Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

De peccatis. de diffinitione et diuisione ipsorum

¶ De peccatis. de diffinitione & diuisione ipsorum. Capi. XIIII

IN superioribus visum est de virtutibus in genere & in communi / & de operationibus virtuo sis / & de habitibus virtutum tamtheologicis quam humanis tam intellectiuis quam affectiuis: & de distinctionibus illarum inter se. consequenter videndum est de peccatis. Primo quid peccatum. Secundo de multiplici peccatorum diuisione. Tertio de differentia inter membra illarum diuisionum. Quarto de grauitate & pena respondente illis peccatis. Qtum ad primum / peccatum communiter diffinitur ab Augustino Est dictum vel factum vel concupitum contra legem dei. Pro cuius declaratione primo videndum in qua operatione reperitur peccatum. Dicit sanctus Thomas quod nullus actus vel operatio vel entitas est peccatum nisi sit operatio humana. ita quod de ratione peccatiest quod sit operatio humana / hoc est libera tanquam elicita: vel tanquam imperata. cetere autem opeerationes non sunt humane licet sint operationes hominis.

¶ Particule illius diffinitionis sic declarantur. per concupitum non solum intelligimus actum voluntatis quo concupiscimus: sed etiam actum voluntatis quo aliquod obiectum refugimus ita quod se extendit ad vtrumque / & illa particula scilicet concupitum se extendit proprie ad actus elicitos voluntatis qu sunt nolle & velle.

¶ Alie particulescilicet dictum vel factum se extendunt ad operationes iperatas: puta exteriores. alia particula contra legem dei / tangit formale peccati. nam in omni peccato duo sunt / materiale / & formale. Materiale est operatio libera elicita / vel imperata. formale vero est difformitas ad legem dei.

¶ Critra hanc diffinitionem multe occurrunt difficultates. Prima / in quod bus operationibus hominis potest reperiri illud materiale peccati. Vtrum solum in operationlbus voluntatis interioribus & exterioribus imperatis / & non in oper ationibus intellectus. Et ex diffinitione peccati posita. apparet quod non reperiatur peccatum pro materiali in operationibus intellectus. quia in diffinitione non dicitur peccatum est intellectus.

¶ Secunda / vtrum reperiatur peccatum sine operatione: hoc est in pura omissio ne. Tertia / vtrum quodlibet peccatum sit peccatum quia prohibitum / vel prohibitum quia peccatum. nam in diffinitione peccati diciiicontra legem dei. ergo apparet quod dicitur peccatum quia prohibitum. Quarta difficultas / quid sit formale in peccato: & vtrum in omni peccato formale distinguitur a materiali.

¶ Quantum ad primam dificultatem sit prima propositio. In cuiuslibet potentie operatio. ne in qua reperitur libertas vel intrinseca vel extrinseca potest reperiri peccatum. Hec propositio satis nota est / quia in tali potentia potest reperiri operatio libera contra legem deiergo. Secunda propositio. operatio non dicitur libera quia volita vel nolita. hoc est quia feratur actus voluntatis super talem operationem / & loquor de imperatis.

¶ Tertia propositio operatio extrinseca dicitur libera / quia volita. & seclusa volitione qua est volita omnibus aliis positis non produceretur ita quod illa que remanent non producerent talem operationem. Verbi causa quando sortes ambulat: seclusa volitione qua vult ambulare quibuscumque aliis positis sortes non ambularet. ergo illa ambulatio est libere posita imperatiue. Similiter quando sortes vult eredere & habet motiuum / ipse credit: & seclusa volitione non crederet. Sed habita demonstratione sortes scit conclusionem / seclusa volitione equaliter sciret / quia demonstratio est causa sufficiens actus sciendi absque actu voluntatis. ideo ille assensus scientificus non est liber siue libere causatus. Propterea dicit Sanctus Thomas secunda secunde quanstione prima quod scientia non potest esse deme ritoria nec meritoria. quia non potest esse libera sed non est simile de actu credendi: quia talis actus se habet in ordine ad actum voluntatis / quod seclusa volitione imperante talis actus non produceretu. ergo relinquitur tertia propoteo vera.

¶ Ex hoc sequitur quod in operationibus potentie mo¬ tiue / puta lingue auditus & intellectus reperitur peccatum. Patet de intellectu. nam actus oppositus fidei puta infidelitas vel ipse actus fidei / si referatur in malum finem est peccatum. ergo in operationibus intellectus reperitur peccatum. quid ergo dicendum est ad diffinitionem August: Dicitur quod in concupito intelligit omnem operationem immanentem interiorem siue sit intellectus siuevoluntatis ad hoc quod ipsa diffinitio sit completa.

¶ Quereret aliquis de operationibus oculorum & aliorum sensuum. Dico quod nulla visio vel auditio est peccatum. quia nunquam causatur visio quin causetur secluso quocunque actu voluntatis. similiter & auditio: sed appertio oculorum ad videndum potest esse peccatum / quia non causatur secluso quocumque actu voluntatis. sed illa visio que causaretur apertis oculis secluso actu voluntatis nihil habet libertatis. ideo non vocatur peccatum sed effectus peccati. sed illa apertio vel mora in presentia obiecti est libera / & etiam potest esse peccatum / & talis includitur in illa particula diffinitionis vrfactum. & breuiter omnia peccata potentie motiue exterioris includuntur in illo verbo factum.

¶ Quantum ad secundam difficultatem duplx est modus dicendi. Primus / quem reputo probabiliorem quod potest reperiri peccatum secluso quocunque actu positiuo. Patet sic. sit sortes habens precise istud iudicium nunc est a me diligendus deus super omnia. ita quod non apprehendat deum sub aliqua ratione inali: & non odiat. tunc stante precisetali iudicio / vel necessitatur ab illo iudicio ad diligendum deum / vel non. si secundum ergo statcum tali iudicio non elicere illam dilectionem dei super omnia. tunc ponatur in esse: scilicet quod non eliciat / iam peccat sine actu / quod patet. tenetur iam elicere / & non elicit / & potest. igitur sine actu voluntatis peccat. neque dicendum est primum. quia numquam iudicium necessitat ad eliciendum actum licet possit necessitare ad non eliciendum. & ratio predicta est precipua ipsius Occham in tertio ad probandum quod sit dabile pecca¬ tum pure omissionis. Dices: ergo erit aliad peccatum quod non erit dictum aut factum. &c. Dico quod in istis terminis includuntur operposita priuatiue. puta est dictum / vel omissio dicendi / factum vel omissio faciendi / ccupitum vel omissio concupiendi. ergo est aliquod peccatum sine actu penitus: scilicet peccatum pure omissionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14