Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

De tribus virtutibus moralibus. iusticia: fortitudine: et temperantia: et de obiectis earundem

¶ De tribus virtutibus moralibus. iusticia: fortitudine: & temperantia: & de obiectis earundem. Cap. V

Am videndum est de virtutibus moralibus. & prima difficultas de virtutibus moralibus quantum d obiectum est. Vtrum scilicet inter virtutes morales sint alicque habeant precise passionem pro obiecto / al iquae opearationem praecise pro obiecto. Pro cuius declaratione notandum secundum Tho. quod virtus nihilaliudest quam hbintus faciens vel inclinans homiem vt bene se habeat / & aliquem bene se henre duplicirer intelligitur. vno modo in ordine ad se. alio modo in ordine ad alterum: videlicet p operationesin ordine ad alterum: vt sunt venditiones: estptiones: commutatio nes &c. Sed in ordine ad se hodo bene se hent quando appetitus eius subiugatur & subiicitur ratioi: & hoc non fit nisi per repressionem passionum. ido dicicquod iusticia per quam homn bene se hent in ordine ad alterum est circa operationem / sed alie due virtutes scilicet fortitudo & temperantia per quas bene se habet homo ad seipsum sunt circa passio nes. ideo dicit quod est vna virtus moralis: scilicet iusticia quam habet praecise operations nro obcto. alie due scilicet fortitudo &i.. Aerantia habent passiones pro obiecto / hoc est promateria: & hoc videtur satis conforme dictis Arist. & philosophorum dicentium temperantiam circa delectationes gustus / & tactus / & forcitudinem circa timores & audacias quam sunt passiones. huic sententie aduersatur Martinus vt apparet in prima questione de fortitudine in qua nititur probare quod fortitudo & temperantia sunt equae bene circa operationes sicut ipsa iusticia. Rationes multas adducit quarum precipua est / velle agendi / pro defensione reipublice & nihil aliud volendo est operatio spectans ad fortitudinem / tale velle non habet timorem pro obiecto / immo forte talis qui habet talem volitionem non cogitat de timore vel de audacia / immo habet solum illud velle. tunc arguitur sic / hoc velle est actus fortitudinis ergo habitus ex illo genitus est ipsa fortitudo / sed talis habitus habet idem pro obiecto quod habet actus: ergo verus habitus fortitudinis est eque circa operationem sicut ipsaiusticia. Similiter velle comedere secundum quod recta ratio dictat esse comedendum / est actus tenperantie. tale velle nec habet delectationem gustus neque tristitiam pro obiecto / sed habet solum ipsem comedere: ergo habitus genitus ex ipso habebit pro obiecto ipsam operationem exteriorem & non ipsam passionem.

¶ Preterea si in aliquo nulla insurgat passio penitus non est difficultas quin possit elitere volitionem de aggrediendo vel expectando vel comedendo conformiter ad dictamen rectum: ergo in isto poterit generari vna virtus temperantie vel fortitudinis non habente passionem pro obiecto. Ideo videtur mihidicendum quod aliqua temperantia habet passionem pro obiecto / aliqua habet operationem & aliqua habet vtrumque: scilicet tam passionem quam operationem. Similiter aliquam fortitudo habet opeationem duntaxat pro obiecto / aliquam passio¬ nem aliqua vtrumque. Primum patet de fortitudine in illo qui non reflectit se ad timorem velaudaciam: sed solum vult aggredi aut expectare. Secundum patet de illo qui refectit se ad suas passiones: puta timorem vel audaciam / & vult repriuere sensualitatem vel passionem naturalem id est naturaliter causatam / talis volitio terminatur solum ad illam passionem. Sed si sit talis qui velit non obstante timore aggredi vel expectare non est difficultas quin talis volitio habet operationem / id est aggressum vel expectationem pro obiecto. Si militer habet passionem pro obiecto: ergo aliqua fortitudo habet vtrumque pro obiecto saltem partiali.

¶ Quantum ad iusticiam apparet quod aliquando habere potest passionem pro obiecto. vt potest esse passio insurgens inclinans ad non reddendum alicui quod suum est / vtem amor pecunie. volitio conformiter elicita qua volo reddere isti suam pecuniam non obstante tali passione habet passionem pro obiecto / & ista volitio est actus simpliciter & adequate pertinens ad iusticiam: ergo aliquis actus iusticie habet passionem pro obiecto saltem partiali / & per consequens non distinguntur ab inuicem iustitia & alie due morales penes hoc quod habeant passionem precise pro obiecto & ipsa habeat precise operatio nem.

¶ Aduertendum quod dicimus omnem virtutem esse circa difficile / sed non videtur verum quia operationes circa quas versantur iustitia & temperantia / non sunt difficiles. Dico quod virtutem esse circa difficile duplicicter in. telligitur. Vno modo circa difficile id est cires obiectum circa quod difficile est inuenire medium. Vnde iusticia est circa difficile secundo modo / quamuis non difficile mercari / est tamen difficile inuenire medium rationis vendendo & emendo / sed difficultas in obiectis aliarum virtutum: scilicet fortitudinis & temperantie non consistit in hoc quod sit difficile reperire medium etiam rationis: sed difficultas illarum est quia est difficile exercere tales operationes. similiter potest accidere quod timor mortis retrahat ab aggressu. Preterea dicit sanctus Thomas: quod iste passiones retrahunt inquantum passioues & non ratione obiecti: sed alique passiones circa materiam iustitie possunt retrahere ex parte obiecti. Sortes dictat quod non est comedendus iste cibus / non est difficultas abstinere ex parte operationis: sed difficultas est propter delectationem maiorem que reperitur in isto cibo & non in alio: quia communiter puenit difficultas ex parte passionis ne ponatur rectitudo in obiecto temperantie. hinc dicit sanctus Tho. quod temperantia est circa passiones / & non est difficultas quin verum dicat: sed vt in pluribus non attenditur difficultas in operibus iustitie exparte passionis / sed difficultas ponendi rectitudinem est / quia difficile est reperire medium rationis. ideo talis virtus non est circa passion estanquam circa illud quod retrahit neponatur rectitudo in obiecto ipsius iusticie: sed circa operat ionem ipsam. & si hoc modo intelligat verum dicit. TAdhuc non videtur sufficere talis distinctio illarum virtutum / quia difficilius inuenitur medium rationis circa materiam temperantie regularis quam circa restitutionem alieni: sed bene ponitur illa particula vt in pluribus / quia circa passiones due prime virtutes regulariter versantur. vel saltem ab eis capiunt difficultatem secus est de iusticial

¶ Alia difficultas circa supradicta videtur quod in statu innocentie non fuissent virtutes. Patet: nulla insurrexisset passio difficultans hominem circa materiam temperantie puta ad comedendum quod non erat comedendum. Similiter nullus fuisset timor aut audacia: quia nulla fuissent belli pericula neque timoris obiecta. Sim iliter pro tali statu nulla fuisset difficultas in inueniendo medium rationis quantum ad iusticiam: quia ita intellectus illuminatus fuisset quod potuisset facile ista cognoscere Dico quod pro tali statu non fuisset passio retrahens a bono: sed fuissent alie passiones / puta delectationes in cibo & potu & in generatione / sed non nisi moderate secundum rationis iudicium. ideo negatur ista consequentia / pro tali statu nulla insurrexisset passio retrahens ab illo quod fuisset dictatum a recta ratione: ergo nulle fuissent virtutes mo¬ rales: quia quod non fuissent tales passiones retrahentes hoc non prouenisset ex natura hominis quae nata est condelectari suo conuenienti& ipsa voluntas vt ei coniuncta naturaliter nata est condelectari. Nam vt ponatur opus virtutis non oportet quod actus sit delectatio vel passio retrahens: sed suf ficit quod possit esse aliqua passio in operante nata retrahere ipsum ab operatione virtutis. vt ergo operatio sit virtuosa non oportet quod insurgat actu difficultas passionis retrahentis: sed sufficic quod sit circa obiectum circa quod quantum est ex natura agentis possunt insurgere passiones retrahentes. & ideo si in illo statu non in surgebant passiones nonpueniebat ex hominis natura / sed ex dono dei gratuito. lSed contra si deus produceret creaturam qui taliter se haberet ad passiones sicut angelus posset tamen seexercere circa materiam temperantie vel fortitudinis tunc questio est quno saluares actus circa talia obiecta esse circa passiones postquam ex natura rei non sunt nate insurgere. & videtur quod oporteret tunc aliter distinguere tales virtutes. hoc modo etiam videtur quod salua res quod in statu innocentie fuit actus continem tie gradus quod solet negari¬

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5