Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

Caput 23

An veniale aliquando puniatur aeternaliter

¶ An veniale aliquando puniatur aeternaliter. Capi. XXIII

COnsequenter queritur de venialiquo ad punitionem. Vtrum aliquando puniatur eternaliter vel semper solum temporaliter. & ista difficultas agitatur a Sco. & .s. Tho. Nam dicit sanctus Tho. & multi antiqui quod veniale si fuerit iunctum mortali punietur eternaliter. Nam vt notum est / aliquis potest decedere precise cum vno mortali & vno veniali. talis sic decedens punietur pro veniali non in purgatorio / sed in inferno / quia erit damnatus. & punietur eternaliter in inferno pro veniali dicic scilicet Tho. Ratio prima est: quia in inferno nulla est redemptio: ergo non punietur in inferno aliquando plus aliquando minus / sed aliquando in infetno punietur pro veniali / alias remaneret impunitum: ergo semper in inferno punietur illa pena veniali. Secundum motiuum apparentius est / peccatum veniale in quo decedit cum mortali numquam remictetur quo ad culpam: ergo etiam nunquam remanebit sine pena. Patec: secundum omnes doctores nunquam peccatum saltemactuale post quam commissum est potest remitti nisi per aliquem bonum motum / etiam quamuis applicetur sacramentum requiritur aliquis bonus motus. sed in isto non potest esse bonus motus / quia dam natus non potest bene moraliter agere: ergo non potest veniam consequi de illo. Item numquam remittitur peccatum quo ad culpam quaediu placet: sed verisimile est quod placet dannatis conmisisse peccata. ergo. Ratio igitur quare veniale punietur eternaliter / est quia non potest re mitti quo ad culpam. discrepantia est de pena que debetur adhuc pro mortali remisso & de veniali: quando enim mortale est remissum quo ad culpam adhuc est obligatio ad penam. Dicunt multi Thomiste probabile esse quod in inferno solum tem poralit er puniatur pro morta li remisso / quia solum restat sustinere talem penam: sed veniale non est remissum quo ad culpam / ideo omses thomiste concordant quod eterna liter pro veniali punietur.

¶ Contra hoc instatur apparenter primo: sequeretur quod veniale puniretur ad cond ignum / immo supra condignum. fatet: veniale est solum condignum temporali pena / & punitur eternaliter: ergo supra condignum. stem sequitur quod aliquis tanme velplus puniretur pro veniali sicut pro mortali. consequens est falsum / quia mortale quantuncunque paruum est in infinitum maius quam veniale quam tuncunque magnum: ergo non puniretur secundum equalitatem proportionis peccati ad peccatuin: ergo deus esset iniustus: patet sequela. sortes punitur eternaliter gradu distincto pene pro mortali / & alio gradu distincto pene pro veniali: quia punitur diuisibiliter plusquam si decederet in solo mortali. tunc sic. lste gradus pene quo punitur eterna liter vltra penam que debetur ade quate mortali / non est in infinitum minor illo qui res¬ pondet mortali / ponatur quod sit in decuplo minor: ergo illud veniale taumen punitur in inferno quantum puniretur subdecuplum mortale ad illud in quo decedit / sed hoc est falsum: igitur & illud ex quo sequitur. & hoc argumentum est apparens. taen respondetur cum sicarguitur sequitur quod aliquis pro veniali tantum puniretur sicut pro aliquo certo morrali / nego consequnam. Dico tamen quod punitur eterna liter de per se pena dani: sed solum pro mortali. Dico secundo quod illa pena sensus debita veniali est in infinitum minor pena quam pena qua punitur pro mortali. Vnde illud quod punitur aliqua pena et non punitur nisi rato ne adiuncti non punitur illa pena per se / & licet veniale puniatur eternaliter pena sensus & pena danni: hoc tamen est ratione adiuncti. ergo non punitur de per se / sed de per accidens. Dico tertio quod in infinitum minus eternaliter punitur pro veniali quam pro mortali in ratione pene. & ratio est dninfinitum est peius ei puniri pro aliquo de per se quam per de accidens Vltra / est in infinitum peius tali pena pnniri pro mortali quam pro veniali sicut comniter dicunt doc. si eadem pena sensus qui iam infigitur damnato pro culpa infligeretur alicui sine culpa non esset ei pena sicut illi cuipunitur pro cul pa: vt carentia visionis diuine nobis exist entibus viatoribus non est nobis pena / quia non infigitur pro culpa: sed post mortem erit pena / quia infigetur proculpa. Dico vltra quod eadem carentia in numero pro maiori peccato est pena / & pro minori est minor: proptetea quia pena dicit respectum ad culpam. Ex quo sequitur quod illud quod infligitur pro mortali est in infinitum maior pena quam illud quod infigitur pro veniali / quia infigitur pro aliquo quod in infinitum excedit culpam venialem / ideo in genere pene est in infinitum maior quam illud quod infligitur pro culpa que est in infinitum minor in ratione culpe. Dico ergo quod dolor in inferno pro veniali non est in infinitum minor gradua liter quam ille qui infligitur promortalim / sed est in infinitum min or in ratione pene. Alius est modus dicendi Scoti quod so¬ sumtemporaliter punietur in inferno proveniali iuncto mor tali / & hoc est multum probabile. Et ad rationes aliorum dicentium quod in inferno non est redemptio. Dico quod non est redemptio ereptiua: hoc est a toto / sed bene a parte pene puta ab illa que infligitur pro peccatis dimissis in hoc mundo vel proveniali. Ad secundum cum dicitur / veniale non potest remitti quo ad culpam: ergo neque quo ad penam & realiter manet culpa: & est precipua ratio quare punitur eternaliter peccatum / eodem modo de veniali non potest remitti in inferno cum non habeant bonum motum ratione cuius remittatur. Dico quod potest remitti per satispassionem absquoe bono motu. vnde secundum sco. duplex est modus remittendi veniale. Vnus modus est satisfactio id est per actionem & operationem illius qui peccauit venialiter. Alius modus est persatispassionem / quando ille qui illud commisit patitur penam ad quam obligat peccatum & dicit Scotus de ratione venialis est quod solum ad penam temporalem obliget: ideo per satispassionem in inferno remittitur. TScotus tamen non manet fixus in soluendo vt patet distinctione. xxi. quarti. sed hec solutio est ab eo acceptanda. Contra istum modum dicendi est argumentum tale sequeretur quod inuite perderet culpam. patet sequela / extra gratiam peccauit mentiendo iocose. & conplacet ei illud in inferno. tunc illud inuite remitteretur: sed hoc non videtur concedendum in via vbi requiritur bonus motus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 23