Caput 7
Caput 7
De conexione virtutum moralium
VIsum est de subiecto virtutummoralium & allegata est opinio .S. Tho. quam consistebat in duobus. Primum quod alique virtutes morales sunt in sensualitate id est in potentia sensitiua. Secundum quod virtutes morales que sunt in sensualitate non habent virtutem moralem raendentem in voluntate / & que sunt in voluntate non habent moralem respondentem in parte sensitiua: & determinat quod virtutes ad se id est que respiciunt bonum sibi habenti vt fortitudo & temperantia sunt in parte sensitiua / sed virtutes ad alterum vt iusticia sunt in appetitu rationali.
¶ Consequenter videndum est de connexio ne virtutum. vtrum necessario sese concomitantur. hoc est si vna ponatur de necessitate cetere ponantur.
¶ Quantum ad hanc questionem potest esse triplex difficultas: vt communiter dicunt doc. Primo de virtutibus theologicis / an sint necessario connexe. Secundo de moralibus an omnes virtutes morales sint adinuicem conexe. Tertio / an ille virtutes morales necessario connectantur cum prudentia / & prudentia necessario connectatur cum eis. Quantum ad tertium / dictum est prius quando querebatur / vtrum ad bene agendum moraliter necessario requiratur dictamen prudentiale. & propterea nihil ad praesens. Quantum etiam ad primum de theologicis / an necessario connectantur. Sco. dicit duo. Primum quod necessario connectuntur quo ad infusio nem. nam de lege non potest infundi vna sine aliis. Secundum / de lege non necessario connectum tur quantum ad conseruationem. Ratio Scoti proprimo dicto eius est. Quem deus sanat pefecte sanat: sed virtutibus theologicis sanatur anima. ergo non infundit vnam sine reliquis. Quantum ad secundum / ille qui peccat mortaliter perdit charitatem / & non perdit fidem. ergo potest vna conseruari sine aliis. Venio nunc ad secundum / an morales sint adinuicem connexe / vt puta an posset esse vera prudentia sine iusticia: fortitudine: & temperantia / & econtrario vera fortitudo: sine prudentia & ceteris. Quantum ad hoc est multiplex modus dicendi. s. Tho. i prima. d ii. qu. lx v. dicit quod sunt necessario ad inuicem connexe. & dicit quod virtus capitur dupliciter. Vno modo pro omni inclinatiuo ad aliquam oparationem virtutis siue talis inclinatio sit in nobis a natura siue ex assuetudine. & hoc modo accipiendo virtutes morales non sunt connexe. Et etiam isto modo virtutes quas Ari. sto. vocat congenitas sunt virtutes: & tales non sunt conmnexe. Videmus ene aliquem inclinatum ad temperate viuendum: quam est indinatus ad aliud vitium puta furtum. Similiter videmus aliquem ex naturali complexione / vel ex aliqua consuetudine ese promptum ad opera liberalitatis quod tamen non est promptus ad opera castitatis.
¶ Alio modocapitur virtus moralis pro inclinatiuo ad prfecte bene agendum ex assuetudine acquisito. perfecta autem virtus moralis ait est habitus inclinans ad bonum opus bene agendum. & sic accipiendo virtutes morales dicendum est eas esse connexas Vndes.s. Tho. capit duas rationes ad hoc perbadum. Prima / quandocumque est aliquod vnum tertium quod connectitur cum aliqbus aliis / tuncqulibet illorum quabus connectitur / etiam cum illo tertio connectitur / & illa alia necessario connectuntur ad inuicem/ sed sic est quod morales virtutes connectuntur cum prudentia / & prudentia cum qualibet morali / ergo virtutes morales connectuntur adinuicem / quod autem virtutes connectantur cum prudentia notum est. quia non possunt esse sine prudentia / & prudentia connectitur cumqualibet morali. patet per philosophum in sexto ethicorum / dicit quod non potest esse prudentia quin sint cetere virtutes: ergo ille virtur es connectuntur cum aliquo / & illud aliquid connectitur cum qualibet ipsarum virtutum moralium / & hec est potissima ratio.s. Tho. ad hoc suadendum.
¶ Contra hoc sunt magne apparentie ad oppositum / & primum fundamentum quod assumit videtur falsum. videlicet quod sit vna prudentia quam sit directiua omnim virtutum mora lium / quia sunt plures & diuerse prudentie quam dirigunt virtutes morales: vna fortitudinem: altera iusticiam: alteratem pantiam. igitur non dabis vnam prudentiam quam connectitur cum illis. alias satis probatum est secundum Occham quod stat errare circa materiam vnius virtutis & recte agere circa materiam alterius. Sed sic est quod habitus inclinans ad bene dictandum cica materiam iusticie non stat cum habitu inclinante ad male dictandum circa idem / & tamen stat cum hitu ad male dictandum circa materiam tenperantie. igite ille habitus qui inclinat ad beane dictandum circa temperantiam differt ab illo & specie. nam sunt obiecta spen differentia: ergo & habitus acquisiti. ideo falsum est quod sit vna prudentia directiua omnium virtutum moralium nisi capiatur prudentia collectiue.
¶ Quantum ad secundum quamuis esset vna prudem tia adhuc non necessario connecteretur cum virtutibus naturalibus. Pacet / stat plene iudicare intellectum / & tamen voluntas non necessario se conformet illi pleno dictamini / immo potest se difformare. & stat hoc frequenter ite rare. ergo stat habitum prudentialem generari & nullum habitum moralem generari. ideo ratio sua nonest apparens quando dicit / quandocumque aliqua connectuntur cum aliquo tertio &c. quia assumit vnum multum dubium.
¶ Argumentum apparens contra hanc opinionem quod communiter fit. Aliquis potest frequenter elicere actum temperantie quamuis ei nunquam occurrat materia fortitudinis bellice exercende/ puta religioso in claustro degenti. ergo in ipso potest generari habitus temperantie non genito habitu fortitudinis. Patet / potest seexercitare circa materiam temperantie / & refrenare passiones inclinantes ad intemperantiam / generabitur habitus / & talis est perfecte virtus: quod patet. talis habitus inclinat perfecte ad temparate viuendum / delectabiliter / immobiliter / & scienter: ergo sequitur quod talis habitus est perfecte virtus.
¶ Respondetur communiter / quod non faciliter inclinat ad temperate viuendum in omni euentu. ideo non est perfecte virtus. Patet anes: quia si tali presentaretur mors nisi consentiat intemperantie puta libidini: ratione talis habitus non operabitur faciliter immo tunc difficulter temperate aget / quia sibi est tunc difficile refrenare passiones circa obiectum mortis puta timorem. modo ad habitum esse virtutem requiritur quod inclinet ad faciliter agendum in omni euentu: & non sufficit quod inclinet ad faciliter agendum nunc. sed sihaberet fortitudinem in tali casu delectabiliter & faciliter operaretur: & exiret in actus temperantie. ideo ille habitus temperantie sihaberet fortitudinem annexam esset perfecte virtus. Vnde apud hanc opinionem non propterea virtutes morales dicuntur connexe quod requiratur certa intensio habitus que non potest haberi sine aliis virtutibus / itaquoed minorintensio non dicatur virtus: quia talis intensio etiam si ponatur requiri summa potest habe¬ ri per frequentissimam operationem & exercitationem circa materiam vnius virtutis sine aliis virtut ibus. hoc est / vt habitus temperantiesit virtus non necessario requiritur certa intensio que non potest haberi sine habitu fortitudinis vel iustitie: immo potest acquiri tanta intensio in habitu temperantie sine habitu fortitudinis sicut cum habitu fortitudinis. vt sortes in habitu temperantie potest peruenire ad summum illius habitus: & tamen propter hoc talis habitus non diceretur virtus: ied dicuntur connexe quia adesse virtutis requiritur quod talis habitus in omni euentu faciat faciliter operari / & non stat quod habitus temperantie in omni euentu faciat faciliter oprari: nisi sibi connectatur habitus fortitudinis & iusticie. ergo non stat quod talis habitus sit virtus nisi connectatur cum altero habitu.
¶ Contra hanc solutionem sequitur quod nullus habitus esset virtus nisi esset iam in gradu heroico / & nisi haberet quencunque habitum cuius cunque virtutis in gradu heroico secum. Patet nullus est habitus faciens faciliter operari in omni euentu nisi sit in gradu heroico: ergo. Patet anes / quicumque habitus qui non est in gradu heroico si eueniat casus excedens communem hominum facultatem non faciet faciliter operari / quia si sic iam esset in gradu heroico: ergo apud illam opinionem / si ad esse virtutis requiritur quod supradictum est sequitur illatum / videlicet quod nullus habitus est virtus nisi sit in gradu heroico / & habeat secumhabitus aliarum virtutum etiam in gradu heroico constitutos. & nulla videtur apparemn tia hoc concedere saltem de temperantia. Dico quod isti capiunt differenter gradum heroicum a nobis. Vnde dicunt quod gradus heroicus non est inclinare ad actum qui supaat communem hominum facultatem sed est ita se exercere circa passiones vel aliquam materiam quod nulle possunt omnino insurgere passiones vel saltem notabiliter ad oppositum trahentes. hoc est / gradus heroicus secundum eos est gradus refrenatiuus passionum supra communem hominum facultatem. Vnde primo non excedit communem hominum facultatem quando insurgunt passiones dissentire & illis contradicere / quod pertinet ad gradum temperantie. nec secundo excedit communem facultatem hominum quando non insurgunt vehementes. hoc est ita se exercitare circa aliquam virtutem quod non isurgant passiones intellectum parturbantes vrsquaesi turbantes / sed ita se exercitare circa passiones quod nulle insurgant omnino / vel si isurgant / ita parum aut nihil hoc excedit communem facultatem hominum secundum eos: ideo dicitur gradus heroicus. Et resolutorie gradus heroicus non est insurgentibus passionibus quas vincere excedit communem hominum facultatem illas excedere: licet hoc sit heroice agere & excellenter. sed est hahitus cohibens omnes passiones / ita quod nulle insurgant vel saltem quod non notabiliter insurgant. & sic non sequitur quod omnis virtus sit heroica¬
¶ Vnde pro maiori declaratione / si presentetur alicui mors nisi consentiat in libidinem si insurgant passiones ad consentiendum non habet habitum qui vocatur heroicus / quamuis illud nolle consentire actuale sit heroice operari. sad talis habitus non esset heroicus quia non refrenat passionem insurgentem notabiliter. Vnde vt habitus dicatur virtus non requiritur quod in omni euentu faciat quod nulla insurgat passio: sed quod omni euentu non insurgat passio quam non sit multum difficile superare / sed quod sit facile.
¶ Contra / ergo ad minus temperantia & fortitudo non sunt connexe cum iustitia. licet bene fortitudo & temperantia illo modo sint connexe. sequela probatur / quia illis habitis non est dabilis casus in quo habitusiam habiti sine iustitia non inclinent ad faciliter operari circa materiam temperantie & fortitudinis sine iustitia / & quin faciliter in quocunque casu operetur. Dicunt ipsi communiter quod datur talis casus / scilicet quando virgini offeruntur maxima munera vt consentiat libidini / similiter quando forti offerrentur gratidia munera ne subeat pericula belli / tunc sine iustitia esset istis valde difficile opari. sed profecto si ralis virgo sit temperata / & alter sit fortis facile erit eis non acceptare illa munera vt notum est. Scotus in fertio. xxx vi. distinctione hanc virtutum connexionem improbare nititur: sed rationes eius non sunt multum valide contra istum sensum quem dat sanctus Thomas.
On this page