Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

De comparatione graduum temperantie et continentie in bonitate

¶ De comparatione graduum temperantie & continentie in bonitate. Cap. XI

Veritur consequenter. Vtrum gradus continentie sit melior quam gradus temperantie. & hanc quelfio nem tractatscilicet Tho. secunda secunde. qu. cly. & buridanus. qu. v. septimi ethicorum & apparet quod sic: quia qui habet gradum continentie plus meretur: ergo est melior gradu tem perantie. consequentia est nota. antecedens patet: qui habet gradum continentie agonizat cum certamine id est cum resistentia: quia est passio sensualis rationi resistens: sed temperatus non agonisat siue non operatur cum certamine / quia iam sunt fedate passiones: sed operari cum certamine virtuosius est quam operari sine difficultate: quia virtus & ars sunt circa difficilia. Vnde quantum ad hoc melius est esse temperatum in habituquam esse continentem in habitu / & oportet concedere quod melior est habitus in gradu temperantie quam consimilis habitus in gradu continentie. patet sic. habitus intensior & ex pluribus actibus bonis genitus semper est melior quando vterque habitus est circa eandem mater iam: sed circa eandem materiam acceptis duobus habitibus continentie & temperantie / ille qui est temperantie est inten¬ sior & pluribus actibus virtutis genitus: ergo ceteris aliis paribus est melior illo qui est in gradu continenti e. Sest est difficultas. vtrum ille qui operatur ex gradu continentie ceteris aliis paribus plus per talem operationem mereatur & magis virtuosius agat quam ille qui operatur secundum gradum temperantie. hoc est / an operatio actualis ab habitu continentie gradus procedens sit melior illa procedente ab habitu cemnperantie gradus. Dicit buridanusquod non. & ratio eius precipua est. omnis operatio quecumque dicitur virtuosa in quantum consistit circa bonum rationis & nunquam est operatio virtuosa nisi sit erga aliquid quod constituitur per rectam rationem tanquam bonum. sed maius bonum rationis est in tenperato quam in continente: ergo ille qui temparate agit virtuosius agit quam qui continenter agit. Consequentia est certa cum maiore: & patet minor. In temperato subditur parssensitiua rationi tamquam edomita a ratione / sed in continente recalcitrat pars sensitiua rationi / & ratio resistit / sed maius bonum rationis consistit in hoc quod est partem sensitiuam subdi rationi quam solum in hoc quod est resistere ipsi parti recalcitranti: ergo temparate agens secundum gradum temperantie virtuosius agit quam continenter agens. & ecce praec ipua ratio illius. & cum arguitur / qui continenter agit: agit cum agone & certamine / dicunt quod certamen quod prouenit ex debilitate complexionis vel maiori occasione habita de concupiscentia habenda vel debilitate rationis vel de parte sensitiua non auget meritum: sed difficultas pueniens exbono gratie vt ex tentatione auget meritum. sed hoc non satisfacit argumento / & capio sortem qui scit & iudicat quodnon lubrice agendum est / non obstante tali iudicio allicitur sortes ad opus illecebre vt lubrice agat. & insurgunt passiones & motus sensuales expresentia obiecti lubrici inclinantes ad lubrice agendum / tunc difficile est nolle tale obiectum nichilominus nult lubrice agere extanto conatu quantum plato qui non patitur illum motum sensualitatis ex equali conatu / iam sortes agit secundum gradum continentie & plato secundum gradum temperantie / questio est vter istorum magis mereatur. nam di¬ cere quod talis concupiscentia diminuat de merito / est absurdum: quia est contra voluntatem ipsius sortis quod insurgit / & non est in eius potestate / & tamen si propter presentiam illius concupiscentie minus mereretur illa diminueret de merito. Dicit Altissiodorensis quod ille qui habet habitum vitiosum qui post talem habitum genitum exercet operationes contrarias operationi ex qua genitus est ralis habitus / ex equali conatu cum alio qui non habet habitum vitiosum plus meretur / quia magis difficulter agit. ergo cum propter talem difficultatem puenientem ex habitu vitioso genito ex culpa sua magis mereatur: a fortiori sequitur vbi fortes agit contra illum motum sensualitatis ceteris aliis paribus quod magis meretur quam polato qui non patitur tales insultus sensuales. Ideo concedo quod qui agit continenter vbi cetera sunt paria / virtuosius & magis meritorie agit. Sed diceret aliquis contra / sequeretur quod per aliquid quod nullo modo esset in mea potestate / immo contra volum tatem meam augeretur meritum / & hoc est equae magnum inconueniens sicut quod per illud diminuatur meritum. Patet consequentia. iam non insurgit in me concupiscentia / quia non est obiectum lubricum presens conformiter ad rationem rectam elicio nolle intemperate agere / post illam elicitionem efficitur obiectum presens causans concupiscentiam. ille actus qui continuatur efficitur magis virtuo sus quam prius secundum hanc solutionem / quia continuatur cum maiori difficultate / & hoc solum propter istam concupiscentiam que non est in mea potestate: ergo per aliquid quod est contra meam voluntatem & non in pote state mea actus efficietur magis meritorius quam prius. Ad argumentum concedo quod non efficitur magis meritorius propter illam concupiscentiam: sed effitur magis meritorius propterea / quia libere continuo non obstante tali concupiscentia siue passione difficultante. vnde non est inconueniens quod actus quo nunc est malus penitus inuariatus: postea efficiatur peiorpropter circunstantiam quam non est in pestate habentis. sed efficii peiorpropter hoc / quia non obstante tali¬ circunstantia libere continuatur. ideo etiam ratione libere continuationis cum maiori difficultatepue nientequam prius actus est magis meritorius. & sic patet de gradibus temperantie & continentie.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11