Caput 18
Caput 18
De actu exteriori an habeat bonitatem aut malitiam distinctam ab actu interiori a quo imperatur
¶ De actu exteriori an habeat bonitatem aut malitiam distinctam ab actu interiori a quo imperatur. Cap. xviii
COnsequenter est quinta difficultas circa eandem diffinitionem peccaci. Vtrum in ipso facto vel conmisso sit aliquid malitie vltra malitiam ipsius concupiti. hoc est querere / vtrum actus exterior habeat malitiam distinctam amalitia actus interioris. hoc est an actus exterior addat aliquid bonitatis vlmalitie actui interiori. Pro quo notandum quod est controuersia inter docto. vnde Sco. & post ipfirmatiuam quod sic. Sed pro parte negatiua quam communiter tenetur ponuntur propositio nes. Prima. lpsum factum vel ipsum dictum solum ita quod non includitur actus interior est peccatum: patet. verum est dicere / hoc opus est mendacium: igitur hoc opus est peccatum Similiter hoc opus est dictum vel factum contra legem dei: igitur est peccatum. patet: adiffinitione ad diffinitum. tamen Dionv. dicit oppositum in fine secundi / quod nullum opus est peccatum / nisi simul includatur actus interior voluntatis. ita quod nititur proba re quod nullus actus exterior per se sumptus id est sine interiori nullo modo est bonus vel malus. Pro cuius probatione supponit / quod nul. la operatio pure naturalis est peccatum: quia propter naturalia nec laudamur nec vituperamur. secundo supponit quod posita volitoe efficaciter imperante actum exteriorem quod pure naturaliter sequitur illa operatio ad illam volitionem efficacicer imperatiuam illius sicut calor naturaliter sequitur ad ignem quia si non / deus posset vnam prohibere altera permissa. inducitur ad hoc auctoritas augustini: scilicet quod membra possunt dicere voluntati quod deus ea subiecit voluntati taliter quod necesse habent parere voluntati / Ideo ipsa membra obediendo voluntati obseruant legem eis a deo traditam ideo dicunt volum tati / tu sola mereberis vr demereberis. Hoc supposito sic arguit Dionysius / hec est operatio pure naturalis vt probatum est: igitur non est peccatum. quod sit operatio pure naturalis. patet: quia posita sua causa de necessitate ponitur: ita quod non est in potestate cause quin ponatur: ergo est effectus pure naturalis / ideo non est peccatum. Respondetur secundum eum quod ille qui habet vtrunque actum tam interiorem quam exteriorem non peccat pluribus peccatis quam ille qui habet solum interiorem. hoc tamen est contra communem modum dicendi. & argumentum eius non est difficile cum arguit: hoc est effecenctus pure naturalis. Dico quod verum est in se / sed est liber in sua causa. Ideo argumentum bene probat quod non habet propriam malitiam aut bonitatem: sed est malus malitia sue cause / scilicet volitionis efficaciter imperatiue. relinquitur ergo prima propositio vera scilicet quod opus exterius est peccatum. Ex qua sequitur correlarie quod qui peccat exteriori & interiori actibus magis peccat extensiue.
¶ Secunda propositio in qua iacet difficultas. illud peccatum exterius non habet malitiam distinctam a malitia actus interioris. ideo non est malus actus nisi extrinsece. vnde malitia actus positiui non est nisi actus positiuus: sed malitia actus exterioris est ipse actus interior a quo imperatur. patet sic: albedo dicitur esse alicuius albi / qua posita dicitur album & qua remota non dicitur album. lta actu interiori posito exterior est malus & secluso non est malus: ergo eius malitia qua denominatur formaliter malus est actus interior / sed actus interior malus est malitia suimet & est etiam malitia actus exterioris & per consequens est vnica malitia illorum duorum actuum. Ratio Dion vsi in est sufficiens ad probandum quod actus exterior non habet libertatem nisi libertatem actus interioris: & fit solum libere antecedenter id est in illo interiori qui libere elicitur / & necessario ad illum sequitur exterior: ergo in se non habet laudem vel vituperium: sed solum in suo ante cedente & in sua causa.
¶ Contra hanc positionem sunt multa argumenta / & fortiora tangam: sed prius ponitur tertia propositio Quis actus exterior non habeat boni¬ tatem aut malitiam super interiorem tamenin aliquibus actibus puta satisfactoriis magis satisfacimus per vtrunqe: ita quod magis satisfacit qui ponit vtrunque actum tam interiorem quam exteriorem simul / ita quod quo ad meritum accidentale / & ad rationem satisfactiui actus exterior addit propriam bonitatem cum magis mereatur accidentaliter & magis satisfaciat qui illos simul habet quam qui solum interiorem / sed non in ratione bonitatis proprie.
¶ Arguitur sic. secluso interiori actu ad huc exterior est malus: ergo. consequentia est nota. antecedens patet: sit sortes qui defacto vult ire ad ecclesiam propter vanam gloriam / vel vt occidat inimicum. iam ambulatio est mala: vt patet ex prima propositione / continuet illam ambulationem interrumpendo illam volitionem: ambulatio adhuc est mala: & tamen interior actus est depositus: ergo secluso interiori actu & deposito adhuc remanet exterior malus
¶ Eodem modo probatur de bonitate. sortes vult dicere horas propter deum / non cogitat de deo pro omni tempore quo dicit & dicendo beane agit: ergo illa operatio exterior est bona seclusa interiori imperante. ¶ltem aliquis expassione secluso quocunque actu voluntatis libere elicito occidit / stat quod solum ex motusensitiuo moueantur potentie executiue / quam uis sanctus Tho. dicat oppositum: hoc supposito illa occisio est peccatum / & tamen non est actus interior sibi correspondens qui sit peccatum: ergo secluso quocunque interioriadhuc exterior est peccatum. immo martinus nititur probare in libro de temperantia quod aliquando est actus interior bonus & exterior malus / vt existens in bello emittit sagittam vt occidat inimicum fidei non tamenbene adhibet diligentiam an sit aliquis infidelis. velle sagittare ad occidendum in imicum fidei est actus bonus: & tamem illa sagit tatio est peccatum & est imperata ab actuinteriori bono: ergo stat quod actus exterior sit malus sine malitia actus interioris. Ad hoc argumentum cum dicitur quod opus exterius aliquando est malum sine interiori / primo concedo quod aliquando est malum quando est solum omissioexterior. vnde tenendo quod ipse appetitus sensitiuus sufficit mouere potentiam executiuam ad opus exterius / talis operatio exterior manet & causatur nisi reprimatur / & talis operatio est mala malitia omifsionis / quia omittit habere motum repressiuum actus appetitus sensitiui / & non est mala malitia actus interioris imperantis illam operationem extetiorem. Concedo vlterius quod dato quod remaneat ille motus sensitiuus & cum hoc eliciat actum voluntatis liberum conformiter ad illum motum sensitiuum / vt ex sensualitate mouetur ad occidendum & cum hoc habet velle liberum occidendi / tunc illa operatio exterior est mala duabus malitiis / scilicet malitia operationis interioris illam imperantis & malitia omissionis. ideo est peior saltem extensiue id est pluribus malitiis mala quam actus imperans interior. Ad secundum dico quod si non continuet interiorem nec habeat omissionem actus interioris quam tenetur habere: illa operatio non est amplius bona neque mala / vt ait Occham in tertio. vt sortes continuans horas non continuando actum interiorem nihil meretur de nouo / & illa continuatio non est bona bonitate que sit presens / quia omnis bonitas est in affectu& in casu non est bonitas in ipso affectu / sivero dicatur bonus vmalus malitia vrbonitate preterita que infuit hoc stat ad nomensed si non continuet actum interiorem cum exteriori: nihil merebitur de nouo. Secundo arguitur sic: sequitur quod volitio medii necessarii ad aliquem finem non haberet malitiam super malitiam volitionis efficacis finis: sed hoc est falsum. patet sequela. ad volitionem efficacem finis cum iudicio certo de aliquo medio necessario requisito ad illum finem quod tale sit necessarium / ita naturaliter sequitur volitio medii sicut ad volitionem efficacem imperatiuam operationis exterioris sequitur illa operatio exterior si non ponatur impedimentum: ergo illa volitio medii non est plus in se libera qua sit operatio exterior / sed solum antecedenter / puta in sua causa. vt si¬ velim efficaciter sanitatem & efficior certus quod ad illam habendam necessaria est potio amara naturaliter ad illa duo sequitur volitio potionis amare / & non est in potestate mea continuata volitione efficaci finis quin velim medium: ergo non habebit bonitatem aut malitiam super finem ipsum. sed quod hoc sit falsum / probatum est supra / cum volitio finis est bona & electio medii mala.
¶ Quamn tum ad hoc argumentum Occham in prima distinctione primi / & in tertio quindecima distinctione concederet quod si esset aliqua volitio efficax alicuius finis &c. quod in casu predicto talis volit io medii non habet malitiam distinctam aut bonitatem a bonitat e vir malitia finis & iudicii / quod iudicium potest esse malum extrinsece. vnde dicit quod si sit aliqua virgo que habeat volitionem efficacennon desistendi a virginitate pro quocunque contra iudicium rationis. & in ipsa sit certitudo quod non poterit conseruare nisi per mortem. naturaliter sequitur in illa virgine volitio m ortis subeunde & nullam penitus habet bon itatem propriam. Et cum probatur oppositum / quia aliquando stat volitionem finis bonam & volitionem medii malam. dico quod nunquam stat quando illa electio necessario sequirur ad illam volitionem finis. sed sepe habemus multas electiones que non necessario sequuntur ad intentionem seu volitionem finis: vt volo efficaciter subnenire pro ximo possum illi subuenire & de meo & de alieno / tunc si velim subuenire de alie no & ad hoc non necessitor ad subueniendum de meo vel de alieno / ideo eliciendo volitionem subueniendi de alieno talis non necessario sequitur ad volitionem efficacem finis / ideo in tali casu habet propriam malitiam & volitio finis est bona & medi i mala. Dico etiam quod stat volitionem efficacem esse ac licuius finis & st at habere volitionem medii ad illum finem que quidem volitio medii mere libere elicitur / quia stat elicere non habendo iudicium quod tale medium sit necessarium ad illum finem / sed stantibus istis duobus puta quod volitio finis sit bona / & quod ha¬ beatur iudicium rectum de aliquo medio necessario ad illum finem / non stat volitionem medii esse malam / immo ista tria repugnant volitio finis est bona / & iudicium de medio necessario est rectum / & volitio circa tale medium est mala.
¶ Contra. sit sortes qui non teneatur nunc subuenire proximo: quia non est in extrema necessitate nihilominus vult efficaciter subuenire / querit medium vt sub ueniat / inquisito medio reperit quod non potest subuenire nisi capiendo alienum / ecceista volitio finis est bona / & istud iudicium non est malum / non possum proximum releuare nisi capiam alienum / immo tale iudicium est verum / neque imperatur a mala volitione / & tamem illa volitio qua volo capere a proximo vt subueniam est mala / quia furtum. ergo adhuc stat quod volitio finis non sit mala & iudicium non sit malum / immo verum: & tamen volitio medii sit mala.
¶ Dico ad hoc quod superueniente iudicio certo non possum releuare proximum nisi capiendo a proximo. illa volitio efficax finis est mala: & eodem precepto quo teneor non capere a proximo teneor desistere ab illa volitione finis / & si continuetur erit mala. patet. Omnis libera continuatio alicuiuss ad quod necessario sequitur aliquid contra preceptum dei & scienter illud est malum / sed ad volitionem efficacem finis in predicto casu sequitur aliquid contra preceptum diuinum: scilicet volitio capie ndi alienum: ergo illa continuatio libera illius volitionis circa talem finem est mala / & sic volitio illius medii non habet malitiam nisi malitiam volitionis finis / & est mala malitia furti & stat eandem volitionem numero continuatam superuenientibus diuersis iudiciis habere diuersas malitias scilicet malitiam furti & homicidiiExemplum: sortes vult efficaciter seruare vitam platiois / superuenit iudicium quod non potest seruare nisi mentiendo / talis volitio continuata est mala malitia mendacii. & apd istam opinionem numquam efficitur volitio medii mala quin prius volitio finis fuerit mala / & tenetur supersedere a volitione finis.
¶ Forte replicaret aliquis / sit sortes qui habet volitionem efficacemi a. finis / Inquirit media & requirit duo / & habet iudiciumquod necessario oportet per alterum istorum consequi illum finem / & quod quodlibet illorum est sufficiens & nullum istorum necessarium: sed quod est necesse per alterum istorum consequi finem / & illa duo media sint. becc. tunc argnitur sic. cum volitione efficaci. a. finis non necessario elicit volitionem. b. medii / nec c. medii & volo quod tam. be. quam.c. sint media prhibita / tunc necessitatur ad aliquam volitio nem eliciendam: ergo necessitabitur sortes ad eliciendum & quamcunque eliciat peccabit nouo peccato libere in se. nego quod necessitatur ad aliquam volitionem eliciendam: quia potest adhuc consulere quod ipsorum sit vtilius ad illum finem consequendum / vt volo efficaciter ire Romam / iudico quod oportet transire per. a. vel. be. non necessitor ad vnam volitionem circa aliquem istorum locorum: quia possum consulere antequam eliciam volitionem circa quemcunque istorum
¶ Aliter dicunt quod volitio medii superaddit ad malitiam finis / & non est idem sicut de opere exteriori quamuis naturaliter sequatur volitio medii ad volitionem efficacem finis / tamen est aliquid dissimile / quia seclusa volitione finis volitio medii potest conserua ri / sed seclusa volitione imperatiua efficacioperationis exterioris: illa operatio exteriornihil plus habet libertatis que dependet ab interiori imperante / sed tota libertas volitionis medii non dependet omnino & totaliter a volitione & libertate finis. ideo illa volitio medii habet aliquid libertatis in se / & vterque modus est probabilis: sed primus probabilior.
On this page