Caput 5
Caput 5
An suprema potestas ecclesiastica possit duobus simul ex aequo conferri
COnsequenter videndum est vtrum ista suprema potestas que est suprema in vno possit duobus simul ex equo conferri ita quod polytia Christiana que est regalis possit commutari in aliam speciem puta in aristocratiam vel thymocratiam & hoc le ge euangelica stante propter aliquam legitimam superuenientem causam. & videtur quod sic. nam aliquando fuerunt duo quorum quilibet erat papa ex equo. vnde hic vnum quod supponitur verisimile est quod Petrus vsque ad mortem exclusiue fuit papa sed simul cum eo ipso adhuc viuente fuit Clemens etiam papa habens plenitudinem huiusmodi potestatis. ergo illa potestas aliquando fuit duobus communicata ex equo / maior est nota quia Petrus habuit illam a Christo instituente ipsum sed minor patet in capi. Si Petrus. viii. questione prima dicitur quod Petrus Linum & Cletum adiutores asciuit dans normam apostolicam: & potestatem ligandi non contulit Lino sed tantum Clementi qui beato Petro tradente se dem apostolicam meruit obtinere. habetur ex illo capi. quod talis potestas ligandi & soluendi Petro viuente fuit in Clemente & hoc habetur in historiis summorum pontificum quod Petrus fecit Clementem papam & hoc ipso adhuc viuente. Item arguitur. possunt esse duo episopi ex equo in eodem episcopatu / similiter duo curati in eadem cura. ergo & duo pape. consequentia tenet: quoniam papa nichil aliud est quam curatus vniuersalis ecclesie. Probatur antecedens. Nam augustinus accessit Valerio Hyponensiepiscopo & factus coepiscopus. ergotam Valerius quam Augustinus in solidum quilibet erat epilcopus hyponensis. ergo in vtroque erat potestas illa ex equo. Item possunt simul esse duo imperatores quorum quilibet est imperator / ex capitulo nunc autem. xxi. distinctione dicitur tempore Maximiani & Diocletiani Augustorum. ex hoc verbo augustorum / sequitur quod quilibet erat augustus ergo erant tunc duo imperatores. Item supponitur quod omnis verus successor Petri habet eandem vel tantam potestatem ex institutione Christi / quantam habuit Petrus. Ite tunc arguitur sic / si sit possibile duobus istam supremam potestatem communicari vt ino & Cleto queritur an Linus possit ligare Cletum vel non / si sic ergo Cletus non est papa / cum habeat superiorem in spiritualibus scilicet Linum immo implicat quod papa habeat superiorem in spiritualibus & potestate ecdesiastica & sit papa / si non: ergo ista propositio falsificatur de successore Petri / tibidabo claues & quodcumque ligaueris super terram &c:quia non potest ligare illum ergo non habet tantam potestatem quantam habuit Petrus ex institutione Christi / & non loquor de ligatione in foro interiori sed exteriori coerciuo / implicat quod papa iuridice ab vno ligetur (non dico a consilio) & si talis non potest ligare ergo non est papa. nam Nicolaus de Cusa dicit quod papalis potestas est libera super alios a se ligandi & soluendi facultas. sed in isto casu Linus non esset papa / quia non posset ligare Cletum. & sic videtur quod polytia regalis Christiana non potest mutari in aliam speciem. & hoc que rit Occam in secunda parte dyalogilibro secundo capitulo a vicesimo vsque ad vicesimum octauum.
¶ Pro veritate elucidanda termini prius declarandi sunt. nam politia regalis non est nisi polytia in qua quidem vnicus recte dominatur ad vtilitatem totius communitatis. Aristocratica est quando pauci dominantur ad vtilitatem communem. Timocratica quando valde multi dominantur ad vtilitatem communem. Hoc declarat Aristo. viii. ethi. ca. x. dicens quod triplices sunt reipublice species & totidem transgressiones scilicet regnum optimorum potestas & tertia censupotestas. & inter has summa & optima est regnum. Infima autem censupotestas / & media est potestas optimorum / & species opposite siue transgressiones sunt regni trangressio / tranis. optimatum potestatis / paucorum potentia. & censupotesta ris / popularis potestas. vltra supponitur quod nulla est polytia pure ciuilis & nulla est regalis quin possit mutari in aliam speciem puta Timocraticam vel Aristocraticam. quia quelibet talis est instituta iure pure positiuo. ergo quelibet potest in aliam mutarisstis suppositis fit prima propositio. in nullo est suprema potestas spiritualis quin ipso viuente alteri conferri possit. patet. nullus habet istam prlenitudinem potestatis quinpossit libere cedere adueniente legitina causa / quo facto alteri poterit conferri. maiorpatet per capi. quoniam libro. vi. de renunciatione. Similiter habetur de Marcellino qui cessit marcello. Similiter de Clemente qui cessit Lino / ergo nullus habet plenitudinem huius potestatis quin simpliciter cedere possit sicut dicitur in illo capitulo preallegato. quia difficultas erat vtrum papapossit papatui cedere / hoc est renunciare illi potestati quam nunc habet Dominus deGersono allegat tres rationes pro vna parte. sed glo. illius capi. dicit quod non / quia omnis renunciatio debet fieri in manibus superiorum. sed papa non habet superiorem. igitur. rationes Gerson& valentiores sunt iste. notum est quod quando papa consentit electionifacit votum de regenda vniuersali ecclesia sicut monachus de obseruanda regula. tunc sic. nullus potest dispensaria voto nisi a superiore / sed papa nullum habet superiorem a quo possit dispensari super tali voto emisso de regenda ecclesia / nec potest in melius commutari. ergo non potest cedere papatui. Secunda ratio / quia est verum matrionium spirituale intet papam & ecclesiam. sed sicut in matrimonio carnali non fit solutio nisi causa fornicationis. ergo similiter nisi papa fuerit hereticus non poterit cedere a potestate illa. tamen non obstantibus illis rationibns fuit conclusum quod papa¬ potest cedere & renunciare inducti exemplo illo sanctorum qui ita cesserunt. Contra / non fit renunciatio nisi in manibus superiorum Dico quod verum est si talis habeat superiorem Ad aliud papa emittit votum. sed quilibet tenetur obseruare votum nisi dispensetur ab isto habente auctoritatem hoc faciendised nullus est qui hoc possit facere. lgitur. dicit Gerson quod quando votum vel emissio & obseruatio voti vergit in detrimentum salutis vel in peiorem exitum puta in periculum mortis corporalis non est obseruandum. vt si vouerem toto isto anno manere in hoc loco & vigeret pestis non tenerer illud obseruare. vide in capi. de iureiurando / sed quando potest haberi superior recurrendum est ad illum vt declaret illud votum non obliga re. ideo quando tale votum pape vergit in peiorem exitum salutis non amplius obligatur per illud sed vbi est sufficiens non debet cedere nisi sit alius qui valde notabiliter sit sufficientior. Quantum ad tertium dicitur quod aliud est matrimonium corporale & spirituale. nam matrimonium corporale deno tat matrimonium inter Christum & ecclesiam presentialiter sed non significat ita presentialiter matrimonium inter papam & ecclesiam quod non est ita indissolubile sicut corporale. resolutio ergo est quod papa potest alteri cedere talem potestatem supremam.
¶ Secunda propositio. non potest duobus exequo ista potestas spiritualis stante lege euam gelica conferri ita quod quilibet habeat plenan hoc est quod ipsa remanente in ipso alicui alte ri conferatur. ista propositio ponitur inglo sa / nona. quoid est in ca. non autem. nam ista duo non stant quod in isto remaneat plenitudo huius potestatis & alteri conferatur & ponatur quod sint duo scilicet a & b habentes talem polenitudinem potestatis spiritualis ex equo. tunc vel a potest ligare bvel non: si non & prius potuit ergo diminuitur eius potestas. Siprimum videlicet quod possit ipsum ligare ergo ib non habet istam supremam potestatem. glosa allegat multas rationes / prima est que ecclesia catholica est vna. patet. habetur in vno articulo credo in vnam sanctam ecclesiam. & non est vna nisi vnitate capitis & contra illum articulum non potest fieridispensatio. ergo non potest talis potestas simul duobus conferri. Secunda ratio. Christus instituit vnicum caput ecclesie & non potest ecclesia contra institutionem Christi. igitur. Item tertia ratio apparentior / ecclesia est vnum corpus mysticum cuius papaest caput. ergo si essent duo ex equo tunc illud corpus haberet duo capita non subordinata. ergo esset corpus monstruosum quanuis habeat duo capita vnum alteri subordinatum scilicet papam qui Christo vero & principali capiti ecclesie subordinatur. consequens est falsum: ergo secunda propositio vera. & ad rationes in oppositum de Petro & Clemente secundum hystorias cum dicitnr quod Petrus instituit Clementem papam. dico quantum ad hoc quod non est euidens ex sacris lit teris quod petrus senper fuerit papa vsque ad mortem. fortasse videns petrus quod erat propinquus morti & quod non posset ecclesia neque fideles ipso mortuo facile congregari pro eligendo successore voluit vtilitati ecclesie consulere & cessit. vnde dicit Occam quod non regulariter papa potest instituere successoren sed solum in casu puta quando sequitur magna vtilitas ecclesie & periculum est in mora tunc potest cedere & alterum constituere. Secundo dicit quod in illo capitulo preallegato non habetur quod Petrus instituerit clementem papam: sed solum quod dederit illi potestatem ligandi & soluendi sicut suo vicario sed tamen dependenter sicut episcopus potest instituere vicarium & tantum operabitur quantum ad hoc quod est ligare & soluere sicut pe roprius episcopus sicut sunt episcopisuffraganei: sed tamen dependenter quia poterit retrahere quando voluerit. Dico etiam quod Petrus instituit Clementem vicarium sed tunc est difficile saluare quomodo clemens successerit papatui nisi fuerit electus post mortem Petri. Quantum ad secundum argumentum / stat in eodem episcopatu esse ex equo duos episcopos vt pa¬ tet de Augustino & Valerio inca. non auetem. glo. dicit quod Augustinus non erat adeo principalis episcopus vt Valerius / sed Valerius retento titulo administrationem dedit Augustino tanquam idoneo ac suffraganeo retenta tamen dignitate episcopali: veruntamen dato quod possintesse duo episcopi ex equo tamen non sequitur quod duo summi potetifices. & ratio est. nam quod in episcopatu Hyponensi vel alio sint duo episcopi hoc non est ex institutione diuina & Christi sed humana. sed quod sit aliquis qu habeat regere totam Christianitatem est ex institutione Christi: & quod aliquis regat hunc episcopatum est exinstitutione humana / ideo potest committiduobus ex equo / alia vero que est ex institutione Christi non potest / neque aliquis potest contra talem constitutionem quod ex equo duobus conferatur. ideo consequentia non valuit videlicet possunt esse duo episcopiin vno episcopatu. ergo & duo summipontifices. Ad secundum cum dicitur possunt esse duo imperatores ex equo / transeat nam imperium non est dominium a iure diuinum introductum. sed solum a iure positiuo. ideo dominium regale potest mutari in Aristocraticum vel Timocraticum. sed ipsa potestas papalis suprema in spiritualibus est potestas ex iure diuino introducta a Christo immediate instituta. ideo non potest mutari in aliud genus dominii aliud ab illo quod Christus instituit. Habetur ergo resolutorie quod plenitudo illius potestatis in aliquo existente non potest ex equo alteri conferri ita quod quilibet eorum seorsum habeat illam. Si militer non potest aliquibus conferri ita quod nullus eorum seorsum habeat: sed quod illi copulatim habeant secluso concilio generali nam concilium id est illi de concilio simul iuncti possunt facere ea que sunt iurisdictionis & nullus eorum seorsum nisi ex commissione plurium sicut in Aristocratico dominio vel Timocratico. Similiter dico quod ista plenitudo potestatis non potest esse pluribus ita quod nullus seorsum habeat. quod si hoc posset fieriponatur in esse videlicet quod duo habeant illam & nullus seorsum sine alio quantum ad exercitium. & sit Linus & Cletus iam queritur vel Linus est verus papa vel non. si non ergo Linus potest excommunicari. queritur ergo a quo ferretur sententia excomnunicationis super Linum. non a solo Cleto / quia non solus habet illam potestatem quia L inus habet etiam illam. & non consentiet quia non potest Linus nec participaliter nec totaliter ferre sententiam super seipsum. Similiter dicendum est ediuerso quod Linus non posset excommunicare Cetum. ergo videtur michi quod hoc repugnet videlicet quod aliquibus duobus copulatim conferatur / ita quod nullus eorum seorsum habeat illam sed illisimul iuncti. Igitur soli vni potest conferri& talis potest pro rationabili causa cedere sed ipso sedente necesse est quod vnico supposito conferatur.
On this page