Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

De formali peccati

¶ De formali peccati. Cap. xvii.

COnsequenter circa vltimam difficultatem agendum est de formalipeccati. nam secundum Tho. materiale tangitur in istis verbis positis in diffinitione peccati / dictum / factum &c. & formale in hoc verbo / contra legem dei. Dico primo quod formale peccati non est priuatio alicuius actus vniuersaliter: patet. homo potest peccare pro tempore pro quo non tenetur aliquem actum habere: vel pro tempore quo tenetur nullum actum habere. vnde sortes odiendo deum potest dupliciter se habere. vno modo quod odiat pro tempore quo tenetur diligere. secundo quod odiat pro tempore / & pro illo non tenetur diligere: tunc sit tempus. a. in quonon tenetur diligere& ni¬ hilominus odiat deum / illud odium est peccatum: & formale non est carentia actus debiti in esse id est actus amoris: ergo formale peccati non est carentia actus / vt dicit Occham. qu. x. tertii. Dicosecundo quod omne formale peccati est carentia quedam non actus / & hoc dicit Greg. equalenter est non ponendo coplexe significabilia: sed illa eue carentia conformitatis ad leg est dei vfad rectam rationem. dquo nota quod ista simul stant: sortes conformiter se habet adlegem dei vel ad rectam rationem: & tamennullum actum elicit. Patet: pro tempore quo non teneor diligere deum ista est recta ratio: deus non est odiendus / non est furandum nullum actum eliciendo. vnde conformiter se habere ad legem dei vel ad rectam rationem est taliter se habere qualiter tenetur se habere. & difformiter se habere est taliter se habere qua liter tenetur se non harme: & sic conformitas ad legem potest haberi sine actu. Igitur carentia illius conformitatis non est carentia actus debiti inesse in aliquo casu. Patet in illo casu in quo non teneor diligere sortem conformo me tali legi sine actu positiuo: ergo carentia illius conformitatis non est carentia actus debiti inesse / quia talis conformitas non est positio actus quando conformat se legi nullum actum eliciendo. Vnde breuiter dico quod illa carentia conformitatis ad legem dei est vnum aliqualiter se habere: puta esse difformem: sed difficile est videre pro quo supponit illud aliqualiter se habere. diceretur quod in peccato omissionis supponit pro homine. vnde sortes diformat se legi aliquando mediante actu / aliquando mediante omissione. si conformitas ad legem supponebat pro omissione actus / illa carentia conformitatis supponit pro illo actu. TFormale peccati est carentia conformitatis ad legem dei siue ad rectam rationem. & per hoc soluitur argumentum contra Occham de odio dei pro tempore proquo non tenetur diligere. E quo sequitur hanc cosequentiam non valere. iste taliter sehabet qualiter tenetur se habere: ergo bene a git: sed sequitur bene / sortes taliter se habet qualiter tenetur non se habere. ergo male agit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17