Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

De prima diuisione peccati in originale et actuale

¶ De prima diuisione peccati in originale & actuale. Cap. xix

NVnc vidende sunt diuisiones peccatorum. Prima diuisio. Peccatorum aliud est originale / aliud actuale. vnde in diffinitione peccatisupra posita solum diffinitur actuale & no originale: ideo nunc videndum est de ipso originali / circa quod est controuersia inter doctores. Aliqui dicunt quod originale nichil aliud est quam carentia iustitie originalis debite ixesse. & dicit Accham quod aliud est loqui depeccato originali de facto / & aliud de peccato originali de possibili. Nam originale de facto secundum anselmum de conceptuvirginali (& adducit hoc Sco. in secundo nihil aliud est quam carentia. si autem loquammur de possibili hoc est falsum / ita quod sit conuet. tibilitas inter diffinitum & diffinitionem quia stat in aliquo esse originale sine carentia cuiuscunque debiti: ergo illa non est conuertibilis cum diffinito. patet antecedens: stat aliquem esse in puris naturalibus in quo nullum erit donum supernaturale nec iustitia / fides / nec spes & cetera / & erit acceptus ad vitam eternam / & illi poterit dari preceptum quemadmodum fuit datum Ade sub illa conditione quod si transgrederetur illud / ipse & tota posteritas sua erit deacceptatus ad vitam eternam. Tunc sic arguitur. ln aliquo descendente ab isto est peccatum originale / tamen non est carentia cuiuscunque doni gratuiti scilicet nec iustitie originalis nec gratie. & quod sit originale in ipso patet: est peccatum in omni illo quoest indignus vita eterna. & non est actuale: ergo originale. dicit ergo resolutorie Occham in quolibeto tertio / questione. xt quod peccatum originale de facto non est nisi carentia iustitie originalis debite inesse. Sed de possibili est indignitas ad vitam eternam ex peccato alterius proueniens. & qui ita nascitur ex illo mediate vel immediate: quancito natus est: in illo est indignitas ad vitam eternam ex peccato primi sui parentis. vnde peccatum originale conuertibiliter est indignitas ex peccato alterius proueniens / ideo nec est fomes nec carentia iustitie conuertibiliter. Diceret aliquis: ergo in Adam fuit originale / quia postquam peccauit / erat carentia iustitie originalis debite inesse. Nam perdidit illam & tenebatur conseruare.

¶ Item si in paruulo nato sit carentia iustitie debite inesse: ergo talis paruulus obligatur ad iusticiam originalem ha¬ bendam. & vltra: est obligatus ad illam habendam & non habet eam: ergo transgreditur preceptum vel legem obligantem. & sitransgreditur: ergo peccat peccato actuali. Preterea iste paruulus non est obligabilis: quia preceptum non est ei manifestabile: ergo ista est falsa: originale est ca:entia iustitie debite inesse.

¶ Quantum ad primum dico quod originale est carentia iustitie originalis debite inesse ex peccato alterius proueniens & non ex proprio / & sic est intelligenda diffin itio. vnde in primo parente erat carentia iustitie originalis debite inesse / sed non proueniebat ex peccato alterius / sed proprio. & sic erat peccatum actuale. Similiter dicendum est quod in Eua fuit actuale peccatum.

¶ Quantum ad secundum dico quod aliquid est debitum dupliciter. Vno modo debitum debito pre cepti. Alio modo debitum de bito statuti. vnde paruulus non est debitor iustitie originalis debito precepti: quia non est capax precepti neque o bligabilis. Nullus enim potest obligari nisi possit ei preceptum manifestari. Sed est debitor iustitie debito sta tuti. hoc est fuit tale statutum a deo factum quod quicunque regulariter descendens ab Adam mediate vel immediate per propagationem non habens iustitiam originalem in se velin equiualenti dam nabitur si in tali statu decedat. & talis paruulus subi icitur tali statuto: sed non est preceptum obligans sub pena peccati mortalis. eodem modo paruulus non tenetur ad baptismum debito precepticuius transgressio inducat mortale actuale: sed tenetur debito illius statuti / nisi quis renatus fuerit &c.

Debitum statuti nihil prophibet / ergo non est aliqua malitia in peccato originali. probatur consequentia quia vel illa malitia prouenit a pro hibitione vel a praecepto / vel illa malitia est intrinseca / non secundum quia si deus faceret statutum quod nisi quis fuerit natus in seprtembri non habebit summam gratiam & gloriam / & sortes nascitur in octobri sortes non propterea esset peccator / ergo eodem modo propter quod cunque statutum liberale paruulus non dicitur peccator / dicendum vide turquod si non esset auctoritas sanctorum velscripture ad hoc mouens non esset concedendum / & videtur concedendum consequenter quod tali statuto posito paruulus natus in octobri haberet peccatum hoc modo / sed hoc non potest dici / quia stat cum statuto predicto quod nato in octobri deus velit dare gloriam & gratiam citra summnem. T

¶ Alia est opinio quam tenent multi doct. vt Gre. in secundo. & Bonauentura. quod originale quatum ad substractum id est mamle nichil aliud est l quam fomes qui multis nominibus nominatur scilicet qualitas morbida. lex membrorum &c. ita quod peccatum originale est fomes exi. stens subiectiue in anima: & idem fomes quod nunc est in me erat originale antequam essem bapti: atus. ideo originale quantum ad substantiam remanet post baptismum. Sed non pro formali: quia connotat quod sit deacceptatio ad vitam eternam. & ratione huius originale opponitur iustitie originali: quia iustitia originalis nihil aliud est quam donum supernaturale gratuitum quo inferiores potentie red s duntur subiecte superiori parti rationis. sed i fomes facit oppositum: quia reddit vires in feriores rebellantes rationi. ideo iste fomes & iustitia originalis repugnant omnino: cum habeant effectus omnino repugnantes & properea / quia iste due qualitates habent effectus omnino repugnantes / & vna dicitur iustitia originalis: ex opposito altera debet dici peccatum originale. ideo secundum istos nihil aliud est peccatum originale quam fomes & ista opinio videtur esse Augu. vt allegat Grego. in secundo.

¶ His visis queritur consequenter / in quo est subiectiue peccatum originale vel in carne vel in anima. & videtur quod in anima / quia caro non est subiectum peccati nisi illud sit extrinsece peccatum / vt sunt operationes exteriores. igitur. & si sic / vel est effectiue solum ab ipso deo. & hoc non: quia esset causa peccati. vel ab aliqua qualitate existente in carne. & hoc non / quia qua litas corporalis non agit in spiritum. Dico quod ipsa qualitas morbida que est originale est in ipsa anima reddens ipsam pronam ad concupiscendum ea que apparent corporibona vel delectabilia. ideo talis est effectiue ab aliquo existente in carne / non a deo / quia non potest esse effectiue se solo causa peccati. nec abanima nec ab aliquo exnente in anima solum: quia deus creat illam nudam sine habitibus. ergo necessario oportetquod sit effectiue ab ali quo existente in carne.

¶ Contra / corpus non agit in spiritum. hoc ne gatur: immo actioneintentionali corpus agit in spiritum. obiectum enim causat partialiter notitiam sui in animam vel in angelum presentem: & sic corpus agit in spiritum. Eodem modo non est inconueniens aliquam qualitatem esse in anima que reddat animam concupiscibilem eorum que apparent corpori delectabilia / que quidem qualitas erit producta a qualitate existente in corpore.

¶ Contra / illa qualitas est alicuius intensionis. ergo non potest in primo instanti in quo anima infunditur corpori / ab aliquo agente produci: quia purum agens naturale finitumnon potest producere effectum in instanti quantuncunque sit actiuum sed solum in tempore. Queritur ergo cum in corpore non sit aliquod agens quod possit illam qualitatem in instanti producere & certum est quod contrahitur originale in instantiinfusionis anime a quo producitur: Difficile esset dicere a quo producitur talis qualitas tenendo quod agens naturale non agit in in stanti nisi dicatur cum Holcot quod producitur a solo deo. Dico tamen quod oppositum est mftum probabile & probabilius videlicet quod agens naturale potest producere effectum suum in instanti / nam agens naturale non habens resistentiam in passum producit effectum suum in instanti. habetur ergo quod illa qualitas producitur a qualitate existente in corpore. & est quid positiuum pro materiali: sed pr formali importat aliquid priuatiuum. Sequeretur eodem modo quod ignis ex sua natura posset agere in spiritum / hoc consequens communiter negatur / sequela patet postquam corpus potest agere in animam. nec valet dicere quod corpus potest agere actione intentio¬ nali sed non reali quia qualitas illa morbida non esset intensibilis quia nec notitia nec volitio vel nolitio nec passio sequens ab aliqua illarum ergo non videtur que qualitas esset nisi dicatur qualitas realis & naturalins dicendum est quod est qualitas intentionalis solum licet non sit passio proprie dicta naturam tamem passionis insequitur. Difficultas. sit sortes adultus non baptisatus habens originale / volo & baptisetur. & quando baptisatur peccet mortaliter / non suscipit gratiam an in ipso remittatur originale vel non: non potest dici primum. quia numquam potest remit tipeccatum incompossibile gratie quin in fundatur gratia. originale est incompossibile gratie / quemadmodum & mortale. ergo non potest remitti / quin infundatur gratia & non remittitur tunc / queritur ergo quando postea remittetur: videtur quod non postearemittatur: quia non potest remitti originale nisi per baptismum qui est institutus contra originale. Dico quod tunc non remittitur scilicet cum baptisatur: quia ponit obicem / sed postea remittetur non virtute penitentie sed baptismi suscepti: & de illo originali non oportet neque atteri / neque conteri / neque confiteri. quia sicut non libere contrahitur: ita non requirit nolitionem qua nolem fuisse in originali. sed oportet conteri de obice posito quod peccabat eo tempore quo suscipiebat baptismum. & in illa contritione de obice posito virtute sacramenti baptismi remittuntur omnia que fuissent pro tunc remissa: si non fuisset positus obex / & non oportet agere penitem tiam de peccatis precedentibus. sed tantum de illo peccato quo posuit obicem.

¶ Alia difficultas. quam pena punitur originale? Gre. dicit quod pena sensus: & adducit mftas auctoritates Augustini. sed est nimis rigorosus ideo vocatur tortor paruulorum. & probabilior opinio est quod puniuntur solum pena damni. hoc est quod in anima eorum numquam erit tristitia / nec in eorum corpore dolor post resurrectionem. sed solum habebunt perpetuam carentiam visionis eterne.

¶ Contra. habent nolitiones detineri: & tamen detinem tur. vellent habere beatitudinem: & non habent / & ista sunt cause sufficentes causare tristitiam. Similiter post resurrectionem corpora eorum non erunt im passibilia: quia non resurgent cum dotibus. ergo applicato nociuo habebunt dolorem ensuum. dico quod nollent esse miseri / & damnati / & sciunt seesse danatos: sed deus impedit quod ex illa apprehentione causetur tristitia in eis: quia non concurrit cum illa causa particulari ad causandam tristitiam. Similiter post resurrectio nem quamuis habebunt corpus passibile nunquam deus cum quocunque nociuo concurret ad causandum passionem in ipsis. ideo non erunt impassibiles simpliciter: sed ex dono dei non concurrentis ad causandum qualitatem afflictiuam in ipsis. Ad auctoritates Augusti ni quod patiantur ab igne / dico quod in igne habebunt penam damni non quod ab igne patiantur penam sensus: & immutentur ab eo sed ibidem detinebuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 19