Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

De tribus gradibus virtutum positis ab Aristotele: scilicet continentia / temperantia / et gradu heroico

¶ De tribus gradibus virtutum positis ab Aristotele: scilicet continentia / temperantia / & gradu heroico. Cap. x.

IAm restat videre de gradibus virtutum quos ponit Aristoteles & prima difficultas occurrens est ista. Vtrum in vna quaque virtute morali: scilicet temperantia / fortitudine & iustitia reperiantur isti tres gradus / continentie / temperantie / & heroicus / & vtrum illi tres gradus differant specie. quantum ad primum videtur quod non reperitur in vnaquaque virtute morali: quia non assignantur illi gradus nisi propter passiones / sed sunt aliquam virtutes que non sunt circa passiones vt iustitia: igitur. Item probatur quod non distinguuntur specie in virtutibus in quibus inueniuntur. & est argumentum commune & multum apparens / nam capio sortem continentem circa materiam temperant ie virtutis / tunc certum est quod sortes per frequentationem actuum continentie tandem faciet quod non amplius erit insultus vehemens / & successiue dim inuetur. cum primum talis in sultus non est amplius vehemests / ille est temperatus / & ipse nondum habet habitum nisi illum quem acquisiuit per actus continentie / & primus actus temperantie est primus actus quem habet: ergo iste idem habitus in numero qui prius erat continentia gradus iam efficitur temperantia gradus / & sic continentia & temperantia solum differunt secundum magis & minus.

¶ Pro solutione huius questionis primo declarandi sunt isti tres termini / scilicet continentia gradus / temperantia gradus / & gradus heroicus. postea videndum erit de distinctione specifica habituum importa torum per illos terminos. Vnde continentia secundum Tho. secunda secunde questione centesimaquinquagesimaquinta: & Burida num in septimo ethicorum: capitur tripliciter Vno modo pro omnimoda abstinentia adelectationibus venereis / & tunc idem est quod virginitas. Secundo modo vt tantum va¬ let sicut temperantia. & de istis duabus acceptionibus non est hic ad propositum: sed solum de tertia que talis est / continentia vt importat gradum in vnaquaque virtute est habitus inclinans ad agendum conformiter secundum rectam rationem non obstantibus vehementibus passionibus ab illo bono rationis retrahentibus. Occham in tertio in vltima questione dicit quod continentia tria connotat. Primum quod in intellectusit iudicium practicum de aliquo operabili vel fugibili / puta hoc est faciendum vel fugiendum Secundum / quod in appetitu sensitiuo sit vehemens passio retrahens ipsam virtutem contra dictamen recte rationis incitans ipsum hominem ad fugiendum aliquid / & sin illud sit fugiendum quod in appetitu sensitiuo sit passio incitans ad illud prosequendum. Tertium quod in voluntate sit electio dictamini recto conformis / hoc est quod voluntas eligat illud operari non obstantibus passionibus retrahentibus. Exemplum / sit sortes in quo insurgit valde vehemens motus illecebre: habet hoc iudicium non est a me mulier cognoscenda & in appetitu sensitiuo est passio incitans illum multum ad agendum contra istud dictamen / non obstante tali passione habet actum quo nult cognoscere mulierem. talis est actus continentie gradus / & habitus quem gignit est habitus continentie gradus / notum est quod in sorte per replicationem actuum conformium non obstantibus vehementibus passionibus generatur habitus vel dispositio que est eiusdem speciei specialissime cum tali habitu / talis est continentia gradus. Tho. dicit quod talis gradus participat cum virtute & non dicitur completa virtus. & sic patet quid sit continentia gradus quantum ad actum & quantum ad habitum.

¶ Consequenter videndum est quid sit temperantia gradus. Vnde continentia & temperantia aliquando capiuntur vt sonant specialem virtutem. aliquando vt sonant gradum virtutis & non specialem virtutem. & de istis loquimur in pro posito. Vnde omnis continentia gradus vel temperantia gradus est virtus / sed non omnis continentia gradus est temperantia vt est specialis virtus / quia in fortitudine & iustitia reperitur continentia & tenperantia gradus & tamen fortitudo & iustitia non sunt temperantia. Item temperantia gradus vt dicit Occham capitur dupliciter Vno modo pro habitu firmante animum in bono rationis non insurgentibus vehementibus passionibus in contrarium. notum est quod postquam sortes se exercuit per multos actus in materia temperantie / continue debilitatur passio. postquam ex ista frequentissime peruenit ad tantam intensionem habitus quod non amplius insurgit passio vel saltem debilis est / talis habitus impediens vehementem insultum est eiusdem speciei specialissime cum habitu continentie / immo solum illiduo habitus differunt secundum magis & minus. Nam prius talis habitus propter eius remissionem non impediebat vehementes passiones &c. Aliquando capitur temperamtia gradus pro habitu inclinatiuo ad agendum non solum conformiter ad rectam rationem / non insurgentibus vehementibus passionibus: sed etiam ad fugiendum occasiones ipsarum passionum / scilicet ad fugiendum presentiam obiecti nati causare passio nes. similiter ad fugiendum tactus natos causare passiones. & isto modo temperantia gradus differt specie a continentia gradu: quia habet vnum obiectum partiale quod non habet continentia gradus: scilicet fugam occasionum ipsarum passionum vel concupiscentie. Vnde continentia gradus est habitus connotans insultum vehementem passionum inclinans ad oppositum vt dictum est: sed temperantia gradus est habitus in clinans secundum dictamen recte rationis / non insurgentibus vehementibus passionibus.

¶ Difficultas est: vtrum temperantia gradus & continentia gradus differant specie. aliqui dicunt quod non est continentia gtadus nisi habeat vehementes passiones pro obiecto: vt nolo fornicari non obstantibus vehementibus passionibus. similiter volo aggredi non obstante timore vehementi retrahente ab aggressu vel incitante ad fugam. habitus gebitus ex tali actu est habitus continentie gradus. & dicunt quod temperantia gradus fertur in passionem sub ratione parui / vt nolo hanc cognoscere / non obstante parua passione incitante fertur in passionem sub ratione parui. & tunc differunt specie. sed hec difficultas potius est ad nomen. si vero aliquis dicati vt multi dicunt) quod de ratione continentie est quod insurgant magne passiones siue habeat illas pro obiecto siue non / & de ratione tem perant ie quod non insurgant magne passiones: tunc illi habitus non differunt specie ponendo illos habitus in voluntate / quia quicquid est obiectum vnius est obiectum alterius & secundum eandem rationem. ergo non differunt specie.

¶ Alia difficultas quam tractat Buridanus: vtrum in illo qui elicit actum secundum gradum continentie sit in appetitu sensitiuo actus conformisactui voluntatis virtuosi. Similiter an sit in voluntate actus conformis illi concupiscentie que est in appetitu sensitiuo. Vnde quando sortes habet vehementem passionem / puta mouetur ad cognoscendum mulierem: vtrum ex illa concupiscentia causetur in appetitu rationali aliqua passio que trahat voluntatem ad consentiendum appetitui sensitiuo. non obstante ista concupiscentia voluntas habet nolle quo nult hoc obiectum / an ex ista nolitione causetur in appetitu sensitiuo fuga obiecti / hoc est vtrum appetitus sensitiuus habeat duos actus / vnum fugitiuum causatum ab imperio voluntatis quo fugit obiectum sub ratione turpis / & alterum quo prosequitur illud obiectum sub alia ratione / puta quia vult delectari in illo.

¶ Quantum ad hanc difficultatem contrariantur Buridanus & Occham. Vnde Buridanus questio ne quinta septimi ethicorum dicit quod in continentie est duplex tractus tam in sensu quam in voluntate / vnus ad prosequendum causatus ex apprehensione obiecti sub ratione delectabilis / alter ad fugam causatus ex apprehensione obiecti sub ratione turpis. & ideo dicit non esse inconueniens concupiscen¬ tiam trahi ad fugam & prosequi obiectum secundum diuersas rationes obiecti vel apprehensiones. Similiter in voluntate est prosecutio & fuga. & apparentia est / quia nisi sic dicatur / videtur quod nunquam aliquis posset pertingere de gradu continentie ad gradum temperantie. patet: bene sequitur in isto continente nullus est actus refugitiuus: ergo in appetitu sensitiuo non causatur habitus qui resistat insultationi passionum. vnde passio in appetitu sensitiuo causatur pure naturaliter sicut calor ab igne non ex obiecto sicut dicit Scotus in secundo / sed ex apprehensione obiecti. nam si non ponatur obsta culum posita apprehensione obiecti causatur naturaliter passio in appetitu sensitiuo / tunc bene sequitur in hoc appetitu non est aliquis actus refugitiuus obiecti: ergo non causatur habitus inclinans ad refugiendum / qui habitus si esset resisteret productioni passionum. & vltra non causatur habitus &c. ergo quantum cunque continuem actum vel replicem causabitur equalis passio. patet consequentia: erit eadem causa naturalis & eque fortis: quia nihil causatum est in appetitu sensitiuo: ergo ex ista causa pure naturali causabitur equaliter effectus. Si dicas quod voluntas resistit. Contra / prius non poterat facere quod non in surgeret passio: ergo si nichil sit derelictum in appetitu sensitiuo quod resistat / voluntas non poterit facere quod apprehenso obiecto non causetur passio. & sic modus Buridani est quod in continente est duplex passio in sensu / vna qua prosequitur obiectum sub ratione conuenientis / altera causate ex imperio voluntatis qua fertur in obiectum sub ratione turpis. eodem modo in voluntate est duplex actus. vnus causatur naturaliter propter conuersionem ad sensum. alter causatur libere quo iudicat de tali obiecto sub ratione turpis.

¶ Aliter dicit Occham quod in continente non generatur habitus in sensu conformis habitui genito in voluntate. ratio eius est actus sensus est prosecutiuus: ergo non est actus refugitiuus. Ideo in continente in sensu est vnica concupiscentia inclinans ad con¬ trarium recte rationis / & est vnicus actus in voluntate conformis. & dicitur continentia propter assistentiam passionis que est in sensu / & est magna apparentia quod omnis actus refugitiuus distincte secundum eandem potentiam contrarietur actui distincto prsecutiuo. vnde non possum odire & amare distincte idem obiectum. Similiter non est possibile quod in sensu appetam aliquid & refugianillud. Ideo apparet contra Buridanum quod sit precise vnus tractus / & ad rationem Buridani cum infertur: ergo in appetitu sensitiuo non causatur habitus resistens productionipassionis que nunc est / iuimo potius causabitur habitus inclinans ad passionem istam quam resistens passioni: ergo per replicationem actuum continentie & presentetur obiectum equaliter insultabit tanta possio sicut prius / immo forte maior & per consequens nunquam pertinget ad gradum temperantie. Dico quod verum est quod in parte sensitiua nullo modo causabitur habitus qui resistat / quia non potest causari sine actu illius appetitus sensitiui / & cum infertur: ergo insurget postea tamta passio presentato obiecto illo codem sub eabem ratione sicut prius insurgebat. Dico quod consequentia non valet / & licet voluntas non possit facere quin insurgat passto inclinans ad vitium stante apprehensionc obiecti / tamen voluntas potest facere quod obiectum non sit presens. quo facto non continuatur pa ssio / sed presente obiecto non potest / & est illud quod dicic A: gu. lmpossibile est quin visis tangamur. Secundo voluntas potest facere quod non in surgat tanta quamta insurgeret si voluntas nullo modo niteretur ad oppositum. patet per experientiam / & vltra post istum actum quo voluntas nititur in oppositum derelinquitur habitus in voluntate / tunc si secundo presentetur obiectum magis renititur quam prius / quia habet maius adiutorium quam prius. nam prius renitebatur secundum solum conatum ipsius voluntatis: & nunc habet habitum vel dispositionem eiusdem speciei cum habitu adiuuantem ad renitendum. ergo voluntas cum tali adiutorio facit quod non tanta insurgat passio. & ex tali actu intenditur habitus / & sic tertio voluntas magis nitetur / & sic consequenter per replicationem potest fieri quod tam dem voludtas poterit facere mediante talihabitu quod nullo modo vel saltem debiliter insurgat passio / & tamen primo quando praesentabat obiectum non poterat hoc facere. Secundo dico quod non solum habitus partis sensitiue resistit in oppositum / sed etiam habitus partis intellectiue propter conectionem appetitus sensitiui ad voluntatem / sieliciam actum conformem appetitui sensitiuo elicio intensiorem & illa concupiscentia sensitiua iuuat voluntatem. Similiter pono coniunctionem habitus in oppositum concupiscentie existentis in voluntate resistit productioni passionis in sensu.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10