Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 22

Caput 22

An veniale fuerit compossibile iusticie originali

¶ An veniale fuerit compossibile iusticie originali. Cap. XXII

UTrum veniale fuerit compossibile statui innocentie / hoc est / an sicut veniale habet compossbilita tein ad gratiam gratum facientem quia vocatur ideo veniale / quia non aufert gratiam. Similiter an habeat compossibilitatem ad iustitiam originalem.

¶ Pro solutione notandum quod hec questio dupliciter potest intelligi. Vno moo sic. vtrum entitas quae nunc est peccatum veniale potuisset elici ab eo qui habebat iusticiam originalem: sed ratione status fuisset peccatum mortale. & ita ex demerito eius fuisset perdita iusticia originalis. Secundus sensus. vtrum ipsa iusticia originalis ita subdiderit ipsas vires inferiores parti superiorirationis quod pro tunc fuerit homo impossibilitatus ad eliciendum actum: qui nunc est peccatum veniale. ita quod non potuisset elicere actum venialem antequam peccasset mortaliter

¶ Fro solutioue sit prima propositio. Venia le ex opere operantis hoc est propter imperfectionem ipsius deliberationis non fuisset conpossibile iusticie originali quemadmodum sunt primi motus vt primus motus ad gulam / ad luxuriam &c. non primo primi: sed secundo primi qui ponuntur a doct. venialia / non fuerunt compossibiles iustit ie originali. & omnes in hoc conueniunt: quia iusticia originalis reddebat sensualitatem subiedam portioni superiori rationis. lta quod iustitia originali stante non potuisset insurgere motus contra iudicium rationis: ergo repugnabat quod in habente iusticiam originalem fuisset talis motus venialis ratione indeliberationis Sed difficultas est de veniali ex opere operaro / id est ex obiecto quod veniale est perfecte deliberatum: vt de mendacio iocoso. an tale fuerit compossibile iusticie originali.

¶ Tenet sanctus Thomas & multi ex antiquis quod non. & difficultas huius materie est circa distinctionem supradictam. Dicunc istidoctores quod veniale ex obiecto non est compossibile iusticie originali. queritur ergo abipsis / vtrum talis incompossibilitas proueniat ex eo quod habens iusticiam originalem: si elicuisset velle mentiri iocose peccasset mortaliter ratione talis status. & sic fuisset perdita iusticia originalis. Vel solum propter hoc quod habens iusticiam originalem non potuisset tale veniale elicere. Si dicas primum: tunc ponatur quod Adam elicuisset velle mentiri iocose. sequitur quod in primo instanti elicitionis non habuisset iusticiam originalem: & perconsequens fuisset extra statum innocentie ergo talis actus non fuisset mortalis ratioc ne illius status. & hoc argumentum est multum apparens.

¶ Preterea si iste status puta nature lapse faciat quod ille actus qui alias fuisset mortalis de facto sit solum venialis. ergo status nature lapse infinite diminuit de grauitate peccati( quia veniale est in infinitum minus quam mortale) & si in infinitum diminuit devno: ergo & de quolibet. & vltra: ergo quod libet peccatum pro statu nature lapse erit solum veniale. Patet / quia eadem ratione in infinitum diminuet de grauitate homicidii / & non potest in infinitum diminuere de homicio quin ipsum faciat transire in aliam speciem peccati: quia duo peccara eiusdem speciei: neutrum alterum excedit infinite: neque est in infinitum peius alio.

Dato quod nullum peccatum eiusdem speciei sit peius altero in finite non sequitur ex hoc quod omnia peccata huius status essent venialia quare in genere peccari mortalis vnum peccatum mortale est infinite peius altero: sed ex hoc videtur concedendum quod nullum peccatum commissum in statu innocentie esset eiusdem speciei peccati in esse peccati cum peccato circa eandem materiam in isto statu l.

¶ Aliud argumentum etiam potest fieri de leuatione festuce. & sic ista opinio non videtur multum probabilis. videlicet quodtale peccatum venia le fuisset mortale ratione status. & nullus doctor illam tenet quamquam alias fuerit defensata in scholis. Dicit sanctus Thomas quod veniale est incompossibile iust icie originali ad istum sensum quod non fuiit possibile habentem iustitiam originalem pro primo peccato elicere illum actum qui solum esset venialis. Et forte ratio sua est / quia omne veniale exobiecto est in inferiori parte rationis. Vnde ratio diuiditur in duas portiones / in superiorem que respicit obiectum increatum & effectus proprius ipsius iusticie originalis erat non solum subdere sensualitatem rationi: sed etiam portionem inferiorem rationis portioni superiori. ita quod inferior pars rationis non potuisset moueri ad aliquid nisi secundum leges eternas quas superior portio rationis considerat. sed peccare venialiter repugnat legibus supernis. ergo stante iusti cia originali non erat possibile elicere actum venialem. ergo similiter stante iusticia originali non fuisset possibile sensualitatem moueri ad illecebram neque ad iram. Contra hoc est solum vnum fortissimum argumentum. Si deus potuit: & de facto prohibuit Ade ne ederet de fructu ligni vetiti sub pena peccati mortalis / etiam potuit prohibere solum sub pena peccati venialis / quia talis esus non est mortalis de se / & si prohibuisset solum subpena peccati venialis Adam potuisset equa liter elicere illum actum / volo edere de tali fructu posito etiam illo precepto. ergo illud peccatum scilicet veniale quod est venialiter malum / quia prohibitum non repugnat iusticie originali ex natura ipsius iusticie originalis / & est argumentum fortissimum in hoc proposito. Aliud argumentum potest fieri. Adam in statu inocentie obligabatur non mentiri iocose. ergo poterat illud transgredi / quia non datur preceptum nisi de illo quod potest adinpleri & transgredi. Aliqui dicunt verum ese quod de potentia absoluta iustitia originalis non repugnat veniali sicut charitas de potentia absoluta non repugnat mortali: sed de lege statuta repugnabat veniale iustitie originali. sed non de potentia absoluta. & sic argumentum faciliter solueretur / quemadmodum dice remus de mortali & gratia pr statu isto. ita dicerent de veniali & iusticia originali prostatu innocentie. Aliter dicit sco. in secundo quod veniale ex obiecto: & non ex imperfectio ne actus / est copossibile iusticie originali. & rationes eius possunt esse ille quam communiter fiunt contra.s. Tho. Sed arguiturapparenter contra sco. si aliquis voluisset in tali statu nature integre mentiri iocose: ex illa repetition efrequanti illius actus potuisset generari vnus habitus multum intensus qui fecisset difficultem ad eliciendum actum contrarium: quia habitus habet hoc ex natura sua. ergo aliquis pro tali statu habuisset repugnantiam & contrarietatem & rebellionem ad bene faciendum. & tamen hoc ponitur vnus effectus iucticie originalis puta nullam pati difficulta tem / & rebellionem ad bene agendum. Preter ea si tunc peccasset venialiter quno fuisset peccatum remissum & pena soluta: quia Adam in tali statu erat impassibilis. ergo non potuisset pati penam in tali statu pro veniali / & sic mansisset impunitum. Ad primum dico quod Adam potuisset reiterare sepe / sed non fecisset / & negatur consequentia puta quod potuisset generari habitus. quia iustitia originalis que se habebat per modum habitus est inconpatibilis habitui inclinanti ad veniale: quamuis non sit compatibilis actui. nam de ratione iusticie originalis erat difficultatem prouenientem ex parte agentis excludere: ergo in adam non fuisset genitus talis habitus. Quantum ad secundum dicitur quod fuisset illud veniale remissum per bonum motum dilectionis: & fuisset satisfactum non per penam / sed per feruentem actum amoris in deum. & sic patet de istis duabus opinionibus: quarum qualibet est probabilis. LFacilior est opinio Scoti: sed argumentum de habitu mentiendi est multum apparens. Nec sufficit dicere quod iustitia originalis phibuisset generationem habitus: quare sequaeretur hoc modo quod nullus habitus fuisset genitus in illo statuvel saltem solum habitus boni vel indifferentes: & cum actus bonus potest fieri malus & similiter indifferens tunc volo quod postquam habitus est genitus quod sub pena veniali prohibeatur talis actus. &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 22