Caput 9
Caput 9
An virtutes morales sint connexe quantum ad habitus
COnsequenter prosequendum est dehabitibus secundum hanc opinio¬ nem. Vtrum habituales virtutes sint conmnexe. Prima propositio. Nulla virtus pure moralis necessario requirit alteram pure moralem / hoc est nulla necessario connectitur alteri morali. patet: quacunque virtute moralisignata stat aliquem frequenter se exercitare circa materiam illius virtutis non occurrente materia alterius virtutis / vrsi occurrat ad minus ignorat inuincibiliter: ergo quecun que virtus moralis praet in aliquo generari non genita altera morali. Vnde aduertendum est quod cum dicitur quod nfla virtus moralis necessario connectitur alteri / non includitur in hoc dicto prudentia que dicitur moralis obiectiue in quantum est circa materiam virtutis moralis / stat habere virtutem moralem habitualem non habita prudentia / quia deus potest suspendere actiuitatem actualis prudentie non suspensa actiuitate actus affectiui essentialiter virtuosi / quo facto generabitur in affectu habitus non genito habitu prudentie in intellectu / sed non stat actum moralem affectiuum non habito actu prudentiali. Vnde dicit Occham quod non necessario conectitur habitus habitui quamuis actus actui.
¶ Secunda propositio. nulla virtus moralis necessario connectitur virtuti theologice. patet sic quacunque virtute morali quantuncunque intensa acquisita stat hominem peccare mortaliter / quia ille non reddunt hominem impeccabilem / quo facto corrumpetur charitas & remanebunt morales. quod corrumpatur charitas: notum est. & quod remaneant alie patet: sicut nec acquirum tur per vnicum actum sic nec deperduntur per vnum actum: igitur etiam possunt remanere non manente fide / quia cum habitu virtutis stat peccare peccato infidelitatis & etiam desperationis. ergo nulle morales connectum tur necessario cuicunque virtuti theologice saltem infuse.
¶ Difficultas est an connectam tur necessario theologice acquisite loquendo precise de virtute quarti gradus. Bene se quitur / iste habet actum quo acceptat obiectum propter deum: ergo diligit deum superomnia / immo magis amat deum / quia propter vnumquodque tale & illud magis. ergo si¬ cut ex actu quo acceptat obiectum vel refugit / generatur virtus moralis: ex illa dilectione dei etiam generabitur virtus theologica. ergo quecunque virtus quarti gradus necessario connectitur virtuti theologice saltem acquisite. Ideo concedo quod generabitur simulvirtus moralis & theologica / & concedo secundum Occham quod non stat quod producatur virtus quarti gradus quin producatur etiam virtus theologica vt se extendit tam ad theologicam infusam quam acquisitam.
¶ Tertia propositio. nulla virtus theologica necessario connectitur virtuti pure morali. patet: quo cunque hom ine quantumcunque vitioso dato & in habitu & in actu stat talem conteri / quo facto in ipso producentur theologice virtutes. tunc arguitur sic. lste talis habet theologicas & non habet morales / quia per vnicum actum contritionis non generantu: omnes morales: ergo virtutes theologice nflis puris moralibus necessario connectuntur.
¶ Quarta propositio. nulle virtutes theologice necessario connectuntur adinuincem simpliciter / aliqua tamen illarum necessario alteri connectitur pro statu vie. prima pars patet. primo / charitas non necessario connectitur aliis duabus nec alteri earum / quia ipsa manet in patria / & nulla illarum manet. igitur prima pars vera. Insuper nec fides nec spores connectuntur charitati necessario. patet: quelibet ipsarum manet cum mortali & non manet charitas cum illo. Similiter nec fides necessario connectitur spei. Nam contingit aliquem esse infidelem qui non desperet: ergo fides & spes non necessario connectuntur Similiter contingit aliquem desperare absque infidelitate quamuis regulariter peccet desperans peccato infidelitatis / & sic nulla theologica necessario connectitur alteri theologice: igitur prima pars quarte propositionis vera. Secunda pars patet: puta quod pro statuvie aliqua necessario connecticur alteri: scilicet charitas fidei / quia sine fide impossibile est placere deo. Similiter necessario connectitur spei: ergo aliqua theologica pro aliquo statu de lege posita necessario connectitur al¬ teri. Ex supra habitis patet quamliter virtutes connectuntur & quantum ad actus & quantum ad hbintus.
On this page