Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 20

Caput 20

Secunda diuisio peccati

¶ Secunda diuisio peccati. Cap. xx

COnsequenter videndum est de secunde divisione peccati scilicet actualis in mortale & veniale. quid autem sit veniale / dicit Diony. in secundo quod peccatum quadrupliciter dicitur veniale. scilicet ex causa / ex effectu siue ex euentu / ex parte operis operantis / & ex parte operis operati. Primum quando causa est talis quod peccato inde sequenti debetur venia c(vt quando pecatum mortale etiam procedit ex ignorantia) dicitur veniale ex causa / quia causa est ratio venie. & ideo beatus Paulus dicit. veniam consequutus sum: quia ignorans feci. Secundum est: quia iam remissum est in effectu. & sic peccatum mortale de quo quis punitur dicitur veniale in effectu. Tertio est quando quis mouetur ad peccatum mortale. & tamen reprimit illum motum antequam deliberate exeat in effectum: vt motus secundo primus est venialis isto modo / nam tali motu mouetur ad contrarium rationis / & talis motus est ad mortale. tamen quia alliditur ad petram id est per imperium rationis / remit titur vel tota liter corrumpitur / ita quod non exit contra ra¬ tionem seuin contrarium rationis delibera te / est solum venialis: vt motus ad illecebra indeliberatus & imperfectus. Quarto modo est quod licet exeat in opus est tamen venia le: vt quamuis consentiat plene adhuc est peccatum veniale: quia illa materia circa quam est / est solum venialis vt mendacium iocosum De peccato veniali duobus primis modis non est questio. quia illud est mortale. queritur ergo vnde peccatum dicitur veniale tertio vel quarto modis. Et difficultas est apd doctores vtrum peccatum deacceptatum solum ad penam temporalem sit veniale in sehoc est quod ex natura actus solum sit dignum pena temporali / ita quod ex natura actus non posset imputari ad penam eternam: vel solum ex mesericordia dei deacceptatum solum ad penam temporalem: vbi tamen posset ad eternam imputare.

¶ Respondet dominus de Gersono per talem propositionem. Omne peccatum ex parte ipsius actus pro quanto est difformis rationi / & contra legem dei: est mortale & offensiuum dei ex indignitate eius

¶ Ex quo sequitur. quod nullum peccatum quantum est ex parte actus est veniale: sed morta le. & nititur probare hoc Gerson aliquibus rationibus. Prima deus quodcunque peccatum etiam ex indignitate actus: quia offensiuum dei / & contra legem eius posset punire pena eterna: & pena anihilationis & breuiter omni pena possibili: & non nisi peccatum ex sua indignitate hoc demeruisset. igitur omne peccatum est mortale. Secunda ratio. illud peccatum veniale si nunquam remitte retur quo ad culpam puniretur pena eterna. & ista est apparentia maxima pro opinione sancti Tho. dicentis quod veniale adiunctum mortali punitur pena eterna. igitur quantum est de se & ex natura actus est mortale. Que autem culpa non remittatur in inferno. patet / culpa nunquam remittitur nisi infundatur gratia. quia quicquid deus sanat perfecte sanat: sed in inferno nun quam remittitur culpa. ideo puniretur eternaliter. Tertia ratio. illud peccatum est infinite malitie quod pro quocumque bonosiue finito siue infinito non est faciendumnec con¬ mittendum. sed veniale est huiusmodi. igitur est infinite malitie. Ex quo infert correlarie quod peccatam veniale est solum veniale ex mia dei& non ex natura actus. hoc est dictu / deus exmisericordia sua ratione illius peccati non aufert gratiam que tamen ex natura actus esset auferenda / sed ex misericordia sua solum punit illum actum pena temporali qui tamenex ratione actus esset pena eterna puniendus. Et secundum istos peccatum veniale est illud quod solum ex misericordia dei ad penam solum temporalem imputatur. dicitur ergo veniale eo quod ratione ipsius non perditur gratia que est vita anime: & mortale quia ratione ipsius perditur gratia / vel perderetur si haberetur. & in fert carentiam vite puta gratie / & ratione illius infigitur pena eterna. habetur ergo exista opinione quod quodlibet peccatum est mortiferum. sed aliquod dicitur veniale solum exmisericordia dei non imputantis illud ad penan eternam. Sed est apparentia contra hanc opinionem & maxime de operationibus que non sunt peccata nisi prohibita. vt capio actum indifferentem prohibitum solum sub pena vnius diei in purgatorio / talis actus non est malus: nisi prhibitus / & est peccatum venia le vt notum est. Tgitur non habet maiorem malitiam ex parte actus quam habeat ex parte prohibitionis. sed illa est solum temporalis: igitur ex parte actus solum est demeritorius pene temporalis. ergo ex parte non est morta lis immo non esset malus nisi prohiberetur subilla pena. Respondetur dicendo primo quod implicat contradictionem quod deus prohibe at aliquem actum sub quacumque pena etiam minima / & ille quantum est ex parte sui non sit mortalis / ita quod implicat quod sit prohibitus & non sit mortalis. Probatur / implicat contradictio nem quod sit aliquod peccatum solum finite malite / immo quia contra legem dei est infinite malitie / & quia dei offensiuum est infinite malitie. sed omne peccatum est offensiuum dei. igitur eo ipso quod est contra legem dei est mortale. Secundo dico quod potest prohiberi solum sub pena temporali infligenda. Dico tertio / quod eius malitia est maior quam sit reatus seu obli¬ gatio ad penam: ita quod secundum istum respectum quia ille actus est contra legem dei / insurgit in peccatore vna indignitas maior quam sit quaecumque pena temporalis quam deus posset infligere. & ratio huius est quia quacumque pena posita vel quocumque posito malo reparali est minus fugiendum quam sit ille actus contra legem dei.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 20