Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 26

Caput 26

De grauitate omissionis

¶ De grauitate omissionis. Ca. & XXVI.

QVeritur penes quod attenditur malitia omissionis: & videtur quod non potest dici nisi penes bonitatem actus cuius illa omissio est priuatio. ita quod omissio melioris actus est peior quam minoris / quia est priuatio melioris & omissio minoris boni sit minus mala quam alia &c.

¶ Sed contra hoc est forte argumentum. Sequitur quod esset aliqua omissio quam non esset alicuius determina te malitie si omissio capiat suam malitiam pro portionaliter ad bonitatem actus cuius est priuatio. Patet consequentia. sorti datum est preceptum quod diligeret deum super omnia nihilominus non est de aliquo certo gradu ei praeceptum puta quod eliciat in tanto gradu / vsi certo gradutam intenso / puta vt quattuor aut quinque. notum est quod dilectio dei super omnia est vna qualitas habens partes non extensiuas: sed intensiuas & qualibet pars illius est dilectio dei super omnia & pars quantuncunque remissa si esset sola in voluntate / per illam partem homo adimpleret preceptum Tunc arguitur sic. sit plato cui preceptum est quod diligat dilectione intensa vt quantuor / & omittat / illa omissio est peior in duplo quam si esset preceptum ei solum quod diligere vt duo / quia est priuatio melioris boni in duplo / & si esset preceptum quod diligeret vt quanttuor omissio illius esset in quandruplo maior quam si esst preceptum vt solum diligeret dilectione vt vnum / quia priuatio actus in quandruplo melioris / & est in octuplo peior quam si esset solum preceptum vt diligerec dilectione vnius dimidii gradus intensa & sic consequenter in infinitum procedendo: ergo si penes hoc attendatur malitia omissionis illa omissio in platioe erit infinite malitie / & in sorte in infinitum min oris malitie: sed consequens est falsum. nec valet dicere quod coniter dicitur quod illa omissio est alicuius determinate malitie: sed hoc non nobis constac / nec possumus signare: sed deus scit. quia hoc penitus nihil valet. Quatum ad hoc sit prima propositio. Non attenditur malitia omissionis culpabilis penes bonitatem actus ad quemf obligatur omittens: vt sint sortes & plato omitrentes / non oportet quod in eadem proportione malitiarum omissionum omittant in quam proportione se habent bonitates actuum ad quos obligantur. patet manifeste per argumentum supra factum. Et secundo probatur. quia est possibile quod ad nullum actum obliger determinate: & tantum omittam.

Contra hanc pro. a positionem arguitur sic / iste due regule topice maius malum maiori bono opponitur / & priuatio est tam mala quam bonus est habitus intelliguntur de malo priuatiuo in ordine ad bonum priuatum / ergo in qua proportione se habent bona priuata in tali proportione se habent mala priuantia / & vltra ergo propoteo prima falsa / forte dices quod vtraque regla debet sic intelligi maius malum maiori obligatione ad bonum opponitur & sictr priuatio est tanmala quantum est maior obligatio ad bonum priua tum & ista credo vtramque regulam intelligendam alias dicta extra non henrent apparentiam. l

¶ Secunda propositio: grauitas peccati omissionis debet attendipenes latitudinem obligationis qua obligatur aliquis ad actum sicut dictum est / omissio est contra preceptum affirmatiuum / vltra dico datis duobus precetis affirmatiuis / vno obligamur maiori obilgatione quam altero vt magis obligamur diligere deum quam pximum / & nosipsos quam proximum / maiori obligatione obligamur ad vnum quam ad alterum / non in isto sensu quod magis obligemur deum diligere quam proximum maiori & incensiori dilectione. sed magis obligamur id est maiori latitudine obligationis ita quod in obligatione est imaginanda intensio & remissio & latitudo sicut in albedie. hoc supposito dico quod malitia omissionis est at tendenda penes latitudinem obligationum quibus obligantur omittentes ad actus omissos: ita quod tales omissiones non sunt proportio nande in malitia penes proportionem bonitatum ipsorum actuum omissorum / sed penes proportionemobligationum quibus obligantur omittentes ad actus omissos. vt sortes dupliciter obligatursilicet diligere se / & diligere prximum. omittat. Dico quod iste due omissiones non sunt comparande nec attendende penessui dilectionem / & pximi: sed solum penes obligationes quibus obligatur / ita quod si obligatio vna sit in duplo maior quam alia: vel inpportione sesquialtera aliquam alia: eadem proportione omissio illius ad quod magis obligatur est grauioraliascict in proportione dupla / vel sesquialtera. Vltra dico quodstat sortem teneri diligere deum vt quanttuor / & plato sub nllo gradu dilectionis: & camen equalit er peccare omittendo. Patet / stat quod non maiori latitudine obligationis obligat vnum quam alterum / quia in eius potestate est magis vel minus obligare. Si igitur obligationes sint equales: pariter & omissiones erunt equales. Est alia difficultas magis logicalis quam theologica. quando aliquis peccat nullum actum conumittendo: pro quo supponit pecata in illo / noc est pro quo supponit peccatum omissionis? Dicunt noninales quod pro homine vel animma / quia dicunt terminum priuatiuum supponere pro subiecto quod potest habere habi¬ tum priuatum: & sic conceditur quod peccatum omissionis beatificabitur. Alii dicunt aliter quod nihil est: sed est pura priuatio: ita quod omissio pro nullo supponit: sed est purum nihil. Et sic patet de diuisione peccati in peccatum commissionis & omissionis: & penes quid at tenditur grauitas omissionis non penes bonitatem actus omissi vel actus ad quem quis est obligatus: sed est attendenda penes latitudinem o bligationis / qua quis obligatur. ideo stat aliquem maius bonum omittere / & minus peccare / quia stat illum minus esse obligatum ad illud quam ad minus bonum. & sic stat actum omissum esse meliorem & hominem minus obligatum / stat etiam omissiones actuum equae bonorum esse inequaliter malas: quia stat vnum plus obligari ad actum quam alterum: ergo omissio vnius erit peior quam alterius. & iste modus dicendi est multum facilis.

¶ Consequenter circa hanc diuisionem queritur an possit esse peccatum quamuis illud non sit omissio actus debiti / nec actus positiuus prohibitus: ita quod nec sit peccatum omissionis nec commissionis / & loquor de actualipeccato secludendo originale. Apparet quod sic / sicut dictum est supra de merito & conatu voluntatis. Nam conatus voluntatis distinguitur ab ipso actu voluntatis: vt exhristsse tenet Diony. in secundo quia actus voluntatis est a conatu & ex conatu / immo conatus est natura prior quam actus / & ipse actus natura posterior. Tunc arguitur sic. Si actus distinguitur a conatu libero voluntatis & actus ipse sit natura posterior conatu. ergo contingit conatum esse & non esse actum seu contingit voluntatem conari & actum non producere / quo facto si sit conatus ad actum malum & sit liber erit peccatum / quamuis non sequatur actus: & tamen non erit omissio actus debiti / quia suppono quod pro tunc non teneatur ad aliquem actum nec erit actus posisitiuus voluntatis: ergo contingit dare peccatum actuale quod non erit omissio / nec transgressio. & hoc videtur habere apparentiam / quamuis non sit ita de facto. vel saltem raro videtur hoc possibile: scilicet voluntatem peccare nec eliciendo actum nec omittendo. Nam contingit illam conari & non elicere actum / quia ipsa conante ad eliciendum actum stat deum concursum suspendere ad productionem actus / quo facto voluntas non minus peccabit vel saltem peccabit. quia silibere conatur ad actum malum peccat. ergo. Alia apparentia tenendo precipue quod vosuntas patitur resistentiam in suis actibus / & potest necessitari / tunc volo quod patiatur resistentiam non tamen tantam quantam habet actiuitatem. vt sit actiuitatis praecise vt octo / & patiatur resistentiam vt tria: tunc voluntas ex sua libertate potest conari ad actum eliciendum: vt duo respectu cuius patitur resistentiam vt tria. nam tota latitudo actiuitatis voluntatis est in potestate ipsiusmet voluntatis: ideo stat quod conetur vt duo precise: quo facto voluntas conabitur ad actum malum libere & patitur resistentiam respectu actus qui esset malus si eliceretur / & non eliciet: quia minus conatur quando patitur resistentiam: ergo non agit: quia a proportione minoris inequali tatis non fit actio. Datur analogia: sortes quo est actiuitatis vt octo ad eleuandum lapidem qui est resistentie vt sex potest minus conari ad leuandum lapidem quam requiratur: puta potest conari precise vt duo vel tria & tunc non leuabt: ergo pariformiter si sortes patiatur resistentiam ad elicitionem actus etiam interioris: non tamen tantam quin possit illam superare est in sua potestate tam parum deactiuirate apponere quod illud non sufficiet: idso non eliciet actum. ergo stat quod peccabit non eliciendo actum nec omittendo. & ista opinio potest deffensari & aliquando defensatur in schola / scilicet quod voluntas potest peccare nec omittendo nec committendo. Sed apparentia est in oppositum. sequitur quod actus malus elicitus non plus haberet de malitia intrinseca quam actus imperatus. Patet consequentia: sicut actus exterior necessitate naturali sequitur ad actum interiorem efficaciter imperatiuum il. lius / non habet malitiam nisi malitiam actus interioris: ita etiam ille actus interior elicitus necessitate naturali sequitur ad conatum voluntatis si non ponatur resistentia. ergo sicut talis exterior non habet malitiam nisimalitiam actus imperantis interioris: ita ille actus interior non habebit malitiam nisi malitiam conatus voluntatis qui distinguitur realiter ab illo / & sic ista opinio fingeret nouum modum dicendi contra omnes docto. videlicet quod malitia non est in actu interiori malo primo sed in conatu voluntatis libere producentis talem actum. Item dicendum esset de bonitate quod sicut operatio exterior naturaliter sequitur ad volitionem bonam efficaciter imperatiuam talis operationis exterius nec habet bonitarem nisi bonitatem illius interioris volitionis imperantis / eodem modo talis operatio interior bona necessario necessitate naturali sequitur ad conatum voluntatis nisi ponatur obex: ergo sicut opcrato exterior non habet propriam bonitatem / etiam talis interior non habebit nisi bonitatem ipsius conatus. & sic ex hoc infertur quod aliquis potest mereri sine actu & consequi remissio nem peccatorum sine actu positiuo de lege Patet: sicut contingit conariad actum malum & illum non elicere / talis conatus erit peccatum: quia conatus est liber ad malum: eodem modo contingit conari ad actum bonum: & illum non elicere: & sit conatus ad contritio nem / tunc foret remissio peccatorum sine quo cunque actu positiuo / & hoc est maximum inconueniens quod potest inferri ex ista opinione / scilicet quod actus interior elicitus non haberet propriam bode itatem aut malitiam. & sic pro talibus actibus interioribus bonis non esset merces immediate neque punitio pro malis: cuius oppositum sonant doct. quod tam pena quam merces immediate redditur pro operibus interioribus / & tales haberent concedere quod prosolo voluntatis conatu quis immediate puniretur vel premiaretur: ergo si possunt ist aduo seperari / scilicet conatus & actus / oportet necessario concedere consequenter cuo vltra premium vel supplicium debitum conatui nichil penitus debebitur actui interiorielicito. Propterea apparet pr babilius quod non potest esse conatus sine actu / nec est dabile pecect nn actuale quin illud sit omissio vel commissio. Ad apparentiam partis opposite / operatio distiguitur a conatu / immo est natura posterio ipso: quia est ab ipso: ergo contingit conatum esse sine operatione voluntatis / puta volitione vel nolitione. concesso antecedente nego consequentiam / & datur vnum simile / calor distinguitur ab igne agente siue calefaciente / & tamen non contingit ignem calefacere sine calore. Similiter tenendo motum distingui a mobili motus distinguitur a graui descendente: ergo contingit graue delcendere sine motu. Consequentia non valet: eodem modo in proposito operatio interior distinguitur aconatu volunratis (quia conatus voluntatis est voluntas agens ) ergo contingit conatum esse in sensu composito operatione non existente / consequentia non valet / immo est implicatio in terminis quod sit conatus voluntatis sine actu quem producit / quia dicitur conatus inquantum producit. Quantum ad secundum / quando voluntas est actiuitatis vt octo. & conatur praecise vt duo & habet resistentiam vt tria respectuvolitionis producende. Dico quod est implicatio quod sortes conetur producere actum inreriorem vt duo solum stante. resistentia illius vt tria / quia illa resistentia vt tria impossibilitat voluntatem ne conetur precise vt duo: quia siconaretur precise vt duo conaretur libere ad malum: & nullum actum malum eliceret.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 26