis resurgeret & non posset dari certus gradus gratie ad quam resurgeret. patet: capio sortem qui per totam horam precedentem terminatam ad hoc instans merebatur intendendo bonum motum successiue / in hoc instantiterminante horam peccet mortaliter / quia in illo instanti potest elicere volitionem prohibitam vel omittere aliquid quod precipitur eliciendum pro illo instanti sub pena peccati mortalis. illo casu posito arguitur sic. non datur certusgradusgre a quo cadit ergo quando resurgit non datur certusgradus grte ad quam resurgit. patetanes primo inhocinstam tiiste non hent gratiam quia est im mortali per casum positum / & non praest dari maxima gratia quam habuit prius. ergo non datur maximus gradus grtne a quo cadit. consequentia est certa. & minor probatur. quacunque gratia signata ante illud instans adhuc aliquid merebatur quod addebatur illi gratie praecedenti. ergo illa non erat summa. Vnde communiter dicitur apud gregorium si sit aliqua qualitas que successiue intendatur vsque ad aliquod instans & in illo annihiletur tota adeo quod non datur certus gradus qualitatis qui fuerit / ergo in proposito si sortes per totam horam mereatur vsque ad hoc instans / & in hoc inst anti peccet: non datur summus gradus a quo cadit / & non resurgit nisi ad illam a qua cecidit / & ad illam que debetur dispositioni per quam resurgit. ergo cum non detur summum a quo cadit non dabitur si mna gratia ad quam resurget: & hoc est impossibile quod sit aliqua quam litas in instanti quin detur summum eius. Dico quod ista sunt concedenda. primum. Nondatur summa gratia quam sorrtes habuit. Secundum. non datur summa gratia qua sortes fuit dignus. & sic non datur nec summa gratia a qua cecidit / nec summa gloria a cuius debito cadit. nam quo cunque gradu glorie sortes fuit dignus in instanti posteriori maiori fuit dignus / quamcunque gratiam in instanti habuerit in instanti posteriori maiorem pocuit habere. Tertium concedendum quod quando resurgit non solum resurgit ad gratiam quam habuerit nec solum ad debitum glorie prius debite: sed resurgit ad toran gratiam quam habuisset in illo instanti / & ad totum debitum glorie que debica fuisset in illo instanti. Datur analogia. aliquis adultus accedit ad baptismum / baptisatur / tamem ponit obicem ne recipiat gratian baptismalem / si postea resurgat talis resurget ad illam quam habuisset in baptismate si non posuisset obicemnSimiliter dico in proposito. sortes per totum tempus meretur augmentum gratie successiue vsque ad illud instans terminans horam & in illo ponit obicem & si non posuissetin illo instanti fuisset gratia intensior & maior gloria debita quam prius qamuis non fuisset in illo instanti primo merita capiendo ly merita nominaliter. Ideo cum resurgit / resurget ad totum illud quod habuisset & debitum fuisset ei in illo instanti. Et sic dicta sufficiant de virtutibus theologicis.
On this page