Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

De quinque gradibus virtutis secundum Okham

¶ De quinque gradibus virtutis secundum Occham. Cap. viii.

COnsequenter videndum est de gradibus virtutis quos ponit Occham in tertio questione. xii. Primus gradus est quando voluntas acceptat obiectum alicuius virtutis exempli gratia in virtute temperantie / vel refugit obiectum intem perantie conformiter ad rectam ratio nem / quia honestum est / non referendo in finem supernaturalem / sed solum quia honestum est / non referendo in alium finem nisi quia honestum est. Dicitur notanter conformiter ad rectam rationem / quia isto primo modo non requiritur reflexio dictaminis puta quod sit conformiter ad rectam rationem / quia dictatum a ratione: sed sufficiat habere hoc dictamen / hoc est faciendum vr respuendum / & non requiritur quia dictatum arecta ratione.

¶ Secundus gradus virtutis vt puta temperantie est actus quo acceptatur tale obiectum conformiter ad rectam ratio nem / quod cum hoc habere vnum nolle quo nolo ab illo desistere pro quacunque re quandiu ratio recta dictabit non esse desistendum / & in isto secundo gradu non est alia relatio preterquam honestum sicut in primo gradu. nam in istis duobus primis gradibus operationes non habent prudentiam pro obiecto.

¶ Tertius gradus addit super precedentes precise quia dictatum a recta ratione. vnde secundus gradus superaddit primo nolle desistere: & tertius addit super primum & secundum acceptatum obiectum: quia dictatum per rectam rationem: ita quod habet pro obiecto partiali quia dictatum a recta ratio ne.

¶ Quartus gradus includit istos tres / & vltra addit propter deum summe dilectum. & ist e gradus est perfecte virtutis immo apud eum nullus prae cedentium graduum est dicendus virtus sal tem intrinsece: sed si alii dicantur virtutes hoc est solum denom inatione extrinseca pro pter assistentiam istius gradus. Quilibet istorum quattuor graduum reperitur in gradu temperantie continentie / & in gradu heroico. & sic isto modo non distinguntur: vt distinguit Arist. Sed de distinctione graduum virtutis secundum eum postea videbitur.

¶ Quintus gradus est qui includit omnes istos: & superaddit quod sit actus imperatiuus sormaliter executionis operationis que excedit communem hominum facultatem exnatura rei vel ex circunstantia: & iste est gradus quem communiter doct. vocant heroicum. Recapitulando istos gradus. primus non includit obiectum quia dictatum / secundus addit / propositum non desistendi. tertius addit: quia dictatum a recta ratione. quartus addit: propter deum finaliter & vltimate dilectum. quintus addit: quod talis volitio sit formaliter imperatiua operis que ex natura vel ex circunstantia excedat communem hominum facultatem. ¶Istis suppositis ponit Occham aliquas propositiones quarum aliquam sunt note & alique dubie. Prima. Omnes virtutes morales connectuntur in quibusdam principiis vniuersalibus. patet / vt in isto omne dictatum per rectam rationem est faciendum / omne honestum est faciendum omne inhonestum fugiendum / ille sunt maiores vniuersales siue principia omnibus virtutibus communia in quibus connectuntur ipse virtutes: & ex quibus deducuntur particulares que sunt prudentie virtutum. igitur prima propositio certa & nota.

¶ Secunda propositio. Virtutes non sunt adinuicem in quibuscunque gradibus connexe. patet / alicui potest occurrere & frequenter materia vnius virtutis quamuis materia alterius nunquam eioccurrat / & talis poterit se exercere in talimateria non exercitando se in altera mam quam nunquam sibi occurrit & frequenter / quo facto per frequens exercitium circa illam materiam generabitur habitus & non circa alteram / sicut materia fortitudinis proprie dicte :eligio so quem stat temperatissimum esse. igitur nulle virtutes sunt adinuicem connexe inqui buscunque gradibus. ideo cum vna virtute in primo vel secundo gradu stat vitium oppositum alteri virtuti. Vnde ista tria simul stant. hoc est aggrediendum / volo aggredi: & volo hoc comedere quod tamen est prohibitum comedere. ideo stat vitium intem perantie cum gradu fortitudinis & dictamine recto illius.

¶ Sequitur tertia propositio & quarta in quibus iacet tota difficultas. Vir tus tertio modo dicta non stat cum vitio opposito cuicumque alteri virtuti: & dictamin recto respectu illius alterius virtutis. & loquor devirtute actuali. hoc est actus virtutis temperantie tertio modo dicte non stat cum vitio opposito iustitie stante simcr recto dictamine circa eandem materiam iustitie. Sicirr talis actus praedictus non stat cum vitio opposito fortitudinis / & dicta mine recto circa fortitudinis materiam. Probatur. bene sequitur. iste habet actum tem perantie tertio modo dicte / igitur acceptat obiectum temperantie conformiter ad dictamen rationis & quia dictatum a ratione. & vltra / acceptat quia dictatum a ratione. igitur vult omne dictatum per rectam rationem. & vltra / vult omne dictatum a ratione / & dictat perfecte & recte de iustitia. igitur recte vult circa iustitiam / & per consequens cum tali actu tertio modo dicto non stat vitium circa virtutem aliam cuius habet rectum dictamen. Et dicitur notanter rectum dicta mem: quia si haberet ignorantiam vel errorem circa aliam virtutem non oportet nec sequitur quod habeat actum bonum circa illam virtutem. & vltra tunc non repugnat quod habeat vitium circaeam.

¶ Mihi videbatur quod illa consequennon valebat. vult hoc quia dictatum a recta ratione: igitur vult omne dictatum a recta ratione. Iam primo si intelligeretur in ante cedente / quia hoc est dictatum a ratione / tunc certa est malitia consequentie / sed ipse capit ibi vt sit terminus communis. & tunc dicit quod sicut non stat quod sortes sit homo inquantum risibilis quin omnis homo sit risibilis: siminlin omnem hominem & quod velim omnem hominem & sciamn¬ istum esse hominem quin velim illum. & quod velim aliquid propter deum quin veli deum vel eodem actu vel diuerso. ita dicit hic quod non stat velle hoc quia dictatum a recta ratione seu propter dictamen quin velim omne dictatum a ratione. quia illa sic exponitur volo hoc / & volo omne dictatum a ratione & causa quare volo hoc / est quia volo omne dictatum a ratione. sed mihi videtur hoc non requiri ad actum esse bonum & per consequens non debet assignari talis actus vel conditio pro gradu virtutis. Quarta propositio. cum actu virtutis quarto modo capte non stat quodcunque peccatum. Probatur quia si staret peccatum: vel esset ex ignorantia / passione / vel ex malitia. sed nullum istorum potest dici. igitur. non primum quia vel talis ignorantia esset inuincibilis / & sic non peccat. vel vincibilis: & sic non diligit deum super omnia / quia si diligeret deum summe: necessario vinceret illam. nec ex malitia / aut passione / quia si peccet scienter ian aliquid preponit deo. ergo non diligit deum super omnia. igitur non habet illum quartum gradum virtutis.

¶ Contra tertiam propositionem (quia alie due sunt certe arguitur sic ex suis principiis / pono quod habeam ista dictamina duo / nunc est a me temperate agendum quia dictatum a ratione (nihil habendo aliud quia in tertia acceptione non requiritur relatio in finem vltimum) & nunc est a me hoc opus iustitie exercendum quia recta ratio dictat / tunc notum est quod secundum eum non necessario voluntas se illis conformat: sed potest se conformare & non conformare / & illis contrauenire & peccare / quia nullum dictamen necessitat voluntatem ad eliciendum secundum quod dictat. tunc arguitur sic. quando se conformabit primo dictamini / non necessario se conformabit secundo. ergo cum actu virtutis tertio modo poterit peccare circa materiam alterius virtutis cuius habet rectum dictamen saltem omissiue. Probatur hoc quia detur oppositum / puta quod necessario sequitur conformitas ad secundum dictamen stante conformitate pri¬ mi / tunc talis actus conformis secundo dictamini non habebit propriam bonitatem quia necessario sequitur ad alterum / nam pereum / actus qui necessario sequitur ad alterum precedentem non habet propriam bonitatem. ergo si ad se conformandum primo dictamini necessario sequatur conformitasad secundum dictamen / nichil bonitatis ha bebit super bonitatem actus primi.

¶ Item arguitur sic / si ad actum conformemn primo dictamini necessario sequitur actus conformis secundo dictamini: iam talis actus secundus causaretur a primo. igitur eadem ratione actus secundus erit causa actus primi. nam quandocunque sunt due cause respectu alicuius effectus que non necessario producunt illum effectum / & superueniente tertio / necessario producitur ille effectus: tale tertium est causa illius effectus. tunc sic / sortes eliciens illa duo dictamina non potest se conformare primo & difformare secundo simul & semel qmuis possit simul se difformare vtrique. ergo si simul & semel conformet ambobus: equali ratione cuilibet / cum quilibet est causa alterius / & quilibet necessario sequitur ad alterum. ergo actus erunt sibi mutuo cause in eodem genere cause efficientis / quod est impossibile. Qtum ad hoc argumentum respondet Occham: quia habet apparentiam pro dicto suo / concedendo quod necessario sequitur actus secundus ad primum / & quod vnus est causa alterius. & negatur quod eadem ratione ille secundus debeat dici causa primi: & ratio est / quia necesse est licet simul elicinantur quod vnus prius natura alio producatur. & ille prior natura alio nullo modo sequitur ad posteriorem: & per consequens non potest dici causari ab eo: sed bene econuerso ille posterior natura causatur a priore.

¶ Sed quantum ad quartam propositionem non videtur vera saltem de peccato ignorantie quin possit stare cum veritate illius. Nam illa dilectio deisuper omnia non necessitat me ad faciendum quicquid in me est de aliqua veritate inqui renda. Igitur stante illa dilectione deisuper omnia potest adueniretempus in quo teneot dicere horas. tunc illa dilectio non necessitat me ad inquirendum an pro tunc teneorvel non / & sic stabit quod hoc vincibiliter ingno rem: ergo talis actus stat cum inquirendi negligentia: ergo stat cum peccato facto ex ignorantia. Sed ne obl iuioni tradas pono exempla illorum quinque graduum. Exemplum primi / vt volitio qua volo temperate viuere propter honestatem conformiter ad rectam rationem hoc mihi dictantem est primus gradus. Exemplum secundi / volitio qua volo temperate viuere propter hon estatem seu quia honestum est conformiter ad rectam rationem & nolo desistere ab ista volitione quandiurecta ratio dictat non esse desistendum non obstante quocunque impedimento: est secundus gradus / ita quod supra primum solum ponit propositum non desistendi. Exemplum tertii / vt volitio qua volo temperate viuequia honestum est & quia ita dictatum est aratione / & nolo desistere ab huiusmodi actus continuatione quandiu recta ratio dictabit est tertius gradus / qui precise addit super reliquos dictamen reflexum seu ponit dictamen rectum pro partiali obiecto. Exemplum quarti / vt volitio qua volo temperate viue re quia honestum & quia ita dictatum est arecta ratione & nolo desistere ab huiusmodi actu quandiu recta ratio dictabit non esse desistendum quocunque impedimento non obstante / & propter deum summe dilectum & finaliter in eum referendo: est quartus gradus. Exemplum quinti / vt volitio qua volo efficaciter & formaliter executiue refrenare omnes passiones contra rationem insurgentes temperate vel volitio qua volo imperatiue caste viuere non obstante morte quia honestum / & quia dictatum est a recta ratio ne & propter deum summe dilectum / & nolo desistere ab hoc actu quandiu recta ratio dictabit non esse desistendum non obstante quo cunque impedimento est quintus gradus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8