Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

De fundamento potestatis spiritualis siue eccliastice in quo videlicet fundetur

¶ De fundamento potestatis spiritualis siue eccliastice in quo videlicet fundetur. Ca. III.

NVnc consequenter mouende sunt questiones. Et primo circa potestatem ecclesiasticam: vtrum fundetur in charitate / vel in fide / vel solum in cararactere baptismali.

¶ Pro solutione sit prima propositio. Potestas ecclesiastica non fundatur in charitate. oppositum huius fuit errorpauperum de Lugduno Valdensium quem postea reuocauit Io. Vicleffis & vltimate condemnnatus contra bohemos in concilio Basilien si. Apparentia pro ipsis erat quod antequam Christus daret hanc petantem petro premisit signum scilicet diligis me / & signum erat quod antequam posset illam habere requrebatur charitas / alias frustra quesiuisset diligis me. Sed probatur oppositum & sit probatio prime propositionis. quia sequaeretur quod totus ordo ecclesiasticus esset incertus & instabilis. Patet primum / quia secundum hunc modum dicendi nullus auderet firmiter asserere se esse episcopum aut curatum &c. Patet / nullus est de communi lege qui auderet firmiter asserere se esse in gratia: quia nescit homo vtrum odio aut amore dignus sit. ergo si requiritur de necessitate charitas tanquam fundamentum vt aliquis fungatur ista pertante ecclesiastica: nullus esset certus an haberet illam: quia de communi lege nullus est ita certus quin possita gratia sepius etiam in die cadere ergo si eoipso quod cadit perdatur potestas ecclesiastica esset multum incertus &c. quod nemo habet concedere. Vltra dicebant Bohemi quod potestas ecclesiastica non solum fundatur in gratia gratum faciente: sed in gratia praedestiationis: sed hoc est multo maius periculum quam asserere quod in gratia gratum faciente vt imponit eis quidam doctor / dicebant quod gratia predesti. nationis facit hominem esse membrum ecclesie & non gratia gratum faciens: sed ad hoc sequeretur maior incertitudo: quia est magis incertum aliquem esse predestinatum quam ese in gratia.

¶ Secunda propositio quam ego probabiliorem reputo quia eius opposita non est dannata. Potestas ecclesiastica non fundatur in fide ex iure diuino quamuis aliqui tenuerunt oppositum vt Occam de thure cremata. Sed Gerson est eius opinionis quod non necessario requiritur fides vt quis habeat hanc pertantem. Patet / quamuis non esset ita incertus ordo hierarchicus tamen remaneret in certus adhuc. Patet / quia nullus potest certitudinaliter scire an habeat fidem infusam. Secundo. nullibi in euangelio reperitur passus ad hoc. ergo nichil est asserendum circa hoc nisihabeatur passus expressus. Sed apparentiorponitur ratio: & suppono quod conferre beneficia spectat ad forum publicum ecclesiasticum. tunc accipio episcopum vel curatum simoniacum mentalem. & vt apparentior sit ratior: capio papam hereticum mentalem qui habeat errorem in intellectu cum pertinacia in voluntate ita quod nullum sit signum exterius per quod possit conuinci ipsum esse hereticum: secundum hanc opinionem non esset amplius papa. Patet / nullus potest fieri de non papa summus pontifexnisi altero istorum trium modorum. scilicet quod eligatur ab ecclesia / vel a consilio gerente vices ecclesie / vel ab aliquibus gerentibus vices ecclesie vel consilii / puta a cardinalibus: vel nisi sit specialiter a Christo talis potestas papalis collata immediate: sed nullo istorum modorum talis efficeretur papa: ergo illatum verum. & non potest seipsum constituere papam. nec tenetur in illo casu in foro exteriori reuelare suum peccataum: neque se diffamare. igitur iam ecclesia exponeretur magno pariculo scilicet quod nullus esset papa. Ideo probabilius est quod potestas ecclesiastica iure diuino non fundatur in fide infusa. Dubitatio / an heretici sint priuati ista potestate ecclesiastica eo ipso facto quo incidunt in heresim: vel quando incipiunt manifestare suam heresim. & videtur quod non perdant illam: nisi quando incipiunt manifestare suam heresim per¬ capitulum. Audiuimus de hereticis. Dicitur quod antequam incipiant predicare suam heresim: adhuc si confinxerunt eo ipso quod incipiunt neminem damnare possunt. Sequitur ex hoc quod ante quam manifestarent suam heresim: poterant damnare & vti tali potestate ecciastica.

¶ Pro solutione huius / dico quod habentes hanc petantem correctionis seu pctantem a Christo collatam non solum hbent pertantem instituendi penam pro peccatis preteritis: sed etiam instituere possunt contra peccata futura aliquos canones sententie late in quam incidunt transgressores sine aliqua alia sententia. Prima pars patet de se. Secunda probatur / multi sunt canones sententie late vt patet de parcutiente dericum: ergo ecdesia habet hanc pecrtantem. Item notum est quod non repetens rensuam certo tempore / talis res perauthoritatem ecclesie puta per prescriptionem vel vsucapionem efficitur alterius: talia sunt iura canonica sententie late quantum ad praescriptiones vel vsucapiones secundum leges: quam aliquam sunt etiam sententie late. ergo habens potestatem ecclesiasticam potest edere canonem pro peccato futuro ita quod transgrediens incidit in penam illius canonis: eo ipso facto quod transgreditur in capitulo quicumque deconcubinariis in pragmatica: aoipso quod notorii sunt concubinarii priuantur fructu futuro beneficii per semestre id est per sex menses. ergo sicut ecclesia potest aliquem probatum hereticum destituere a suo beneficio per sententiam latam ab homine: ita potest edere canonem: quod quicumque incidet in heresim manifestam quo facto cadet in illam: erit sua potestate ecclesiastica priuatus

¶ Secunda propositio / est multum apparens quod ita ecclesia edidit canonem sententie late quo ad priuationem beneficiorum & petantis ecclesiastice contra hereticos. Patet sic / sunt expressi textus ad hoc. xxiiii. qu. prima in cap. didicimus omnes omnino scismaticos & hereti cos nullam habere potestatem ecclesiasticam. ergo est multum apparens & probabile quod ecdesia ita instituerit canonem sententie late quo ad priuationem omnis pertantis iuris ecclesie contra hereticos. & causa est / quia sunt in periculo maximo ouium sibi commissarum. igitur.

¶ Tertia propositio. Iurisdictio ecclesiastica quelibet fundatur in caractere baptismali iure diuino: ita quod nullus est capax illius nisi habeat caracterem baptismalem. Ex hoc sequitur quod non baptisatus non potest alia sacramenta recipere ecclesiastica. Ista tertia propositio non potest euidenter probari per sacras litteras: neque per aliquod antecedens deductum ex illis: sed expresse est determinata per ecclesiam. De presby. non baptisato. cap. si quis. Vbi dicitur quod si non baptisatus videatur recepisse ordines baptisetur / & postea reordinetur. ergo signum est quod caracter baptismalis de necessitate praesupponitur antequam aliquis recipiat hanc perstatem ecclesiasticam. nam baptismus est omnium sacramentorum ianua: & nullus efficitur membrum ecclesie nisi prius fuerit baptisatus. ergo in nul. lum talem non baptisatum habet iurisdictionem summus potestifex. ergo non potest talem ordinare quantuncumque attentet. vltra non potest talem ordinare: ergo non est capax talis pertantis ecclesiastice.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3