Caput 16
Caput 16
De actibus intrinsece malis
ALia opinio probabilior est quod aliqui sunt actus qui sunt intrinsece mali: ita quod non est in potestate dei facere quod tales actus libere eliciantur ab homine / & non sint mali vt furari / mentiri. & hanc multi tenent vt Greg. in secundo Occham. S. Tho. & Bonauentura. Dicitur notanter ab homine / quia si a solo deo producuntur iam non possunt esse mali. Et ad argumentum. omne peccatum est peccatum quia lege dei prohibitum: & deus mere contingenter prohibet. igitur potest non phibere. Distinguit ibidem Grego. quod duplex est prohibitio & preceptum. quedam indicatiua / alia imperatiua. Indicatiua que explicatur per verdum indicatiui modi: vt propositio qua significatur aliquid esse faciendum: vel antecens ad quod sequitur ipsum non esse faciendum: vt furtum est malum / omnes adulteri raptores auari &c. vitam eternam non habebunt / per illam propositionem antecedenter significatur quod non licet fornicari / adulterari &c. nam bene sequitur / fornicatio est mala: ergo non est facienda & sic dicit quod dantur aliqui actus & non est possibile quin sint prohibiti a deo ista prohibitione indicatiua & non potest non phibere. nam sicut necessario deus iudicat se esse ita necessario iudicat adulterium esse malum. Alia est imperatiua que explicatur per verbum imperatiui modi vt fac illud: vel illud fuge: & tales deus contingenter prohibet aut precipit: sed necessario prohibet aut praecipit prohibitione indicatiua: & ad actum esse malum sufficit quod sit prohibitio indicatiua: & non requiritur prohibitio imperatiua. & est magna apparentia pro hoc. Vnde in moralibus dantur alique propositiones per se note / & alique contingentes. Patet / sunt alique propositiones de lege nature: & ideo euidentes. & deducuntur ex per senotis vel per experientiam. Nam si sit per se nota in moralibus: ergo necessaria. si necessaria: ergo indicatiua. si indicatiua: ergo ostendit aliquid esse malum vel faciendum / igitur actus ei contrauenientes sunt necessario mali: ergo oportet fateri quod sunt aliqui actus stando praecise in lege nature quinecessario hbent inuolutam malitiam / vt volo capere hanc renalienam inuito domino: ita quod volitio fertur super hoc alienum domino inuito / talis est intrinsece & necessario mala. & deus non potest facere quin sit prohibita prhibitione indicatiua / licet possit facere quod non erit prohibita phibitione imperatiua. Similiter volo hanc cognoscere / talis non est necessario mala: quia potest esse mea: sed inquantum est aliena: talis non potest esse quin sit mala. Resolutio est quod precepto imperat iuo mere contingenter deus prohibet vel precipit: quia mere contingenter reuelat homini quod faciat hoc vel illud imperando: sed hoc non sequitur quod si nullum tale preceptum sit quod actus non erit malus: quia ad actum esse malum sufficit solum preceptum indicatiuum. vnde non est peccatum: quia lege preceptiua prohibitum / sed potius omne tale peccatum est peccatum: quia lege indicatiua prohibitum / immo non prohibetur lege indicatiua: quia peccatum sed econtra peccatum: quia lege indicatiua prohibitum. patet: omne tale peccatum est peccatum: quia contra dictamen rectum. & ista est causa precipua peccati etiam apud Gregorium qui tenet actus intrisece malos. formale in peccato est agere contra rectam rationem / & omne tale peccatum est peccatum: quia contra rectam rationem. omnis talis recta ratio est preceptum vel prohibitio indicatiua qua significatur de aliquo quod sit faciendum antecedenter vel consequenter. Antecedenter / quia significatur esse malum vel punibile quam sunt antecedens ad hoc consequens / hoc non est faciendum / vel hoc est bonum fieri. Et licet ista secunda opinio sit probabilior quam prima: apparentia tamen est in oppositum. Dictum est quod omne tale peccatum est peccatum quia contra dictamen rectum / & omne tale dictamen est lex praeceptiua vel indicatiua: ergo omne peccatum est peccatum ad minus quia contra dictamen logis indicatiue. Arguitur sic & apparenter: illa lex indicatiua non est vera nisi quia hoe¬ est peccatum: igitur prius natura est peccatum quam illud dictamen sit verum: quia ab eo quod res est vel non est oratio dicitur vera velfalsa: ergo hoc est prius peccatum natura quam illud dictamen sit verum. & vltra / hoc est prius natura peccatum quam illud dictamen sit verum: ergo hoc non est peccatum: quia contra dictamen verum / immo potius hoc est verum dictamen: quia peccatum est peccatum Nam ista lex indicatiua seu hoc dictamen est rectum / non est furandum / actus quo volo furari est malus: quia difformis illi dictamini: tunc cum arguitur hoc iudicium solum est verum: quia res ita se habet sicut per illud iudicium significatur: ergo hec res prius natura se habet ita quam illud dictamen sit verum / ideo hec res prius natura est mala quam illud dictamen sit verum quia ipsam esse malam est causa veritatis illius iudicii precisa: ergo. negaiur consequentia: puta quod sit prius natura mala quam iudicium sit verum: quia ista sunt correlatiua rem sic se haber e & iudicium esse verum / ideo sunt simul natura. Datur simile / sortes est praecise pater: quia habet filium / non prius natura habet filium quam sit pater / immo precise habet filium quia pater. vnde i istis relatiuis & correlatiuis non oportet hanc consequaentiam valere hoc est precise tale propter illud: ergo illud est prius natura sic se habens quod sit tale.
On this page