Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

De voluntate an possit ferri in oppositum illius quod est dictatum a recta ratione

¶ De voluntate an possit ferri in oppositum illius quod est dictatum a recta ratione. Cap. iiii.

VIsum est quo modo est necessaria prudentia actualis ad bene mora iter egendum: quaeritur nunc vtrum ad verum dictamen prudentiale necessario consequatur ipsum bene operari moraliter / hoc est / vtrum possit esse vera prudentia in intellectu non posito in volum tate actu / & loquimur hic de prudentia actuali. Circa hoc sunt varie opiniones. Vna est sancti Thome in prima secunde. qu. lxx vii. & Buridani in septimo ethicorum. querit ipse Buridanus. Vtrum voluntas possit ferri in oppositum illius quod est dictatum perrectam rationem. ad quam questionem respondet peraliqua dicta. Primum. voluntas non potest ferri in obiectum vt voluntas / nisi iudicet intellectus illud esse bonum secundum rationem vniuersalem boni vel secundum rationem particularem bonitatis / puta delectabilis vel vtilis vel honesti. Hanc sententiam tenet adam in prima distinctione primi quod ex simplici apprehensione voluntas vt voluntas non potest ferri in obiectum. & quencunque actum habet exl simplici apprehensione talis est naturalis. THoc est contra communem doctrinam Scoti dicentis quod ex simplici apprehensione intelletuali contingit peccare mortaliter / patet stat habere tempus ad deliberandum & non deliberare & ex tunc exire in actum qui a malilitia excusari non potest.

¶ Secundum dictum. quamuis sit iudicatum bonum in se & non sit iudicatum bonum sibi / voluntas non necessario fertur in illud. dat duo exempla. Primum. latro iudicat iustitiam bonam & iudicem bonum: sed quia non iudicat iustitiam fieri esse sibi bonum / ideo non amat iudicem neque iustitiam. Aliud exemplum est de demone.

¶ Tertium dictum. qmuis intellectus iudicet obiectum esse sibi bonum / sed iudicat precise esse sibi bonum secundum vnam rationem bonitatis & non secundum omnem / vel solum iudicat sibi vtile vel delecta bile non necessario. tunc voluntas fertur in illud obiectum. patet: quia tunc ad nihil deseruiret libertas voluntatis / non potentia pure naturalis sicut sensus. nam si ad omne iudicium ostendens aliquid esse bonum alicuivoluntas necessitaretur ad illud ipsa non esset libera.

¶ Quartum dictum. si obiectum iudicetur solum secundum rationem vniuersalem bonitatis: & non secundum aliquam rationem particularem: non necessario sequitur operatio in voluntate / seu voluntas non necessario fertur in illud vt ostenditur esse ponum / non tamen ratione boni honesti / vti lis / vel delectabilis. Probat ipse buridanus da ratio particularis plus mouetiquam vniuersa lis: sed particularis ratio boni non necessitac voluntatem vt dicit dictum tertium / igitur a fortiori nec sola ratio vniuersalis ipsiusbo ni necessitat voluntatem vt feratur in illud.

¶ Quintum dictum. quando intellectus iudicat obiectum esse bonum secundum omnin¬ modam rationem bonitatis etiam in speciali non certitudinaliter sed opinatiue / adhuc voluntas non necessario fertur in illud / sed potest discutere vt efficiatur certus. hoc est si iudicat illud esse bonum secundum vn iuersalem rationem bonitatis pariter & particularem / scilicet quod sit honestum vtile & delectabile: cum hoc tamen dubitat an ita sit non necessario fertur voluntas in obiectum sic sub dubio ostensum.

¶ Vltimum dictum in quo iacet tota difficultas. Quandocunque intellectus certitudinalcirer & sine dubio aliquo iudicat aliquod obiectum esse bonum secundum omnimodam rationem bonitatis tam in vniuersali quam in particulari & nullam inuenit rationem mali / sed iudicat illud esse simpliciter bonum / & similiter secundum omnenrationem esse bonum & nullo modo malum tunc voluntas non potest non ferri in illud obiectum. & in isto satis concordat ipseburidanus cum sancto Thoma. & ista est propositio buridani quod si intellectus iudicet detali obiecto certitudinaliter quod sit bonum secundum omnimodam rationem bonitatis tam in particulari quam in vniuersali & nullam reperit rationem malicie ad tale dictamemn necessario sequitur bene operari in ipsa volum tate. & hoc expresse dicit sanctus Thomas. tamen aliqui volunt eum glosare: imo ipse metid e. secunde. qu. xt. articulo secundo ait quod voluntas necessitatur ad specificationem actus non tamen ad exercitium actus / sic scilicet quod non necessario habet actum seu quod non necessario vult illud / sed potest non velle illud & suspendere actum suum circa illud. tamennon potest nolle illud. & ideo necessitatur ad non nolendum / & hoc est necessitari ad specificationem actus. Buridanus enim probat suum dictum / quia dicit quod vnusquisque experitur in se quod quando videt & iudicat aliquid esse sibi simpliciter & secundum omnem rationem bonum sibi & nullo modo esse malum nec sibi nec alteri: non potest non velle illud. Item vt in tertio probauit / quando praesentantur per intellectum voluntati duo bona voluntas non potest velle minus relicto maiori bono. igitur illud quod ostenditur ei simpliciter & maxime bonum & nullo modo malum necessitabit eam ad illud volendum.

¶ Item voluntas necessario fertur in finem in particulari sibi ostensum: igitur ostensio melioris finis necessitat voluntatem ad omittendum minus bonum finem: & simpliciter & summe bonus finis necessitat simpliciter eam. & hec est sententia buridani quam cepit etiam a sancto thoma:

¶ Sed occham impugnat hanc opinionem. & primo notat quod quattuor modis capitur prudentia. Vno modo pro notitia directiua operationis siue talis notitia sit vniuersalis siue particularis siue acquisita per disciplinam siueper experientiam. Exemplum / hoc iudicium benefactori beenefaciendum est / est prudentia / omnis iracundus est per dulcia verba mitigandus / istud iudicium potest haberi per experientiam. primum vero per doctrinam & exper ientiam. Alio modo capitur prudentia pro notitia particulari alicuius particularis operationis directiua sumpta ex vniuersali notitia seu propositione cum vna minore singulari. exemplum / vt istud iudicium huic benefactori benefaciendum est / est prudentia isto modo: quia ex isto vniuersali omni benefactori benefaciendum est cum ista particulari iste est benefactor potest inferriilla. Tertio modo capitur pro notitia parti culari directiua alicuius operationis particularis siue habeatur pet experientiam siue per disciplinam. vt ista. hic iracundus lenibus verbis est mitigandus potest haberi vtro que modo. Quarto modo capitur pro aggregato ex omnibus notitiis tam vniuersalibus quam particularibus directiuis operationum humanarum id est pertinentibus ad vitam huma nam. Tunc nititur probare contra sanctum Thomam / quod non sit vnica prudentia omnium humanarum operationum / quia cum prudentia vnius stat error alterius / vt cum prudentia castitatis stat error temperantie vel iustitie: igitur non est eadem prudentia vtranque virtutem dirigens.

¶ His suppositis ponit aliquas propositiones. Prima pro¬ impugnatione opinionis precedentis. Ad prudentiam primo modo dictam non necessario sequitur operari virtuose & conformiter ad illam. probatur primo: quia quandocunque est aliquis actus qui necessario necessitate naturali sequitur ad illum cui conformatur non est primo laudabilis / sed solum secundario propter laudationem actus primi: igitur actus voluntatis non erit primo laudabilis si necessario sequatur ad actum intellectus: sed primo laudabilis esset actus intellectus. & hoc est contra vltimum dictum Buridani. & eandem rationem sumebamus ad impugnandum sanctum Thomam de suo precipere deducto ab actu iudicandi. vnde si actus voluntatis qui conformatur dictamini prudentiali intellectus necessario sequitur ad illud dictamen / hoc est si ad illud iudicium quo iudicatur hoc esse bonum necessario sequatur electio in voluntate: talis electio non est primo laudabilis id est laudabilitate propria / sed hoc est falsum / immo alias exterior actus adderet bonitatem vel malitiam super interiorem quod non est verum. Nam quandocunque sunt duo actus & ad primum necessario sequitur secundus / ille secundus non est immediate in potestate voluntatis neque immediate liber / sed libertate prioris: propterea actus exterior est omnino pure naturalis in se. similiter actus sensitiui sunt pure naturales in se quamuis sint liberi antecedenter seu in sua causa. sed si ad istud dictamen necessario sequatur illa volitio: talis erit in se pure naturalis / quod est falsum / quia oporteret concedere quod operationes intellectus sunt per prius in potestate voluntatis quam operatio nes ipsius voluntatis. Ideo ad prud entiam primo modo actualem non necessario sequitur recta electio in voluntate. ideo satis impugnatur vltimum dictum Euridani & thome.

¶ Secunda propositio. ad prudentiam aut secundo modo aut tertio modo dictam non necessario sequitur operari virtuose in voluntate. hoc est / ad notitiam singularem directiuam particularis operationis siue habeatur pet disciplinam siue per experientiam non necessario sequitur electio voluntatis conformis illi prudentie. Probatur vt prius & in sola ista propositione contradicit sancto Thome & non in prima / quia sanctus Tho. mas dicit quod voluntas necessario se conformat dictamini prudentiali in particulari. & dicit quod non necessitatur ad conformandum se prudentie vniuersali / & ideo conuenit cum Occham in prima propositione sed non in secunda in qua dicit / quod nullo modo necessitatur a particulari. Et ad auctoritatem Aristo. omnis malus ignorans. & formatur sic argumentum. non potest esse malum in voluntate quin sit error in intellectu: igitur nec potest esse bonum in voluntate quin sit prudentia in intellectu. igitur nullus potest se difformare prudentie: ergo si habeat perfectam prudentiam erit perfecta electio. Nam dicit sanctus Tho. quod prudentia non solum importat noticiam vniuersalem sed etiam particularem: ideo non potest esse mala electio quin sit error in particulari. Ideo dicit / omnis malus ignorans. Ad istud argumentum quando concederetur solum probat quod non necessitatur ad specificationem actus non tamen ad actum / hoc est / solum probat quod stante prudentia necessitatur voluntas ad non volendum contrarium vel ad non nolendnm contra illam / ideo non probat qu in posset se suspendere ab actu conformi / ita quod remaneret libertas ad minus contradictionis / & non probat quin ad minus stante prudentia posset peccare peccato omissionis. immo dico quod etiam peccato transgressionis. Ideo ad argumentum dato quod non probet omnino intentum)/ranendetur negando antecedens / immo stante prudentia siue prudentiali dictamine dealiquo obiecto / stat mala electio de eodem & auctoritatem exponit Occham in quarto / quod omnis malus ignorans saltem dispositiue: quia omnis talis habet dispositionem quam si continuet incidet in multas ignorantias & errores / quia malicia hominis excecat intellectum. non tamen oportet quod semper sit excecatio seu error tunc. Sed est difficulcas supposito quod sit tale iudicium in intellectu sicuc ponit Euridanus in vltio dicto an stet no¬ litio obiecti / hoc est an voluntas possit habere nole op oositum. videtur quod non / quia voluntas non potest ferri nisi in bonum. igitur cum hoc sit iudicatum bonum / sequitur quod non potest nolle illud. Respondent comuniter omnes antiqui quod non / quia voluntas non potest nolle aliquid nisi sub: atione mali / hoc est / non potest nolle obiectum in quo nulis apparet ratio malitie / neque velle obiectum in quo nulla apparet ratio bonitatis / & ista est communis opinio. tamen dicit Occham in fine certii/ quod potest nolle isto stante. & quando dicitur quod nullus potest aliquid nolle nisi sub ratio ne mali / & non potest aliquid velle nisi sub ratione boni / exponit quod intelligitur quod nihilpotest velle nisi sub ratione volibilitatis & nihil potest nolle nisi sub ratione nolibilitatis / & dicit quod ratio volibilitatis & nolibilitatis est ens: ideo potest illud nolle sub rainne entis: licet de facto nulla ratio mali appareat in illo. & hec dicta de prudentia & actueius sufficiant. iSed quanestio est bona an deuas possit diligi a nobis secundum vnam rationem & secundum aliam odiri. & hoc apparet verum / sicut eiusdem obiecti habetur scientia & opinio per diuersa media.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4