Caput 24
Caput 24
De primis motibus
NVnc agendum est de peccato ve bniali ex parte operis operantis: & primo de primis motibus: quid sit motus / & in quo sit subiectiue & vtrum omnis motus primus ad obiectum illicitum & prhibitum sit peccatum veniale. Dicitur quod motus nihil aliud est quam quedam qualitas partis sensitiue consequens apprehensionem simplicem subiecti ipsum suppositum inclinans ad prosequutionem illius obiecti vel fugam. Vnde experientia docet quod apprehensis obiectis sub ratione con¬ uenientis causatur in nobis quedam qualitas que nos mouet ad prosequutionem illorum obiectorum. Similiter apprehensis obiectis sub ratione disconuenientis causatur in nobis quedam qualitas in parte sensitiua inclinans nos ad fugam illius obiecti vt notum est. Et voco motus primos qui non sunt deliberati precedentes omnum deliberationem.
¶ Difficultas est vtrum sint reperibiles involuntate quenadmodum in sensualitate. & dicitur quod sic. Patet: quia experimur nos moueri istis motibus apprehenso obiecto solum apprehensione intellectiua etiam vbi nulla prae cessit sensatio: vt in absentia obiecti quis potest illud aprehendere & hoc apprehensione intellectiua qua stante statim mouetur ad prosecutionem vel fugam illius obiecti: & non nisi motu voluntatis. igitur. Secundo experimur nos moueri istis motibus in obiecta non sensibilia vt in beatitudinem quam non est circa sensibilia / illis apprehensis statim insurgit appetitus illorum & non nisi in voluntate.
¶ Queritur igitur postquam pro certo habetur & omnes concedunt primos motus reperiri in voluntate: vtrum voluntas respectu illorum motuum se habeat pure passiue / vel se habeat aliquo modo actiue. Re spondet rosetus quod se habet pure passiue: & nullo modo actiue respectu primorum motuum: seurespectu motuum precedentium omnem deliberationem quod idem est. & facit tres rationes. Prima: omne agens liberum quandocunque agit agit libere. sed voluntas si libere ageret illos motus peccaret mortalr: sed non peccat mortaliter & est agens liberum. igitur nullo modo agit. Secunda. voluntas in ordine ad istos motus non plus se habet actiue quam sensus ad sensationes: sed sensus respectu sensat ionum se habet pure passiue. igitur. Tertia ratio est quia nullum passum agit illum effectum a quo ipsum patitur / & si agat agit vt causa libera / sed voluntas patitur seu recipit primum motum. igitur non agit illum / vel si agit mere libere agit / sed hoc non / quia peccaret mortaliter: igitur. Sed quodlibet istorum quod assumit est falsum / ideo ar¬ gumenta sua parum valent. primum enim est falsum. similiter & secundum / quia sensus actiue concurrit ad sensationes. similiter primum assumptum est falsum: quia anima est agens liberum & tamen naturaliter producit intellectiones. Tertium dictum similiter est falsum: quia intellectus in se producit intellectionem & / camen mere naturaliter producit. sed ista propositio est bene vera / nunquam aliquod agens est causa totalis alicuius effectus quem immediate in se suscipit: nisi sit causa libera. & ratio est quia alias semper illum effectum haberet in se / esset enim inconueniens quod esset causa naturalis & totalis & non ageret / cum necessario agat omnis causa naturalis. Dico igitur quod ipsa voluntas est causa partialis illius mocus primi & natura lis: & cum hoc stat quod aliquando sit libera / sed hoc est respectu alterius effectus. Similiter ille motus causatur partialiter a cognitione intellectiua. & dicitur motus intellectiuus: quia presupponit cognitionem intellectiuam. Iam respondetur ad questionem in qua est controuersia.
¶ Sanctus Tho. dicit vniuersaliter / quod omnis motus anima lis id est qui presupponit cognitionem contra precepta dei / est venialis vt patet vicesimaquarta distinctione secundi. & dicit ibi quod distinctio doctorum de motibus primo primis & secundo primis nihil valet. sed quia oppositum communiter tenetur: ideo defensabimus ipsum / declarando illam diuisionem. Vnde ille motus vocatur primo primus quo non est in potestate ipsius hominis aliquo modo nec in se nec in sua causa ad minus quem homo non tenetur vitare vllo pacto nec in se nec in sua causa: vt presentata alicui pulchra muliere ipso de illa nihil cogitante nec hoc sperante / tunc illa visa causatur in illo in sensualitate quedam qualitas que inclinat eum ad prosecutionem illius obiecti / & talis quaelitas dicitur motus primo primus / quia ea visa non est possibile quin moueatur: cum impossibile sit (secuudum augustinum) quin visis tangamur. & non tenemur vitare illum motum / quia licet potuisset vitare causam illius motus scilicet vitando presentationem quia tamen sibi non constabat non tenetur vitare eam / & non potest vitare motum illum: igitur talis mocus est primo primus. Notus igitur vocatur primo primus pro illo tempore quo voluntas non potest illum motum amouerem & reprimere. Sed ille vel alius dicitur secundo primus quando volum tas potest illum aliquo modo amouere A reprimere. Secundo supponitur quod illo motu insurgente & intellectu refectente se superillum motum voluntas potest multipliciter se habere vt dicit Gerson: vel se habet vct totaliter abiiciens per nolle detestatiuum illius motus / vel obiecti ad quod inclinat ille motus / vel vt consentiens / vel vt titubans id est nec consentiens nec dissentiens: sed merene gatiue se habens ad illum motum. Si primum / non peccat vt notum est. si secundum peccat: quia iam consentit. ideo ei imputatur. si tertium / quia scilicet fert illum motum & tamen nec consentit nec dissentit. dicit Bonauentura quod securius est dicere ipsum peccare mortaliter: quia exponit se periculo peccati mortalis & contemnit illud vitare. Sed quicquid sit / hoc est vnum certum / quod actus deliberatus circa materiam mortalem est peccatum mortale. sed quando habetur actus indeliberatus circa materiam peccatimortalis: est peccatum veniale. Quid autem sit ille actus indeliberatus: est difficultas. Et inquiritur sic. vel talis motus est motus sensitiuus vel rationis vel naturalis. si naturalis: igitur nullo modo in se est peccatum / quia nullum est in se peccatum nisi sit in se liberum & ideo talis motus sensualitatis si sit peccatum est peccatum secundario & extrinsece. & per consequens oportet quod sit aliquid aliud quod sit in se peccatum / & illud aliud peccatum non potest esse nisi actus voluntatis liber vel negligentia qua tenebatur iita re huiusmodi motum que negligentia dicitur consensus virtualis / seu interpretatiuus sed si sit consensus liber / verus / vel virtualis / est peccatum mortale: ig itur & ille motus naturalis qui ab eo denominatur dicetur mortalis.
¶ Respondetur quod verum est quod omnis consensus verus vel interpretatiuus liber contra precepta dei est peccatum morta le & nullus veniale / sed negatur quod omnis consensus sit li ber: quia requiritur deliberatio ad hoc vt sit liber. Vnde deliberatio fit quando inquiritur de aliquo an sit faciendum vel fugiendum / an sit bonum vel malum &c. sed propriissime vltimus assesus qui habetur ex tali inquisitione vocatur deliberatio / ita quod deliberatio formalis nichil aliud est quam iudicium quod hoc est malum vel fugiendum &c.
Videtur sequi ex dictis quod nullus talis motus est veniale tantum quia si talis motus nullo modo sit liber nullo modo est peccatum nec veniale nec mortale & per dicta hic posita si est liber est mortale / ergo nullo modo reperiretur veniale. Respondendum est quod hic loquitur de perfecta deliberatione & aon de semiplena que nihil aliud est quam iuditium formido losum quod malitia vel non iudicare de bonitate vel malitia pro tempore prquo tenet iudicare sub pena peccati venia lis puta tempus pro quo multum difficile se reflectit super motum primum / & sic videtur quod omnis motus secundo priuus est omissio intrinsece / extrinsece est ille motus.
¶ Queritur vtrum in sorre in quo est motus secundo primus sit illud iudicium vel non: scilicet iste motus est reprimendus. & si sic: igitur est vere liber. quia ille motus est vere liber de quo habetur perfecta deliberatio / quoniam illa habita in potestate voluntatis est quod ille motus reprimatur vel continuetur. Si dicas quod non habet / tunc queritur: vel tenetur habere vel non. si sic: igitur idem est acsi haberet: quia ignorantia non excusat atoto / licet bene a tanto: & per consequens dicitur liber interpretatiue / & peccat mortaliter. si non tenetur habere: igitur est ignorantia inuincibilis / & per consequens nullo modo peccat. patet. ignorantia dicitur inuincibilis non quia non possit vinci / sed quia non tenetur eam vincere / & talis excusat omnino a peccato. Si igitur dicatur quod in sorte est perfecta deliberatio de illo motu reprimendo¬ & si omittit reprimere: illa omissio est perfecte libera / quia poterit tunc perfecte libere elicere nolitionem habendi illum motum. & illa omissio est tam perfecte libera quam perfecte liber est actus per quem poterat ille motus reprimi / & ideo talis omissio est peccatum mortale. Dicunt aliqui docto. vt Occham in quolibeto quod non sunt ponendi actus subrepticii contra preceptum dei nec ocdium subrepticium / & quod in voluntate nullus est motus venialis circa materiam mortalem Sed hoc est nimis durum. ideo respoeodetur secundum aliam opinionem que connior & mitior est / quando queritur an habeat illud iudicium. Dico quod non habet / vfsi habet: habet multum formidolosum / quod non sufficit ad mortaliter peccandum. vel dico etiam quod nullo modo habet. Et quando dicitur postea / vel tenetur habere vel non. dico quod tenetur habere / sed non sub pena peccati mortalis / sed solum venialis. vnde quam do sortes mouetur ad illecebram vlrer ad alid illo motu primo est sibi multum difficile serefectere super illum motum / & aduertere periculum / licet posset se refectere. & quia est ita nimis difficile / deus no n obligat eum nec aliquem nostrum ad illam refexionem faciendam sub pena peccati mortalis: quia neminem ita vult obligare ad nimis difficile. Correlarie sequitur quod talis motus secundo primus non est immediate peccatum / sed solum ratione omissionis qua omittit illum reprimere. & quia non tenetur reprimere nisi sub pena peccati venialis / ideo non est nisi peccatum veniale. Et ideo quando quaerunt docto. in secundo vtrum in sensualitate sit peccatum: dico quod non nisi deno minatione extrinseca. quia nullus actus est in se liber ipsius sensualitatis / ideo nullus est in se peccatum sed solum denominatiue. & sic patet depeccato veniali propter imperfectionem deliberationis / quod scilicet est circa materiam mortalem. & dicitur veniale / vrquia scilicet deliberatio contra quam fit id est iudicium est valde formidolosum / ita quod habeat plus de formidine quam de iudicio / vel quia non est aliquod iudicium verum seu aduertentia ad malitiam illius peccati / nec pro tunc tenetur ad illud iudicium & diligentiam habendam nisi sub pena venialis. Et dicit de Gandauo in quo libetis quod illi primi motus sunt solum malimalitia omissionis & non transgressionis. Ratio est / quia tales motus solum sunt mali propter negligentiam ipsius voluntatis in reprimendo. Nam negligentia importat omissionem & non transgressionem: ergo illi motus solum sunt mali malitia omissionis & non transgressionis. & hoc videtur satis apparens ex prius dictis cum illi motus non sunt in se liberi / immo pure naturaliter causati ex cognitione & apprehensione habentis: sed solum sunt liberi interpretatiue / hoc est / quia voluntas non reprimit: & tanen tenetur reprimere: ergo illi motus habent solum malitiam omissinonis. Soluta est prius difficultas de illa ignorantia an esset inuincibilis vel non.
¶ Restat alia difficultas. dicis quod primus motus qui est secundo primus quis sit ad rem illicitam mortaliter / nihilo minus est veniale propter imperfectionem deliberationis: ergo ex hoc infero quod motus primo primus ad peccatum veniale propter imperfectionem deliberationis nullo modo erit peccatum. Vnde sicut contingit moueri ad materiam que prohibetur sub pena peccati mortalis / vt ad adulterium / ad homicidium &c. ita contingit moueri ad maceriam prohibitam solum sub pena peccativenialis / vt habere motum alicientem ad mentiendum iocose: ergo sequitur quod talis motus nullo modo esset peccatum. patet consequentia: & arguitur sic. Ista imperfectio deliberationis infinite diminuit de motu qui est ad materiam mortalem quia facit illum esse venialem qui tamen foret mortalis si esset perfecta deliberatio: ergo etiam infinite diminuet de veniali / sed non potest de veniali infinite diminuere / nisi ipsum faciat penitus non peccatum: ergo illa imperfectio deliberationnis taliter facietquod talis motus nflo modo erit peccatum.
¶ Alia difficultas de istis motibus / moueatur aliquis simfduo¬ bus motibus secundo primis ad diuersa mortalia / puta ad fornicationem & ad homici. dium / sic quod ad perfecte deliberandum circa quodlibet eorum seorsum requireretur dimidia hora / ita quod nullus seorsum efficeretur mortalis nisi in fine dimidie hore / tune notum est quod requiritur maius tempus ad perfecte deliberandum circa illa duo quam circa vnum solum / a deo quod quemlibet seorsum posset reprimere in dimidia hora ex deliberatione perfecta / & non est possibile quod perfecte deliberet in dimidia hora circa vtrunque / quia quod libet illorum per casum requirit dimidiam horam ad perfecte deliberandum vt reprimatur tunc omittat deliberare & reprimere. an in instanti terminante illam medietatem hore peccauerit duobus peccatis? Nam secundum altissiodo. motus illecebre est primo mortalis in instanti terminante totum tenpus in quo tenetur illum reprimere. sed quilibet istorum motuum in instanti terminante illam dimidiam horam esset mortale peccatum seorsum. questio est vtrum vterque sit morta le vel alter mortale & alter non? non est dicendum quod vterque. quia per casum in dimidia hora non est possibile neque tenetur circa vtrum quod deliberare sub pena peccati mortalis / quia non potest / cum quilibet illorum seorsum requirat totam mediam horam ad perfecte deliberandum: ergo non potest in tempore ita deliberare perfecte circa illa duo. ergo si non obligetur non est perfecte mortalis: ergo non peccat omittendo. nec est dicendum quod vnus illorum est peccatum & alter non / quia non videtur maior ratio de vno quam de alio / cum quilibet si seorsum esset & omitteret deliberare & reprimere in instantiterminante illam mediam horam: esset mortale. & equaliter se habet omittendo circailla duo: igitur videtur quod peccat duplici peccato / fornicationis videlicet & homicidii.
¶ Ad primum dico quod per illud praeceptum non mentiaris iocose / non solum obligatur ad non mentiendum: sed etiam ad aliquod positiuum habendum pro aliquo tempore scilicet nolle mentiri pro tempore quo mouetur ad mentiendum / sicut aliquis obligatur aliquando circa precepta negatiua ad habendum actum positiuum / puta si moueatur ad occidendum non solum tenetur non vel le occidere / sed etiam habere nolle occidendi. Dico ergo quod primus motus secundo primus ad mentiendum iocose est veniale. Contra. deliberatio imperfecta mutat id quod de se est mortale in veniale (quia illa sunt de se mortalia / sed venialia ex parte operis operantis) ergo afortiori mutabit id quod est veniale in non peccatum. quia certum est quod plus remanet de culpa quando remittit a mortali in venia le quam a veniali in non culpam. Dico quod verum est sed non mutabit veniale in non peccatum. nam mentiri iocose deliberate & moueri ad mendacium differunt in ratione peccati etiam specie / ita quod apud non ponentes proportionem inter peccata differentia specie nulla est proportio grauitatis vnius ad alterum / quia sicut iam dictum est vnum habet solum malitiam omissionis scilicet negligentie reprimendi. sed alterum habet malitiam transgressionis / ideo ille due malitie differunt specie & sic improportionabiliter exceditur vnus ab altero.
¶ Ad aliud vbi est maior apparem tia admitto totum casum / & dico quod paccat mortaliter vtroque istorum duorum motuum in instanti terminante illam dimidiam horam / quia non est ma ior ratio quod peccet vno quam alio: ergo vtroque. Dico se cundo quod illi duo motus simul iuncti in instanti terminante illam dimidiam horam non faciunt maiorem grauitatem quam faceret vnicus seorsum. nam si sortes in illa dimidia hora deliberaret circa motum fornicationis & reprimeret: non peccaret mortaliter ratione motus hom icidii. Similiter si deliberaret circa motum homicidii & reprimeret non peccaret mortali ter ratione motus fornicationis: vterque ergo indifferenter est peccatum / sed non est nisi vna grauitas: quia non omittit nisi vnica omissione cum teneatur solum vnum reprimere. T Vibetur camen quod licet perfecte deliberet de homicidio & reprimat illud peccare mortaliter non reprimendo fornicationem post¬ quam consensus innterpretatiuus in mortale sufficit ad peccandum mortaliter & propterea videtur dicendum quod tenetur reprimere vtrunque motum simul quantum potest in illa media & licet non reprimat vtrunque totaliter non peccat quia facit quod in se est. sed tunc est questio quomodo peccat vtramque repressionem omittendo / videtur quod non peccet / quia non potest vtrumque simul reprimere omninno & ad hoc tenebatur. dico quod eodem modo esset dicendum sicut dicit auctor quod vtro que modo peccaret sed grauitate vnius peccati l Simile est argumentum sicut de illo qui videt duos in extrema necessitate & cuilibet seorsum subuenire pocest / sed non ambobus simul negl igat & omittat subuenire: quam ritur que omissio est peccatum vel illa qua omittit subuenire isti puta platioi / vr illa quae omictit subuenire alteri pura sorti. non vtra quue / quia non potest vtrunque / & non est maior ratio de vna quam de altera. Dico quod est homicida vtriusque / & vtraque omissio est peccatum / sed homicidium illorum duorum pauperum non est sorti grauius quam vnum solum seorsum. & sic ille due omissiones non faciunt maiorem grauitatem quam vnica. Similiter dicendum in proposito. TContra non est ¬ homicida alicuius illorum omissiue quia non tenebatur vtrique subuenire. dico quod tenebatur vtrique subuenire sub disiunctione / & hoc sut ficit. Contra non magis occidit platonem quam si dedisset panem sorti sed si dedisset panem sorti non peccasset / igitur.
On this page