Caput 13
Caput 13
De distinctione virtutum moralium a donis
VIsum est de virtutibus moralibus in genere / & de distinctione ipsarum tam ex parte obiecti quam subiecti & de connexione earum / & de gradibus. Consequenter videndum est de distinctione ipsarum a donis. Vnde ab Esaia capi. xi. enumantur septem dona spiussancti: scilicet donum intellectus / scientie / sapientie / & consilii / que quattuor partinent ad intellectum. sed donum pietatis / tinoris / & fortitudinis spectant ad affectum. Queritur ergo vtrum sit mutua distinctio inter quascumque virtutes tam morales quam theologicas & ista septem dona.
¶ Pro solutione in primis notandum quod duplex est modusdicendi. Primus is. tho. pria.d ii. qu. lx viii. quod virtutes & dona ab inuicem distinguuntur non solum ratione sed re ipsa.
¶ Alii vero dicunt quod tantum distinguuntur ratione. & secundum eos dicuntur virtutes inquantum habilitant potentiam ad faciliter prompte / & delectabicir exeundum in actum / sed dicuntur dona in ordine ad cam. Tho. vero dicit quod non solum ratione / sed realiter distinguuntur. & modum distinctionis assignat isto modo. notum est / hodo a duobus mouetur ad bene agendumsilicet a ratione & ab ipso deo. a ratione tanquam a motiuo intrinseco / & a deo tanquam a motiuo extrinseco / & antequam moueatur a deo oportet illum esse dispositum. quia actus actiuorum sunt in patiente disposito. tunc dicit Sanctus Tho. quod illa dispositio disponens homninem inquantum est mobilis per rationem dicitur virtus: sed illa dispositio inquantum est mobilis adeo vocatur donum. & sicut ibidem dicit oportet hominem habere perfectiorem dispositionem vt moneatur ad perfectiores effectus / & quia homo excellentissime a deo mouetur propterea requiritur dispositio excellentior quam sit virtus: & hoc fit per dona. ideo donum est habitus hominem disponens vt suscipiat motionem a deo / & sic distinguuntur dona & virtutes: sed hoc est multum difficile ad intelligendum. Propterea arguitur sic contra eum: non ponitur distinctio habituum nisi propter distinctionem actuum: sed non est distinctio inter actus virtutum & donorum. ergo nec inter illos habitus. nam non potest reperiri distinctio donorum que ponuntur in intellectu ab ipsis virtutibus intellectualibus: ergo non est reperibilis distinctio ab ipsis virtutibus quoruncunque donorum / nam apud Tho. nulla est distinctio eorumi que ponuntur in intellectu a virtutibus intellectualibus. ergo nec quoruncunque donorum. Patet / quia non est maior ratio de vnis quam alteris Antecedens patet / nam i st Tho. ponit quattuor dona in intellectu: scilicet donum intellectus: sapientie: scientie: & consilii: & ponit differentiam inter actus donorum. Dicit primo oportet intellectum penetrare id est apprehende re rem: & hoc pertinet ad donum intellectus. vltra postquam intellectus penetrauit seu cepit id est apprehendit rem / oportet de ipsare rectum habere iudicium. & hoc si talis res sit increata pertinet ad donum sapientie: si creata ad donum scientie: & preter hoc id est apprehensionem & preter rectum iudicium oportet applicare ad opperationem. & hoc pertinet ad donum consilii. ideo dicit ponendo istam distinctionem secunda secunde quod intellectus primo capit rem. secundo iudicat recte. tertio applicat ad operationem. tunc sic arguo: illa recta estimatio quam ponit siue sit de deo: siue de creaturis est actus fidei: vel actus scientie capiendo scientiam put est virtus intellectualis: ergo actus illi non distinguntur ab actibus virtutum. consequentia est certa / & aeqes patet. Ista recta estimatio / vel est euidens vel ineuidens. si ineuidens est actus fidei / nam recte estimare quod deus sit summum bonum summe prudens: ineuidenter est actus fidei. eodem modo in rebus creatis quod dies iudiciierit est actus fidei. ideo sitales recre estimationes seu iudicia sint ineuidentia / tunc actus illorum donorum non distinguuntur eb actibus fidei: sed si talia iudicia sint euidentia pertinent ad intellectuales vlrtutes puta ad sapientiam. si de rebus sint altissimis / vel deagibilibus ad prudentiam &c. ergo illi actus quos ponit pertinere ad donum sapientie / scientie &c. necessario pertinent ad virtutes intellectuales.
¶ Aliter dicit Sco. in tertio & melior & probabilior est sua opinio / quod dona non distinguuntur a virtutibus nisi saltem ratione & non realiter. Ratio Scoti est talis. tota necessitas ponendi habitus non est nisi propter actus. vnde duplex est habitus / infusus scilicet & acquisitus. infusi sunt tres / fides / spes / & charitas. Alii sunt habitus acquisiti quorum quidam sunt intellecuales. aliimorales. Intellectuales sunt duplices / quidam speculatiui / quidam vero practici. despeculatiuis nihil ad propositum. sed de practicis. alii sunt morales / & sunt communiter tres in voluntate. scilicet iusticia: temperantia / & fortitudo. prudentia in intellectu. tunc ponit talem propositionem. ad hoc quod homo perfecte se habeat circa omne obiectum suf. ficit habere istas virtutes puta theologicas & morales. nam ad diligendum deum sufficit charitas. Similiter prudentia perficit intellectum sufficienter ad hoc quodrecte se habeat circa quodcunque agibile. Similiter mora les sufficienter perficiunt voluntatem ad hoc quod recte se habeat circa se & proximum. Ex hoc sequitur quod non sunt ponenda dona quod sint alii habitus distincti ab illis virtutibus. ita quod omne donum vel erit prudentia: vel iusticia &c. vnde sunt aliqua dona in intellectu & voluntate. quam sunt in intellectu non dist inguuntur a virtutibus intellectualibus: quam in voluntate non distiguuntur a virtutibus voluntatis.
On this page