Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

Caput 25

De diuisione peccati actualis in omissionem et commissionem

¶ De diuisione peccati actualis in omissionem & commissionem. Cap. xxv

VIsum est de diuisione peccati actualis in veniale & mortale. Consequenter ponitur alia diuisio peccati actualis in peccatum omissionis & commissionis (originale non dicitur neque omissio neque commissio) & ista diuisio non datur solum de mortali: quia est aliqua commissio venialis & aliqua omissio venialis. Primum patet de mendacio iocoso. Secundum patet: nam in isto precepto de non mentiri non solum prohibetur actus men¬ dacii / sed etiam precipitur actus positiuus contrarius per regulam generalem. omne preceptum negatiuum includit affirmatiuum / & sic aliquo tempore obligatur hon nolle mentiri iocose: quando scilicet habet incitatiuum vehemens ad mentiendum tenetur illud reprimere sub pena peccati venialis. & si non reprimat / tunc erit omissio venialis. Sunt hic alique difficultates. Prima: vtrum detur transgressio si ne omissione Similiter / an detur omissio sine trasgressione & est apparentia de vtroque quod non detur trasgressio sine omissione / quia bene sequitur iste transgreditur: ergo habet actum quem tenetur vitare. & vltra / habet actum quem tenetur vitare & non vitat: ergo omittit vitare: & sic peccat peccato omissionis.

¶ Pro solutione aduertendum est quod transgressio nihil aliud est quam actus positiuus quem volum tas elicit & tenetur pro tunc non elicere: quia scilicet prohibetur. vel sic. Transgressio est actus libere elicitus contra preceptum negatiuum. Et omissio nihil aliud est quam carentia actus positiui quem pro tunc voluntas tenetur elicere: & sic omissio est contra preceptum affirmatiuum / & transgressio contranegatiuum. S. Bonauen. in.d esi. ponit differentiam inter omissionem & negligentiam. nam omissio est carentia actus principalis qui precipitur / vt carentia dilectionis dei vlproximi &c. Negligentia vero est carentia alicuius circunstantie que pro tunc debet inesse actui pricipali: vt cum quis dicit horas: & habet inaduertentiam circa illa que dicit: vocatur negligentia. Istis suppositis consequenter ad Occham in tertio / dico tria. Primum: stat esse transgressionem sine omissio ne. Secundum / stat esse omissionem sine transgressione. Tertium / stat quod illa duo sint simfputa circa eandem materiam. Patet primum. sortes non tenetur pro omni tempore ama re proximum / quia non tenetur pro semper / sit pro hoc tempore presenti. tunc stat quod eliciat odium proximi / quo posito in esse / sortes in hoc tempore transgreditur / quia elieit actum contra preceptum negatiuum: ad quem non eliciendum pro semper obligatur / & ipse in hoc tempore non omittit. Patet: in hoc tempore nulla est carentia actus principalis quem teneatur pro hoc tempore elicure: quia maxime esset carentia amoris proximi. sed pro hoc tempore ad illum eliciendum non tenetur. Igitur nulla est omissio pro hoc tempore. Et cum arguitur bene sequitur sortes tunc transgreditur. ergo elicit actum quem pro nunc tenetur vitare. Respondetur quod dupliciter possumus vitare aliquem actum. Vno modo nos pure negatiue habendo: hoc est nullum actum eliciendo. Alio modo affirmatiue / id est habendo actum contrarium tali actui / sufficit in casupure negatiue se habere. Vnde non sequitur/ sortes pro hoc tempore tenetur vitare hoc& non vitat: ergo peccat peccato omissionis quia qamuis omictat vitare: talis omissio vitam di non est omissio sed est transgressio capiendo vitare primo modo / quia omissio vitandi est elicitio illius actus. & per consequens transgessio. Breuiter omittere vitare est omittere. Vnde Sco. in fine quarti in vltima. qu. vbi querit de proportione pene danni dicit quod quis cum elicit actum malum tenetur elicere actum bonum: sed hoc est difficile susti nere secundum eum / cum ipse ponat actus indifferentes & libertatem contradictionis. TPro batur quod nunquam contingat peccare commissiue quin peccet omissiue / quia maxime esset in casu posito in probatione sed hoc non quia odiendo proximum pro tempore proquo non tenetur diligere omittitur conformitas ad istud dictamen / non est odiendus proximus / sed pro quolibet instanti homo tenetur ad conformitatem illius dictaminis ergo tunc peccat omissiue. Respondetur negando consequentiam saltem quod peccet omissiue non additur malitia / quia illa omissio necessario sequitur ad commissionem & sic nulla talis habet nouam malitiam propterea michi videtur propositio oposita vera quod num quam contingit peccare commissiue quin peccet etiam omissiue. T¶ Secundum probatur / videlicet quod potest dari peccatum omissionis sine peccato transgressionis. sit sortes qua nunquam prius transgressus est mandatum / & nunc habeat iudicium verum practicum quod pro nunc sit hoc faciendum ab eo / certum est quod non necessitatur ab illo iudicio ad eliciendum actum. ergo stat quod sortes nul lum actum eliciat circa illam materiam. quo facto peccat omissione / quia pro tunc tenetur elicere. ergo est carentia actus principalis pro tunc debiti: & tamest tunc non peccat peccato transgressionis. ergo stat quod aliquo tempore sit omissio: & tamem pro tunc nec ante vnquam fuit transgressio.

¶ Ex quo sequitur / quod est possibile primum peccatum primi angeli & primi parentis fuisse peccatum omissionis: cuius oppositum videtur dicere san. Bonauen. quia stat quod habuerunt iudicium verum practicum quod pro aliquo tempore deus erat diligendus & tamen ante confirmationem non elicuisse talem actum nullum oppositum eliciendo. igitur.

¶ Tertium dictum probatur / sit sortes qui pro hoc tempore tenetur subuenire corporaliter platoni / est in sua potestate nolle subuenire & odire. iam peccat peccato transgressionis: quia elicit actum quem tenetur non elicere. similiter omittit quia est in ipso carentia actus debiti pro tunc. ergo ista simul stantscilicet peccatum transgressionis & peccatum omissionis in eodem.

¶ Difficultas / an omissio superaddat malitiam ad ipsam transgressionem cum ipsa naturaliter sequatur ad ipsam transgressionem. dictum est ad hanc difficultatem in prima lectione huius compilationis. Alia difficultas. quando quis omittit: vtrum detur semper primum instans in quo omittit / vel certum tempus in quo omittit.

¶ Pro solutione dicitur quod duplex est genus actuum Quidam sunt actus fadibilees in instanti: vt omnes actus interiores apud opinionem communiorem. Aliisunt actus non factibiles in instanti: vt sunt actus exteriores vt dicere horas. ire ad ecclesiam &c. hoc requirit vnum certum tempus. De primis aliqui sunt imperatiui actuum non factibilium in instanti vt volitio que imperat dicere horas. Quidam vero non sunt im¬ peratiui alterius actus. sed sunt circa aliquod obiectum absolute nihil imperando: vt dilectio dei / nam illa non habet alterum actum pro obiecto. De istis actibus primi generis id est qui sunt factibiles in instanti / non est difficultas quin macula pure omissionis contrahatur in instanti. Difficultas ergo remanet de operationibus non factibilibus in instanti: sed in tempore vt est operatio dicendi horas / & suppono gratia exempli quod requiratur dimidia hora ad dicendum illas / itaquod breuius tempus non sufficeret ad dicendum eo modo quo tenetur aliquis dicere: & illa dimidia hora siti a. & omittat. an sortes peccauerit pecato omissionis in instanti inchoatiuo / vfininstanti terminatiuo: vr in instanti continuatiuo / vfintempore / hoc est in illa dimidia hora / & in nullo instanti illius. Non videtur quod in instanti inchoatiuo: quia non tenetur pro illo instanti dicere. ergo omissio pro illo instantinon est peccatum. & similiter dicendum dealiis instantibus: ergo videtur quod pro tali dimidia hora peccet omissiue. Dices / tenetur in instanti inchoatiuo habere velle dicendiformaliter imperatiuum & efficax: & tunc si habeat necessario necessitate consequentie incipiet dicere horas. Contra / si immediate post illud instans inchoatiuum incipiat dicere horas / illas dicet in tali dimidia hora: ergo non omisit in illo instanti inchoatiuo: nec potest omittere vt videtur / quia post illud instans potest inchoare & finire ande vltimum instans dimidie hore. Maior difficultas esset si daretur minimum temariseus in quo non posset talis operatio fieri puta in isto non praest / & in quolibet maiori posset: sit sortes ad imaginationem ane meridiem tenetur dicere horas / & dimidia hora non sufficit quocum que tenpore dato / ante instans inchoatiuum vltime dimidie hore non peccat peccato omissionis: quia post illud temriseus potest inchoare & finire ante meridiem / quia post illdinstans sequitur tempors maius quam dimidia hora / & quodlibet tale sufficit. Dicit Altissio. quod primo omittit in instanti in quo est impossibilitatus ad dicendum scilicet in instam ti inchoatiuo secunde dimidie hore: in illo prinmo contrahit culpam: & primo verum est dicere quod est em peccato in instanti primo in quo primo est impossibilitatus vt dicat horas. ido quantum ad hoc secundum Altissio. si detur minimum temriseus non sufficiens / ita quod quod libet maius sufficiet: tunc est in culpa omissi omnis instanti inchoante illud minimunthpriseus. Sed ponatur quod dimidia hora sufficit: & nullum minus tmristus: quaeritur quando est in culpa omissionis? dico quod quando talis operatio requritur certum temriseus ininstanti inchoatiuo talis temporis adhuc non omittit: sed sper post hoc omitteequia pr quamlibet parte temporis obligatur ad vnam partem illius operationis. & sic omittet secund an quod negliget successiue / & aggrauatur suum peccatum successiue vsque ad finem dimidie hore in qua totaliter terminatur omissio. TMelius est dicere quod datur minimum tempus in quo potest dicere horas: quia dando maximum quod non / esset difficile responde re quante grauitatis esset omissio sortis si diceret de horis quantum potest in ista dimidia hora. & videtur quod nihil omitteret quia sit vnum verbum istud successiue profertur: ergo requirit aliquod tempus ad istud proferendum: & vltra: ergo alterum non fuit maximum tempus in quo non potuit dicere horas: quia in aliquo maiore non potuit. & propterea relinquenda est opinio Alcissiodorensis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 25