Caput 6
Caput 6
De subiecto virtutum moralium
VIsum est de obiecto virtutis moralis: & quod vniuscuiusque virtutis moralis indifferenter obiectum pocest esse operatio vel passio. Iam consequenter queritur de subiecto virtutum moralium. Vtrum sint in ratione vel in appetitu sensitiuo. Opinio sancti Thome prima secunde questione quinquag esimasexta / articulis quarto & sexto consist it in duobus punctis. Primum. Alique virtutes sunt ponende in appetitu sensitiuo. Secundum / Omnes virtutes morales que sunt ad seipsum que scilicet inclinant ad bonum sibi: sunt in appetitu sensitiuo / vt sunt fortitudo / & temperantia / & omnes quam sunt ad deum & proximum vt iusticia sunt in voluntate. Dicit ente in illo sexto articulo praeallegato quod virtutes quam ordinant affectum hominis in deum vel in proximum sunt in voluntate sicut in subiecto vt charitas: iusticia & huiusmodi: sed ille quae ordinant ad bonum proprium ipsius volentis sicut fortitudo & temperantia que sunt circapassiones sunt subiectiue in appetitu sensitiuo. Patet primum dictum eius. Quandocumque aliqua operatio procedit ab aliqua potentia secundum quod mouetur ab altera potentia: vt operatio illa sit perfecta oportet vtramque illarum potentiarum & mouentis & mote esse perfectam. Vnde in quarto articulo prealle gato querit sanctus Thomas vtrum irascibilis & concupiscibilis possint esse subiectum virtutis. Respondet quod irascibilis & concupiscibilis dupliciter possunt considerari. Vno modo secundum se inquantum partes appetitus sensiciui: & hoc modo non competit eis quod sint subiectum vrtutis / quia huiusmodi vires sunt communes nobis & brutis. Alio modo considerantur inquantum participant rationem: & per hoc quod sunt nate rationi obedire / & sic possunt esse subiectum virtutis humane. quod enim in irascibili & concupiscibili sint alique virtutes. Patet: actus enim qui progreditur ab vna potentia secundum quod est ab alia mota non potest esse perfectus nisi vtraque potentia sit bne disposita ad actum / sicut actus artificis non potest esse congruus nisi etiam artifex sit bene dispositus ad agendum & etiam ipsum instrumentum / alias non operetur operationem perfectam / sed vt iste operationes procedentes a potentia sensitiua secundum quod mouetur apotentia rationali / vt operationes fortitudis & temperantie sint perfecte requritur quod perficiatur & ratio & appetitus sensitiuus: sed in ordine ad istam operationem non perficitur appetitus sensitiuus nec ratio nisi per habitus virtuosos: ergo oportet de necessitate ponere in potentia sensitiua secundum quod est a ratione mota habitus perficientes illam ad bene agendum: & non solum in ratione: & quia bona dispositio potentie mouentis mote at te nditur secundum conformitatem ad potentiam mouentem: ideo virtus (dicit Thomas) quam est in irascibili & concupiscibili nihil aliud est quam quandam hintualis conformitas istarum potentiarum ad rationem.
¶ Quantum ad secundum dictum eius dicit in articulo vltimo quando aliqua potem tia est ex se / id est ex propria ratione potentie sufficiens ad actum: non indiget habitu perficiente. se d quando est ex se in sufficiens: iam indiget habitu perficiente. Vnde quantum ad bonum proprium voluntas nostra est ex sua natura sufficiens / quia quilibet appetit bonum proprium / ideo quantum ad virtutes que respiciunt bonum proprium non oportet illas ponere in voluntate sed in appetitu sensitiuo: sed appetitus sensitiuus non est ex se sufficiens ad bonum rationis. igitur. Nam si quod bonum inmineat homini volendum quod excedat proportionem volentis siue quantum ad totam speciem humanam sicut bonum diuinum quod transcendit limites humane nature: siue quantum ad indiuiduum sicut bonum proximi ibi voluntas indiget virtute / & ideo huiusmodivirtutes quam ordinant affectum hominis in deum vel in proximum sunt in voluntate vt dictum est.
¶ Vnde voluntas non est ex ratione propria sufficiens ad bonum rationis circa deum vel proximum / ideo oportet in illa ponere habitus perficientes illam in ordine ad bonum rationis prout respicit deum & proximum / & sola iusticia est talis habitus. igitur: & sic sanctus Thomas iusticiam in voluntate: & ceteras duas ponit in appetitu sensitiuo. Contra hoc arguitur. sequeretur quod in potentia sensitiua siue in organo corporeo esset ponenda virtus. Patet consequentia. notum est quod ab ipsa virtute corporea / puta a potentia executiua procendit operatio secundum quod mouetur ab ipsa ratione vt datio elemo syne / vt ambulatio ad ecclesiam: sed in ratione sancti Tho. assumebarur / quandocunque aliqua operatio procedit ab aliqua potentia secundum quod mouetur ab altera oportet vtramque illarum esse perfectam ad hoc quod operatio sit perfecta: ergo cum ista ambulatio vel datio elemosyne procedat a potem tia executiua secundum quod mota a ratione: necesse est vtramque esse perfectam vt operatio sit perfecta. Vel sic format argumentum san. Tho. Dicit Augustinus in libro de moribus ecclesie quod virtus non est in corpore sed in anima eo quod anima corpus regit. Vnde quod aliquis corpo¬ re bene vtatur totum refertur ad animam / sicut simihi auriga obtemperans equos quibus preest recte regit hoc totum mihi debetur: sed sicut anima regit corpus: ita etiam ratio regit appetitum sensitiuum: ergo totum rationali parti debetur quod irascibilis & concupiscibilis recte regantur / sed virtus est qua recte viuitur. igitur virtus non est in irascibili & concupiscibili. sed solum in parte rationali.
¶ Ad hoc respondet ipse quod alia ratione regitur corpus ab anima: & irascibilis & concupiscibilis a ratione. corpus enim ad nutum obedit anime absque contradictione in his in quibus natum est ab anima moueri. Ideo philosophus primo politicorum dicit quod anima regit corpus principatu despotico: sicut dns seruum. ideo totus motus corporis refertur ad animam / & propter hoc in corpore non est virtus sed solum in anima. sed irascibilis & concupiscibilis non obediunt ad nutum rationi / sed habent proprios motus suos quibus interdum rationi repugnant. vnde in eodem libro philosophus dicit quod ratioregit irascibilem & concupiscibilem principatu politico / quo scilicet reguntur liberi qui habent in aliquibus propriam virtutem. & propter hoc etiam oportet in irascibili & concupiscibili esse aliquas virtutes quibus bene disponantur ad actum. hec Tho. Ideo vbi vna potentia operatur secundum quod mota ab altera: & potest resistere potentie mouemn ti oportet ponere virtutem in vtraque: sed quando omnino obedit / & non potest resistere imprio superioris potentie mouentis non oportet ponere virtutem in vtraque / sed solum in potentia mouente & non in mota. Occham in tertio questione decima nititur hoc impugnare & ponit aliqua dicta. Primum in quo concordat cum Tho. est / in sensu est ponendus habitus Secundum / ille habitus non est proprie virtus. Tertium / in voluntate est ponendus habitus respectu omnim respectu quorum est ponendus in sensu: & istud tertium dictum / & secundum sunt contra sanctum in homam. Quartum / solus ille habitus est proprie virtus.
¶ Primum dictum probatur. quando aliqua potentia sic se habet quod ante frequentationem actuum difficulter exibat in illos / & facile in contrarios / & post frequentationem facile exit: in tali est ponendus habitus determinans illam potentiam. sed ipse sensus ante frequentationem actuum difficulter exibat in aliquos actus & faciliter in contrarios & postea faciliter. Patet / quando aliquis est solum continens antequam sit temperatus habet actus voluntatis quibus respuit obiectum intem perantie & actus concupiscentie / & per frequentationem actuum per im perium voluntatis supatur illa concupiscentia in sensualitate & producitur tandem actus quo respuebat per imprium voluntatis obiectum intemperantie. Tunc arguitur sic / post frequentationem istorum actuum respuitiuorum quos habet continens cum difficultare: postea facile exit potentia sensualis in illos actus: quia presentato obiecto intemperantie respuet sensus sine magna contrapugnatione. ergo post frequentationem actuum facile exit sensus: & difficulter ante exibat. & ista est tota & precipua ratio Occham propter quam ponit habitus in sensualitate. Alia ratio / caro concupiscit aduersus spiritum id est concupiscit aliquid quod ratio respuit. ergo oportet de necessitate ponere habitum in sensu. & alterum in appeti tu rationali respuitiuo. Similiter econtrario stat voluntatem aliquid appetere: & sensum respuere illud / & voluntas post illam respuitionem sensualem facile & ante difficulter exibat. ergo signum est quod in sensu est habitus sicut in ipsa voluntate. Diceret aliquis / in potentia pure naturali non ponitur habitus: sed sensus est potentia pure naturalis igitur. Dico quod sensus in se est potentia pure naturalis / & libera per participationem sicut etiam intellectus dicitur pocentia libe ra per participationem. sed intellectus inquantum intellectus est potentia pure naturalis. Vnde in illa potentia pure naturali id est que precise determinatur ad vnum actum siue ad vnam operationem non ponitur habitus: sed in aliis pure naturalibus in se & libere per participationem que non determinantur precise ad vnam operationem potest poni habitus. & de facto ponitur vt in intellectu & sensu. lNo intelligo qumo imaginaris quodin intellectu non sit ponendus habitus in quantum intellectus quia alias non esset aliquis habitus scientificus vel opinatiuus postquam est productiuus illorum in quantum intellectus ex quo non requirit concursum voluntatis ad talium effectuum productionem. nec valet dicere quod requiritur concursus voluntatis antecedenter. vel saltem voluntas posset impedire ne prducantur effectus diuer tando a causa: sic esset dicendum quod omnes effectus intellectus essent participatiue liberi: & sic de actu appetitus sensitiui. & hoc apparet dicendum forte diceres respectu scientie intellectus non est determinatus ad vnum / quia potest in oppositum scilicet in opinionem: sed secus est de apprehensione simplici quam non habet contrarium / nec sufficit quod potest in oppositum priuatiue: quia alias lapis posset in oppositum descensus. quicquid sit / mihi videtur quod satis est quod ille potentie pet in oppositum priuatiue ex libertate alterius potentie cui subduntur natura liter / secus est de lapideT.
¶ Secundum dictum probatur scilicet quod habitus positus in sensunon est proprie virtus. Patet sic / actus sensitiuus non est proprie virtus. ergo nec habitus. Patet consequentia / habitus non dicitur virtus nisi propter actum ad quem inclinat / immo tota ratio quare habitus dicitur virtus est: quia inclinat ad actum. antecedens patet. actus sensitiuus non est proprie liber: sed secundum quod imperatur a voluntate: ergo non est proprie actus virtutis: quia de ratione actus virtutis est quod sit libere elicitus & quanto magis libere tanto magis accedit ad virtutem. Preterea actus sensitiuus manens idem successiue potest esse bonus & malus secundum quod a diuersis volitionibus imparatur: & semper est idem actus imparatus in sensu quemadmodum est idem actus eundi ad ecclesiam a quacumque volitione impretur. Item est inuariatus. ergo non est secundum se bonus. quauis ergo in sensu sit ponendus habitus / ille tamen non est proprie virtus propter habitum voluntatis. & ista ratio sufficienter probat quod non est proprie habitus virtuosus in sensu. Tertium dictum probatur sic. respectu omnium respectu quorum ponitur habi¬ tus in sensu voluntas est indeterminata quod scilicet potest velle illa vel nolle: quia respectu omnium obiectorum sensitiuorum est indeterminata ad volendum illa vel nolendum / potest enim in istum actum & incontrarium. Tunc arguitur sic. omnis potentia in determinata ad aliquos actus ex frequenti elicitione acquirit habntum determinate inclinantem illam ad illos. sed voluntas respectu omnium respectu quorum ponitur habitus in sensu est indeterminata quantum ad exercitium & specificationem actus: ergo causabitur in voluntate habitus inclinans illam ad alterum illorum obiectorum. & non video magnam apparentiam in oppositum. vt praesentato obiecto fortitudinis vult aggredi / potest nolle aggredi. ergo voluntas est indeterminata ad alterum istorum / & ex frequenti volitione aggrediendi causatur habitus determinans ipsam ad aggressum. & ista est tota ratio quaere ponitur habitus in potentia: quia est indeterminata & perfrequentationem actuum determinatur. Quartum dictum probatur / quod solus habitus voluntatis est proprie virtus. Patet / solus actus est proprie virtuosus qu estin mediate liber: ergo solus ille habitus est proprie virtus. fatetur ergo Occham cum. S. Tho. quod in sensu est ponendus habitus: & est magna apparentia ad hoc / sed quod talis habitus in sensu non habeat hintum sibirandentem in voluntate: falsum est. & quod talis habitus in sensu existens sit proprie virtus: etiam hoc est falsum contraS. Tho. TPlacet optimesententia Occham: sed videtur quod supaddendum est scilicet quod sit ponendus habitus in potentia executiua sicut in potentia sensitiua / quia experimur ex actu citharisandi generatur habilitas in digitis / quare ergo non ponetur habitus in illis?T
On this page