Caput 21
Caput 21
An veniale possit esse mortale
QVeritur consequenter. vtrum peccatum veniale possit effici mortale. & apparet quod sic: quia peccatum illecebre per successionem temporis efficitur mortale quodtamen prius erat veniale. ergo. In oppositum arguitur / quia sunt due diuerse species / & vna in aliam transire non potest.
¶ Pro solutione notandum quod questio duplicenpotest habere sensum. Primus / vtrum id quod modo est veniale / vt actus voluntatis stante lege iam posita possit effici mortale. Secunds sensus / an actus qui iam est peccatum veniale simpliciter & absolute superueniente lege noua vel nouo praecepto vel nouo voto possit effici mortale. & secundum Tho. adhuc potest intelligi in alio sensu / puta vtrum possint multiplicari venialia in tantum quod ipsa simul iuncta equiualebunt vni mortali id est obligabunt ad tantam penam ad quantam obligat vnum mortale. Si loquamur in primo sensu adhuc est questio de illo quod est veniale extrinseceid est de actu exteriori / vel de illo quod est veniale immediate id est de actu interiori.
¶ Quantum ad primum an scilicet actus exterior quo de facto est veniale peccatum possit effici mortale Dico quod sic / nam possumus continuare eandem ambulationem propter finem mortalem quam prius continuabatur propter finem venialem. igitur non est difficultas de exteriori actu quin primo veniale possit esse mortale. Ressat ergo inquirere de interiori actu puta vtrum illa eadem volitio que nunc est peccatum veniale possit effici mortale. quantum ad hoc Occham & doctores dicentes / quod illa volitio que non habet finest pro obiecto / sed est causata a volitione finis solum & superuen iente alio fine manet eadem: habent concedere quod illa voli¬ tio medii que non habet finem pro obiecto nartiali remanet eadem traseunte volitione finis immo suparueniente volitione alterius finis talis potest esse successiue & venialis & mortalis / vt habeo volitionem vane glorie venialis ex ea elicio volitionem eundi ad ecclesiam ita quod illa volitio eundi ad ecclesiam non habet vanam gloriam pro fine / neque pro obiecto: talis est venialis supposito quod de sistanm ab illa volitione vane glorie / & nihilominus volo ire ad ecclesiam / & incipiam habere finem volitionis mortalis puta occidendi aliquem in eccle sia / illa eadem apud Occham efficitur successiue venialis & mortalis. Sed questio est de illa que est venialis & mala exobiecto. vt volo mentiri iocose / an talisquam est mala ex obiecto & venialis solum possit fteri mortalis. Dico quod potest effici mortalis pernouum preceptum: velper votum su parueniens. Vnde dicit Diony. circa finem secundi quod veniale potest effici pars mortalis / sed non potest effici mortale. Sed dico quod malum ex obiecto & venialiter solum potest effici morrale. nam deus potest praecipere quod actus indifferens sub pena peccati mortalis non continuetur. tunc si continuetur etiam actus erit mortalis. Similiter afortiori potest prohibere illud quod est veniale sub pena mortalis. tunc si continuetur erit mortale. Similiter quis potest vouere quodnon ment ietur iocose si continuet / illud mendacium post votum emissum erit mortale. ergo apparet quod eadem volitio successiue potest esse venialis & mortalis. dicit ad hoc Diony. quod peccat mortaliter: quia vult mentiriiocose conrra praeceptum vel contra votum: & hoc quod erat prius veniale efficitur pars mortalis. & illa eadem volitio que prius erat venialis efficitur mortalis superueniente voto vel nouo precepto. Difficultas ponatur quod solum emittat votum quod non peccabit venia liter del iberate per totam hanc horam. Iam in ista hora velit mentiri iocose deliberate: an talis volitio sit morcalis vcr venialis. Si mortalis: ergo per illam non transgreditur votum denon peccando venialiter. Si venialis ergo transgreditur votum. ergo est mortalis. for¬ te dices / quod non peccare venialiter non potest esse materia voti: quia votum est de materia licita / & etiam cuius oppositum est licitum puta de consiliis. sed supposito quod possit votum fieri de preceptis. dico pro solutione argumenti quod illud votum est intelligendum non peccabo venialiter id est non exercendo actum qui alias secluso voto esset peccatum venia le. ideo illa volitio est mortalis. Contra / ergo per eam non peccat venialiter. concedo / ergo non transgreditur votum: nego consequentiam: quia intelligitur non peccabo venialicer id est non eliciam actum qui secluso voto esset venialis. Primum igitur dictum verum puta quod veniale potest effici mortale. Alia difficulras an veniale posset effici mortale ex consuetudine / vel solum ex circunstam tia persone. Dicunt communiter doctores quod veniale ex obiecto: si non superueniat preceptum vel votum ex quantacunque consuetudine vel quantacunque dignitate non potest efficimorrale. quod ex quantacumque consuetudine non fiat mortale dummodo non superueniat alia noua circunstantia. Patet / quia secundus actus non aggrauat infinite. ergo quantumcunque frequentetur talis actus non efficitur mortalis. Similiter circunstantia persone non aggrauat infinite / & si mutaret in mortale aggrauaret infinite vt simplex fornicatio in prelato est semper simplex fornicatio quamuis propter dignitatem sit grauior quam in altero. ergo exquantacumque circunstantia persone non mutata specie neque etiam consuetudine non potest veniale ex obiecto effici mortale. Sequitur icerum alia difficultas de peccato veniali.
On this page