Caput 2
Caput 2
De actibus prudentiae
COnsequenter videndum est de actibus prudentie qui communiter a doctoribus tres assignantur scilicet eubolia / synesis / & nomin / & an dist inguantur inter se. Pro declaratione notandum quod Eubolia secundum Tho. est ac¬ tus quo bene consiliamur. synesis est iudicatiua siue iudicium de agendis secundum conmunem legem. nomin est precipere secundum ipsam rationem naturalem in his in quibus deficit lex communis. primus igitur actus est eubolia id est consiliari. Secundus synesis id est iudicare. Tertius est precipere. & iste vltimus actus scilicet precipere secundum Tho. vocatur proprie prudentia. Vnde dicit prima secunde quest. lvii. quod isti tres actus distinguntur realiter abinuicem. & sic se habent quod semperposterior est principalior priore. Vnde eubolia seu recte consiliari / seu recte inquirere est actus prudentie minus principalis quam iudicare. ratio est quia ille actus non est nisi propter secundum id est propter iudicare immo quando habetur iudicium non est amplius opus inquisitione. ideo primus actus est propter secundum id est propter iudicare. dicit vltrascilicet Tho. quod vltra actum secundum ponitur tertius actus perfectissimus scilicet precipere. & ratio est (dicit)/ nam cum actu secundo scilicet iudicare stat peruersitasin affectione alias non posset quis agere contra conscientiam / & iste prius est actus prudentie scilicet precipere cum quo non stat peruersitas / & de isto dicitur omnis malus ignorans. & habitus inclinans ad istum actum est habitus principalis prudentie qui connectitur cum virtutibus moralibus quemn non stat esse sine morali virtute. Vnde facile ex ista dist inctione actuum prudentie pet intelligi multi passussilicet Tho. Actus prudem tie vocat partes potentiales inclinantes ad tertium actum. & ponit distinctionem realem inter illos / actus & quia non possum bene capere hanc opinionem: arguitur quod non sit ponendus ille tertius actus scilicet precipere. & non est difficultas quin duo primisint ponendi. Dicit sanctus Tho. quod postquam intellectus iudicat dandam esse elemosinam / habet alterum actum qui exprimitur per lyfac. vel des. quo habito necessitatur voluntas ad volendum dare. Arguitur contra hoc nam secundum Aristotelem non ponuntur nisi tres operationes intellectus scilicet simplex apprehensio / discursus / compositio vel di¬ visio / sed ille tertius actus quem ponit non est simplex apprehensio neque discursus. ergo est compositio vel diuisio / & non est conpositio vel diuisio apprehensiua. ergo est iudicatiua / & si est iudicatiua: ergo non apparet quod sit ponendus actus precipiendi distictus ab actu iudicandi.
¶ Secundo arguitur sic. habito actu iudicandi secundum eum non necessario sequitur actus precipiendi / quia alias cum actu iudicandi nunquam staret elicitio oppositi / vt habito actu iudicatiuo quod danda est elemosina non necessario sequitur actus precipiendiscilicet des vel fac. Tunc arguitur sic illo actu iudicandi habito sine productio ne actus precipiendi / vel possum elicere volitionem conformen illi iudicio: vel non. Si dicas quod non possum. contra. possum ex simplici apprehensione secluso actu precipiendi. ergo possum etiam ex iudicio secluso est quocunque alio actu sequente. Si dicas quod possum: Arguitur sic / illa volitio est bona. ergo superfuit actus precipiendi ad bonitatem illius actus. Antecedens patet / primo talis volitio est elicita libere & scienter quia scio hoc esse faciendum & propter hoc id est finem debitum & circa materiam debitam. & ista sufficiunt ad bonitatem actus moralis secundum Arist. ergo superfuit ille tertius actus quem ponit thomas.
¶ Tertio sic. ipsescilicet tho. videtur dicere quod iste actus iudicandi non est perfectissimus actus prudentie quia cum tali stat peruersitas in affectione sed actus ille tertius cilicet precipere est perfectissimus: quia cum illo non stat peruersitas in affectione.
¶ Contra. vel causatur mere libere vel pure natura liter talis actus precipiendi. Si dicas secundum ergo cum mere naturaliter ad illum actum precipiendi sequitur elicitio / ergo nec hoc nec illud erit bonum aut virtuosum. patet consequentia / nihil est bonum aut malum moraliter nisi libere eliciatur vel imperetur. ergo si tam precipere quam elicere causentur necessario neutrum erit bonum. Si dicatur / quod ille tertius actus scilicet precipere causatur libere sed ad illum necessario sequitur elicitio in voluntate. tunc sequitur / quod bonitas aut mali¬ tia moralis esset attribuenda actibus intellectus & non voluntatis. Patet consequentia / quandocunque sunt duo actus sic se habentes quod vnus est liber in se & alter necessario sequitur ad primum: ille secundus non habet libertatem proprie dictam nisi in primo / quia tota bonitas aut malitia attribuitur primo ideo hac ratione actus exterior non dicitur habere propriam malitiam distinctam ab interiori / quia necessario sequitur ad primum si non ponatur impedimentum. ergo cum primus actus libere elicitus sit precipere / & ad illum in voluntate necessario sequatur elicere: tota bonitas illius electionis est attribuenda actui qui est precipere / & sic actus voluntatis essent solum boni vel mali denominatione extrinseca / quod nullus doctorum concedit Ideo dico quod vltra consiliari quod est vnum preuium ad actum prudentie non est ponendum aliquid preter iudicare siuepreter iudicium practicum. Vt intellectus iudicat quod danda est elemosina / non est opus amplius inquisitione vltra tale iudicium / & non video quis alter actus esset ponendus pro actu prudentie immo ille actus iudicandi sufficit ad voluntatem vt recte eliciat / & si non habeat tale iudicium non scienter elicit. & sic tenent omnes doct. nam voluntas non est ancilla intellectus: sed ediuerso intellectus est seruus ipsius voluntatis. ideo resolutorie dicendum est quod illud recte iudica re est proprius actus prudentie: & non est ponendum tale precipere distinctum ab ipso iudicio. TArgumentum fortissimum contraTho. quod non sit ponendus actus ille qui vocatur precipere sed sufficiunt consiliare & iudicare / sed non bene capio quis est proprius actus consiliationis que vocatur Eubolia. Si dicas quod sit talis actus: volo inquirere de bonitate vel malitia actus tunc eubolia esset actus vel habitus voluntatis & non intellectus. Si dicas / est tale iudicium inquirendum est de bonitate vel malitia actus / tunc est idem cum iudicare & hoc apparet.
On this page