Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

An peccatum sit peccatum quia prohibitum

¶ An peccatum sit peccatum quia prohibitum. Capitulum. XV.

QVantum ad tertiam difficultatem qua querebatur vtrum quodlibet peccatum sit peccatum quia prohibitum / vel prohibitum quia peccatum? apparet quod non. nam aliqua sunt mala que habent intrinsecam maliciam. vt patet per Aristo. tertio Ethic orum dicit quod aliqua sunt que habent inuolutam malitiam vt mentiri / adulterari. ergo aliqua sunt operaque sunt intrinsece mala / & illa non solum sunt mala quia prohibita. Patet: deus contingenter prohibet illa. nam precipere & prohibere sunt actus dei respicientes exteriora. Vnde in hac questione est vnum certum / & aliud dubium. nam certum est apud omnes quod quocumque peccato dato deus contingenter acceptat vel deacceptat ad penam quancunque aliam ab ipsomet: nam nullum datur peccatum quin sit possibile illud committi: & tamena deo ad nullam penam deacceptari. Patet / est possibile deum nolle penam infligere / quia est vnum pure extrinsecum: ergo quo cunque peccato signato hec sunt compossibilia / hoc commititur / & tamen ad nullam penam deacceptatur. propterea querunt aliquidoctores an possit esse aliquod peccatum actuale quod non sit mortale nec veniale / mortale hoc est non deacceptatum ad penam eternam: & veniale id est non deacceptatum ad temporalem / sed erit peccatum pure mora le quod concedit Martinus in materia demart yrio quoniam non im putatur ad aliquam penam / & aliqui etiam dicunt quod sic vt Durandus quod stando precise in lege nature fuissent talia peccatam seclusa quaecumque reuelat ione homo potuisset peccare sed solum moralicre. ergo nullum est peccatum quin possibile sit quod commitatur & tamen ad nullam penam imputabitur.

¶ Alia difficultas vtrum sit aliqua operatio libera exterior que possit ab homie fieri & non esse peccatum. Dico quod sic. quoniam nulla est operatio exterior quin possit imperari a volitione que non erit peccatum. Patet inductiue per singulas operationes vt operatio exterior que est adulterium stat quod illa quam cognoscitur carnaliter efficiatur cognoscentis & erit eadem operatio. Similiter de operatione que est homicidium possibile est quod talis non sit peccatum / quia potest fieri auctoritate legis & dei precipientis: quo facto non erit peccatum. Similiter prolatio propositionis false si non fiat cum assertione non est peccatum. &c. ergo nulla est operatio exte riorquin possit ab homine libere fieri & non esse peccatum: & in hoc concordant onunes.

¶ Sed difficultas est de operatione interiori: vt volitio cognoscendi alienam inquantum aliena. Similiter volitio furti que cadit superalienum inquantum alienum inuito quocumque domino an tales possint ab homnine elici & non sint male moraliter & peccata. Aliqui dicunt vt de Alya. & lerson in aliquibus locis & de Castro in fine primi sententiarum. quod nulla est operatio interior quin possit libere ab homine non male fieri sicut de operatione exteriori dictum est. Patet: deus contingenter prohibet hanc operationem: & seclusa prohibitione non erit peccatum. ergo quicunque talis potest simpliciter de lege absoluta fieri & non erit peccatum: & omnepeccatum dicitur peccatum quia contra legen dei / & ista est fortior apparentia.

¶ Adducunt auctoritates adprobandum quod aliquando fuerunt dispensati aliqui in talibus operationibus.

¶ Consequenter habent concedere quod potest ab homine elici odium dei & non erit malum. Similiter volitio qua vult detinere alienum inquantum alienum inuito domino non erit mala. Patet / quia stat quod deus nullum illorum prohibeat. sam est difficultas apud eos vtrum quelibet talis operatio possit esse bona que solet communiter tractari in schola: nam si omnis talis possit esse licita / & referri in vltimum finem: ergo odium deipoterit esse bonum & acceptatum ad vitam eternam. Sed si dicamus ad operationem esse bonam necessario requiri quod fiat ex amore dei imperante illam: ita quod sit de intrinseca ratione illius bonitatis tunc odium dei non potest esse bonum: quia non stat habere amorem dei: & odium cum non possim elicere odium dei ex amore dei. & si hoc requiratur ad bonitatem alicuius actus: ita quod amordei partialiter concurrat / sequitur manifeste quod odium dei numquam potest bene fieri: quia ille due qualitates scilicet amor & odium repugnant: & propterea non est possibile quod odium dei ab aliquo homine bene fiat: puta volo ex amore dei efficaciter odire deum quia si efficaciter volo odire / odio: & tune non amo. & sic non est possibile quod odium dei in me sit imperatum ex amore dei.

¶ Sed in illo casu dispensationis facte sortes potest bene moraliter me vele odire deum sed non est possibile quod sortes ex amore deiodiat deum. Similiter possum velle ex amo re dei quod alter odiat deum / sed hoc non est possibile in me. ideo non sequitur / odium dei potest esse licitum: ergo bonum. si dicamus igitur quod ad bonitatem moralem actus non requiritur quod eliciatur ab amore dei / sed sufficit quod non sit contra voluntatem dei& quod ab eo acceptetur: conceditur tunc quod odium dei potest esse bonum & meritorium. &c.

¶ Est tamen apparentia quam facit An dreas contra se in primo volens probare quod sit aliquis actus indispensabiliter malus. Patet: sit sortes qui habeat actum quo velit facere contra preceptum dei / talis actus non potest non esse malus: igitur non omnis actus potest non esse malus ipso existente. Patet antecedens: bene sequitur / vult contra preceptum / ergo peccat / ex diffinitione peccati.

¶ Respondet ibidem Andreas distinguendo / vel illa volitio terminatur ad hoc totum aliquid contra praeceptum / & sic non sequitur quod sit mala si vult contra praeceptum nam non sequitur / volitio terminatur ad hoc fub ratione alieni: ergo hoc est alienum. Similiter non sequitur sortes vult hoc sub hac ratione quia contra preceptum: ergo habet preceptum de non volen do. & sic non sequitur: ergo illa volitio est contra legem dei siue contra preceptum vt ly contra preceptum sit solum determinatio specificans obiectum scilicet vt equiualet isti / volo contrauenire precepto: talis volitio stat quod non sit mala: puta si nullum sit preceptum Alio modo potest capi ly contra preceptum vt determinat hoc verbum velle non in ratione obiecti: sed in ratione determinationis: ita quod non fertur in hoc obiectum contra preceptum sed in aliquid aliud: puta in odium sortis: vel in furtum / vtputa sortes volens odire platon em vult contra preceptum / & verum est dicere quod volitio eius est contra preceptum & volitio tamen non terminatur in hoc contra preceptum: sed solum determinat conditionem volitionis / sicut si diceremus intense vult: remisse vult: non sunt obiecta partialia nec condictiones obiecti sed determinationes. eodem modo dicendum est sortes odiendo platonem vult contra preceptum: & est sensus / elicit volitionem contra praeceptum de non eliciendo hanc volitionem. sed tunc consequentia est bona / vult contra preceptum: ergo peccat. ita quod ista consequentia est ineuitabisis ex diffinitione peccati quin sit bona. Isto modo capiendo / sort es vult contra preptum sortes nult contra preceptum: ergo peccat: sed dico omnis volitio & nolitio contingenter est contra preceptum / & stat antecedens esse falsum / puta si nullum sit preceptum tamn queli bet volitio contingenter est mala / & potest mon esse mala / licet necessario sequatur. ista volitio est contra preceptum dei. ergo est mala. Sed consequenter est difficultas de ista volitione volo occidere Platonem contra preceptum dei / vt ly contra preceptum dei non deierminat ipsum velle seu actum volendi. sed determinat b occidere. apparet quod illa sit necessario mala. Patet: illud iudicium practicum est necessarium / non est occidendus plato contra preceptum dei. non est licitum occidere platonem contra praeceptum dei. ita quod in istis dicta. minibus practicis includitur non licet: seunon est licitum: quod autem illud iudicium practicum sit necessarium. patet: suum contradictorium imperlicat contradictionem puta est occidendus perlato contralegem dei. licitum est occidere platonem contra legem dei. lmplicat ene quod sic contra preceptum & licitum. ergo hec volitio que fertur super hoc totum occidere Platonem contra preceptum dei / non potest non esse mala. cum sit difformis iudicio practico necessario. ergo talis est necessario mala. Ista consequentia negatur ab eis imo conceduntquod agens contra conscientiam erroneam stat non male agere: & sic stat agere contra dictamen verum & non male agere: quia stat quod deus non obliget nos ad non contrauenire conscientie erronee. ita quod licet tunc ei contrauenire. ita sindeus potest dispensare in omnibus praeceptis eodem modo poterit in istis. & sic ista consequentia non valet. ista voluntas est difformis dictamini vero necessario pure practico: ergo est necessario mala.

¶ Contra. istud iudicium est verum: ergo ita est in re quod non est licitum taliter facere sicut per ipsum significatur non esse faciendum. concedo: sed habens illam volitionem faciendi contra rectam rationem seu volendi occidere hominem contralegem dei facit taliter qualiter non esse faciendum significatur per illud iudicium practicum & necessario verum. ergo illa est necessario mala. Distinguo. vel lycontra legem dei in illo dictamine importat conditionem obiecti: & sic est contingens. & potest esse falsum puta quando nullum est preceptum: quia falsum est quod occidere tunc sit contra preceptum. vel determinat ly velle & sic est necessarium: quia sensus est / nunquam potest licite quis occidere hominem quando illud occidere est contra preceptum. tunc distinguitur quod illa volitio sit contra illud dictamen. vel si esse contra preceptum determinet velle: & sic nego. vel si determinet obiectum: & sic distinguo quod sit contra dicta men / vel vere & sic nego / vel false & credite seu apprehensiue: & sic concedo. sed hoc non sufficit vt illa sitmala: sed oportet quod vere eiconfraueniat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 15