Caput 3
Caput 3
De actuali prudentia an requiratur ad quamlibet operationem studiosam
COnsequenter videndum est. vtrum ad quamlibet operationem virtutis necessario requiratur actus prudentialis puta aliquod iudicium quo iudicetur hoc esse faciendum vel non faciendum / prosequendum vel fugiendum. Et arguitur quod sic. duplici auctoritate Arist. Dicit enim in secundo ethi. diffiniens virtutem quod est habitus electiuus in mediocritate consistens determinata ratione. ergo videtur ex hoc quod antequam actus aliquis sit virtuosus requiritur quod obiectum illius sit medium secundum determinationem rationis / & hoc nihil aliud est quam esse dictatum a recta ratione. ergo ad operationem virtutis necessario requritur actus prudentialis. Insuper dicit Arist. quod ad bene operandum tria requiruntur. Primo quod talis operatio fiat ex electione id est scienter / hoc est cum iudicio prudentiali. Occham in tertio questione. xiii. pro ista questione ponit aliquas propositiones. Prima. Ad actum virtutis non sufficit conformitas ad prudentiam aptitudinalem (& capitur semper prudentia pro actu) hoc est non sufficit quod actus sit aptus natus esse conformis actuali prudentie. patet / quia opposito dato sequitur quod actus elicitus contra conscientiam erronean esset actus virtutis. consequens est falsum inmo quilibet talis est vitiosus / ergo & antecedens. patet consequentia. ille actus elicitus contra dictamen erroneum est aptus natus esse conformis dictamini recto. sed talis non est virtuosus. igitur ad actum virtutis non sufficit illa aptitudo ad actualem prudentiam. Dices quod sufficit illa aptitudo ad dictamem actuale rectum secluso errore opposito illi dictam ini recto quod est aptum natum actum conformare. Contra / non est eadem aptitudo quando est error & quando non est. & istud argumentum non est multum efficax quia diceret aliquis quod sufficit aptitudo secluso errore: vt quandocunque quis amat deum quam uis non dictet actualiter esse amandum deum dum tamen non dictet non esse amandum: esset difficile impugnare. Secunda propositio. Non sufficit conformitas ad prudentiam habitualem. patet / nullus habitus inclinat ad actum alterius habitus nisi mediante actu proprio. ergo habitualis prudentia nunquam inclinat aut nun quam dirigit actum alterius habitus: nisi mediante actu proprio sicut habitus principiorum / certum est enim quod nunquam inclinat ad actum conclusionis nisi mediantibus actibus principiorum circa principia ita nunquam habitualis prudentia inclinat ad actum affectionisnisi mediante actu suo. & istud argumentum est contra Gregorium quod non sufficit relatio habitualis in vltimum finem ad hoc quod actus sit bonus. eo dem modo quod non sufficit habitualis prudentia Tertia propositio. antequam actus virtutis sit bonus requritur in intellectu actualis prudentia. Vnde num quam actus voluntatis est bonus quin actu sit iudicium actuale in intellectu dictans hoc esse faciendum vel non faciendum / fugiendum vel prosequendum. & ist a propositio satis patet ex auctoritatibus preallegatis ex Ari. in principio huius questionis. Diceret aliquis. dicis quod antequam actus voluntatis sit bonus requiritur dictamen prudentiale actuale in intellectu. Queritur tunc vtrum ad actum esse bonum requiratur tale iudicium certum vel sufficiat iudicium opinatiuum. Et apparet quod non fufficiat opinatiuum. quia bene sequitur / est iudicium opinatiuum. ergo est formido de opposito. sed facere contra talem formidinem videtur malum: quia esset se exponere periculo peccandi. ergo num quam actus elicitus conformiter ad opinionem erit bonus. Vnde videtur mihi dicendum quod potest esse assensus opinatiuus qui non est sufficiens ad bonitatem actus sibi conformis patet / potest esse assensus ita opinatiuus quod plus est de formidine: vel ad minus tantum quod hoc sit faciendum & bonum quantum est deassensu quod tale sit bonum / quo casuapparet quod talis actus non sit bonus: verumtamen siesset multum de assensu & parum de formidine sicut sunt aliqui( vt dicit Arist. qu plus essentiunt suis opinionibus quam alii suis conclusionibus credo quod tunc esset sufficiens ad regulandum operationem moraliter bonan in voluntate. TPerillud bene soluitur de primo actu fidei secundum Gregorium quia per talem actum potest regulari imperium voluntatis imperantis primum actum fidei. Sed contra sequitur quod aliquis actus opinatiuus esset de fide / quia essemus obligati ad talem actum opinatiuum & per consequens essemus obligati ad opinandum in fide / dico quod non sequitur ad talem assensum teneor: ergo est de fide: patet instantia de hac propositione habebo beatitudinem cuius oppositum repugnat spei actui ad quem teneor.
¶ Alia difficultas. dictum est quod semper ad hoc quod actus sit bonus requiritur aliquis assensus in intellectu. ergo ex hoc infero / quod antequam habeatur aliquis actus bonus in voluntate necessario precedunt aliqui actus in voluntate quo non sunt boni. patet consequentia / implicat quod in intellectu sit aliquod iudicium quin sit aliquis actus in voluntate preuius. vnde habitis notitiis extremorum est adhuc liberum componere. Ideo dicit sanctus Thomas / quod qmuis assensus euidens non sit bonus aut malus: ipsa tamen consideratio preuia requisita est bona vel mala. ergo non potest haberi iudicium quin sit aliquis actus voluntatis preuius: sed non est possibile quod talis secundum hanc opinionem sit bonus / quia si est preuius & precedens omne iudicium non regulatur iudicio prudentiali actuali. iddo oportet de necessitate quod ante omnem actum bonum precedat actus voluntatis non bonus & hoc conceditur. & talis actus si sit indeliberatus / nec est bonus nec malus. Et si teneatur / quod ad puram deliberationem sufficit sim plex a prprehensio vt tenet Scotus / talis est in differens quia non habet omnes circunstantias requisitas ad bonum actum. Contra / exhoc modo dicendi sequitur quod rusticus raro bene ageret. Patet / quia raro format talia iudicia. Dico quod immo frequenter iudicat. nam viso paupere iudicat quod est ei danda ele mosyna. TOptima est hec difficultas & videtur quod obligemur ad actum indifferentem quia obligamur ad actum prudentialem secundum Gregorium argumentum esset ma¬ ioris ponderis nisi dicat quod simplex apprehensio lufficit ad bene agendum. T
¶ Alia difficultas. dic vm csi quod sufficit conformitas ad iudicium practicum verum ectuale ad hoc quod actus sit bonus.
¶ Iam queritur. vtrum hoc sufficiat quod in intellectu sit tale iudicium & quod in voluntate sit actus conformis illi iudicio siue secundum quod illud iudicium dictat ita quod sufficiat assist entia illius iudicii / vel requiratur quod tale iudicium sit partiale obiectum illius adtus concurrens ad illum actum partialiter producendum. Hoc iam determinatum est vbi quesitum fuit an ad actum bonum moraliter re quiratur quod talis actus habeat dicta men prudentiale pro obiecto. Dicit occhanm quod requiritur quod sit efficientia / immo dicit quod sit obiectum partiale actus / ita quod sicut non sufficit facere ignoranter / sed requiritur quod fiat ex ignorantia ad hoc quod actus excusetur pari forma vt operatio sit bona non sufficit quod fiat scienter ab operante / sed requiritur quod scienter & ex scientia / ideo non sufficit assistentia circunstantiarum. Scotus vero dicit quod sufficit assistentia illius prudentie actualis quod credo probabilius.
On this page