Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

De divisione virtutis in moralem et intellectualem

¶ Tractatus tertius de virtutibus moralibus & vitiis oppositis.

¶ De diuisione virturis in moralem & intellectualem.

IMPOsito fine de virtutibus super humanis id est theologicis: consequenter agendum est de virtutibus humanis. & presupponitur dilstinctio posita supra quando querebatur quomodo differunt theologice& humane.

¶ Dictum enim est quia humane sunt circa aliquod obiectum secundum aliquam rationem quam non excedit humanam rationem. ¶stem sunt acquisite / alie vero infuse. vnde scilicet Tho. nullas ponit theologicas acqusitas. his suppositis queritur vtrum virtus bene diuidatur in itellectualem & moralem. Et apparet quod non virtus intellectualis non est virtus. ergo virtus non bene diuiditur in intellectualem & moralem. patet antecedens / habitus ille non est virtus cuius actus est indifferens ad bonitatem vel malitiam. sed actus virtutis intellectualis est huiusmodi. igitur. Reliquo maiorem satis notam ex auctorit ate Augudicentis virtutibus nunquam contingit male vti: supple elicitiue. hoc est nunquam contingit actum habitus virtuosi esse malum. patet minor / inter virtutes intellectuales vna ponitur scientia / sed actus scientificus est indifferens ad bonum & ad malum. nam stat aliquem exhabitu scientifico elicere actum / & illum in bonum & in malum finem ordinare. ideo actus virtutis intellectualis est indifferens & ad bonum & ad malum. Igitur virtus non bene diuiditur prima sui diuisione in moralem & intellectualem.

¶ In oppositum tamen est Aristoteles sexto ethicorum / qu post quam tractauit de virtutibus moralibus in prece¬ dentibus libris / consequenter in ipso sexto tractat de intellectualibus.

¶ Pro solutione huius difficultatis notandum est ex doctrina sancti Thome / quod aliquis habitus dupliciter dicitur virtus. Vno modo / quia facit facultatem alicuius operationis bonam quam defacto est / vel potest esse bona. Secundo modo. quia facit vsum illius habitus esse de facto virtuosum. Primo modo dicit virtutes intellectuales esse virtutes. Nam scientia facit facultatem ad actum scientificum qui actus est bona operatio ipsi potentie intellectiue. Similiter intellectus habitus facit facultatem ad assensum premissarum siue principiorum que sunt operationes bone intellectui potentie: sed habitus non facit quod vsus suimet sit bonus & virtuosus / quia hoc dependet ex li bero arbitrio voluntatis / hoc est talis habitus non inclinat ad hoc vt vsus eius sit bonus. patet / nunquam aliquis vsus est bonus aut virtuosus nisi per actum voluntatis. sed habitus intellectuales non inclinant ad actus voluntatis. ergo secundum se non inclinant ad hoc vt vsus ad illam operationem sit bonus. Habetur ergo quod capiendo virtutem primo modo / virtutes intellectuales sunt virtutes: & non secundo modo capiendo sole virtutes morales sunt virtutes. & in prima diuisione capitur virtus vt est quid conmune ad illas duas acceptiones nunc positas. ideo respondetur ad argumentum prius factum / habitus ille non est virtus cuius actus est indifferens & ad bonum & ad malum. verum est quod habitus ille non est virtus secundo modo cuius actus est indifferens. sed bene primo modo. Dico quod aliquis habitus est virtus cuius actus est indifferens ad bonitatem vel malitiam puta per bonam / vel malam relationem voluntatis in finem Vnde stat actum alicuius habitus artis esse malum propter malam relationem. De distinctione virtutum intellectualium adinuicem non intendo pro nunc tractare. sed accedo ad morales mouendo questionem dedistinctione illarum adinuicem in communi.

¶ Vtrum scilicet bene distinguantur in prudentiam fortitudinem iustitiam & intenperantiam. & videtur quod non / quia prudentia est virtus intellectualis. ergo non debet poni inter morales. patet antecedens / quia actus prudentialis est iudicare de agendis / modo iudicare est actus intellectus. ergo & eius habitus. quia habitus & actus ab eo elicitus semper sunt in eadem potentia. Non est difficultas de aliis tribus quin sint morales sed difficultas est de ipsa prudentia.

¶ Vnde prudentia secundum essentiam eius est inte llectus / quia est subiectiue in intellectu & eius actus est intellectualis. sed ipsa prudentia est virtus moralis secundum materiam / siue secundum obiectum / quia versatur circa illud obiectum circa quod versantur cete re morales virtutes. & sic secundum suam naturam & essentiam dicitur intellectualis / secundum vero materiam moralis. Item ipsa prudentia magis accedit ad esse virtutis moralis quam cetere quattuor alie intellectuales scientia / sapientia / ars & intellectus / patet sextiecthicorum tertio. quia alie secundum se non faciunt vsus bonos. sed ipsa prudentia non solum dicit facultatem ad operationem immo facit vsum singularum aliarum bonum. notum est enim quod prudentia facit vsum iustitie bonum / hoc est nisi adesset actus prudentie nunquam esset bonus ipsius iustitie vsus & sic de aliis dicendum est puta quod ipsa prudentia facit vsus aliarum bonos. Patet igitur / quod tres sunt virtutes morales secuudum essentiam / altera vero puta prudentia est solum moralis secundum materiam. intellectuales vero sunt secundum essentiam intellectuales. TPrudentia facit vsum aliarum virtutum bonum / & quia circa eandem materiam versatur dicitur moralis obiectiue & vsiue alie nec vsiue nec obiectiue sunt morales.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1