Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

De peccato ex ignorantia, passione, et certa malitia

¶ De peccato ex ignorantia: passione: & certa malitia. Capitulum. & XXVII.

POnitur alia diuisio peccatorum. Nam aliquod fit ex ignorantia: aliud ex passione: aliud ex certamalitia. Dicitur esse ex ignorantia quando perpetratur posita ignorantia alicuius circunstantie cuiusquidem ignorantie si haberetur scientia vel noticia opposita illud peccatum non perpetraretur / vt sortes occidit patrem quem credit in imicum / habet ignorantiam alicuius circunstantie / puta quod iste sit pater: & si haberet scientiam oppositam tali ignorantie nullo modo perpetraret illud homicidium. Peccatum vero ex passione est illud quod perpetratur propter incitati¬ uum vel inclinationem alicuius passionis preuie & insurgentis quodalias id est seclusa il. la passione non perpetraretur. passio aliquam do totaliter diminuit culpa & pena / vnde quando totaliter aufert vsum rationis ve in furiosis & maniacis.

Arguitur sic tantum impellit habitus ad prosequendum quancum passio & eque naturaliter: ergo si propter passionem excusatur malitia peccati etiam propter habitum debet excusari: & tamen acus ex habitu est peccatum ex malitia: ergo peccatum ex malitia non est grauius peccato expassione. Forte dices discrimen esse quia habitus acquiritur ex sua culpa secus est de passione. Contra / stat passionem acquiri ex culpa: ergo solutio nulla. TAliud est peccatum ex malitia / & circa hoc queritur pro nunc / an sit aliquod peccatum vel possit esse ex certa malitia ad istum sensum quod peccans feratur in actum vel malam operationem sub ratione malitie & sub ratione peccatiita quod vult hoc facere quia malum / & vult hoc facere quia peccatum. Climeton & multi alii dicunt quod aliquis potest peccare ex certa malitia ad istum sensum quod potest ferri in obiectum & velit illud facere subista ratione quia peccatum. & nituntur hoc suadere multis rationibus / precipua tamen est ista quod istud sit peccatum quamuis non possit a me appsohendi sub ratioe boni honesti / sed praet appshendi sub ratioe bosi vtilis & delecta bilis. exemplum: possum appsehendere quod si peccauero ratioe peccati ego consequar quod est mihi vtile & delectabile / ergo tunc potero taliter ferri in illud obiectum sub ratione peccati / puta volo facere quia peccatum est / notum est quod feror inpotionem amaram sub ratione amari / quia talis amaritudo apprehenditur sub ratione boni vtilis / quia propter sanitatem: ita quod non solum volo potionem sed potionem amaram: ergo similiter si formale peccatiapprehendam sub ratione vtilitatis / puta quod est medium adaliquod vtile / poterit tunc voluntas ferri in illud obiectum sub ratio ne mali. ideo potest quis peccare ex certa malitia ad istum sensum quod vult peccare / quia peccatum est. Occham non faceret difficultatem vt patet ex fine secundi eius / concedit quod voluntas potest ferri in obiectum omnino appisohensum sub ratione mali. Et cum arguitur quod bonum est obiectum voluntatis vt comniter dicitur / dicit quod bonum capitur transcendenter. Nihilominus isti doctores concedentes quod voluntas non potest ferri in aliquod obiectum nisi sub ratione boni dicunt quod potest ferri in pecatm sub ratione peccati: quia peccatum inquantum peccatum potest apprehendi sub ratione vtilis. ideo potest quis ferri in peccatum sub ratione peccati volendo illud: quia est peccatum / & iste est vnus modus peccandi excerta malitia. Consequenter dicunt comuniter doctores quod est vnus alius modus peccandi excerta malitia quando peccatur non ex ignorantia nec ex impulsu alicuius passionis: immo preuenitur passio in peccando: sed solum ex quadam inclinatione aut naturali aut per consuetudinem acquisita. vt sit sortes habituatus ad furtum: non habet passionem ad hoc neque ignorantiam quod hec res sit aliena nichilominus exhabitu capit illam rem. dicit sanctus Tho. quod hoc peccatum proprie est ex certa malitia / sed peccatum est ex maiori malitia: quando fertur in peccatum sub ratione peccati / & isto moo peccauerunt angeli: quia non habebant passio nes impellentes ad peccandum neque ignorantiam. Circa primum membrum peccati ex malitia certa / est difficultas tenendo quod sit possibile an si aliquis vellet peccare venialiter ex certa malitia an esset mortale / vt volens mentiri iocose quia peccatum est. & apparet quod sic per aucto. Aug. non est aliquod veniale quin efficiatur mortale si placeat. & doc. precipue hoc exponunt si placeat sub ratione peccati (nam si placeret veniale ratione recreationis / vel alio modo non esset mortale oppositum tamen arguitur sic. mentiri iocose habet solum malitiam venialem: ergo si quis habeat complacentiam in illa malitia cum illa volitio non habeat malitiam nisi ex obiecto illud obiectum in tali mendacio quod est formale superquid fertur talis volitio est solum venialis: ergo videtur quod talis volitio sit solum peccatum veniale. Ctum ad hoc dico quod vtrumque potest proba¬ biliter teneri. VndeGerson exponit auctorita t em Augu. dupliciter. nullum est veniale supple ex parte operis operantis quin si placeat efficiatur mortale. Secundo sic. nullum est veniale quin si placeat supple sub ratione peccati efficiatur mortale. & tenet Roditon quod siquis feratur in peccatum sub ratione peccati quod est mortale / & quicunque fertur in quodcunque obiectum sub illa ratione / quia tram sgressiuum legis dei / aut quia dei offensiuum(quididem est) omnis talis volitio est mortalis. & sic omme peccatum ex certa malitia secundum primam acceptionem esset mortale. Ad argumentum prius factum volitio est precise mala ex obiecto sed obiectum superquod fertur habet solum malitiam venialem / vt velle mentiri iocose: quia venialiter offensiuum dei: ergo talis volitio est solum mala venialiter. Dico quod ex obiecto formali habet malitiam mortalem. & licet illi obiecto formali insit solum malitia venia lis: tamen quicumque fertur secundum illam rationem peccat mortaliter / non quod ratio formalis sit in semortalis / sed quia sub pena peccati mortalis est disproportionata actui venialis. vt sisorti sit prohibitum ambulare sub pena peccati mortalis: tale obiectum continet malitiam mortalem solum ratione prohibitionis. Similiter dico / quicunque fertur in obiectum sub ratione offensiui dei siue venialis siue mortalis / peccat mortaliter etiam ex obiedo. alii dicunt etiam probabiliter quod solum peccat venialiter sicut posset velle temporaiciter carere beatitudse solum peccat veniacier / posset similitervelle quod est demeritorium talis pene solum venialiter. sed primus modus dicendi apparet mihi probabilior / scilicet quod quicumque fertur in obiectum sub tali ratione quia dei offensiuum / peccat mortaliter. & sic patet quid sit peccare ex malitia / ex ignorantia / vel passione. & quo mon dupliciter peccatur ex malitia: id est ex habitu sine impulsu passionis aut ignorantia agendorum. nam habitus vocatur malitia: & isto modo peccare ex malitia contingit frequenter / & est peccatum in spinuen sanctum de quo in sequenti capitulo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 27