Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

An supremae duae potestates scilicet ecclesiasticaet laica in eadem persona concurrant

¶ An supreme due potestates scilicet ecclesiastica & laica in eadem persona concurrant. Capitulum sextum

VIsum est in precedentibus quid potestas suprema ecclesiastica quomodo illa non potest duobus ex equo conferri sed denecessitate ex institutione diuina residet in vnico supposito non tamen quin aliquando possit stare in nullo supposito vt quando papa est mortuus. sed si ipsa sit oportet quod de necessitate sit in aliquo determinato & non in duobus. Queritur nunc vtrum ista suprema potestas spiritualis & suprema potestas laicalis in eadem persona concurrant.

¶ Circa hanc questionem ponuntur tres opiniones. sed antequam accedamus ad illas primo notandum ex Ioanne de Parhisius. vii. ca. sui tractatus quod ista duo differunt scilicet habere dominium seu proprietatem in rebus temporalibus & habere iurisdictionem in ipsis. nam habere dominium proprietatis in aliquibus rebus temporalibus nichil aliud est quam habere facultatem propinquam vtendi / disponendi / alienandi / retinendi / illas res pro libito sicut habet vnusquisque laicus in rebus quas labore proprio aut successione acquisiuit sibi / & hoc regulariter. sed habere potestatem iurisdictions est habere facultatem propinquam dicendi ius & sententiandi quid iustum / aut quid iniustum & auctoritatiue sententiandi que res ad vnum & que ad alium spectet. vnde in rebus meis habeo potestatem dominii: sed non potestatem iurisdictionis sed ipse princeps vel substitutus a principe. nam certum est quod potest perturbari pax & respublica per hoc quod alius vsurpat alienum. vel per hoc quod aliquis nimis amat que sua sunt & nult pro vtilitate reipublice communicare. habinc est quod a populo constitutus est princeps qui habeat auctoritatiue sententiare quid huius vel illius & quid faciendum pro reipublice vtilitate & pro tuitione ipsius aliquidexigere.

¶ Ex istis infero correlaria. primum quod tria sunt de integritate potestatis iurisdictionis in rebus temporalibus. primum est potestas seufacultas propinqua quod idem est aucoritatiue sententiandi quid ad vnum spectet vel quid ad alterum & hinc orta disputatione inter duos dicentes hoc est meum hoc est tuum recurritur ad principem vt recte sententiet. Secundum est potestas iniuriantem alterum penis condignis ad eius peccatum afficiendi. Tertium est potestas ab vnoquoque secundum debitam proportionem tributa et vectigalia exigendi. hinc est quod in principibus est potestas imponendi pedagia & tributa. Secundum correlarium. ista duo simulstant iste habet potestatem supremam iurisdictionis & iste est pauperrimus quitum ad potestatem dominii aut proprietatis in rebus temporalibus. patet. si esset aliqua communitas in qua esset vnus pauper abundans sapientia potest illa communitas illum constituere eorum principem. tunc arguitur sic. Exista electione iste habet potestatem iurisdictionis / hoc est sententiandi quid vnius & quid alterius / exigendi ab eis / & eos penis condignis afficiendi & talis est pauperrimus. ergo correlarium secundum verum

Tertium correlarium est quod talis ex iurenaturali habet ius ab vnoquoquoe exigendi secundum debitam proportionem ad condecentiam sui status. patet. si seminet intereos ius debet eorum temporalia secundum decentiam sui status metere. ergo iure naturali tales illi obligantur. Quartum correlarium quamuis habeat potestatem etiam in homines illi tamen non sunt eius serui: sed manent liberi. Vnde Aristoteles dicit quod rex est qui dominatur aliquibus tanquam liberis: sed dispotes est ille qui dominatur aliquibus tanquam seruis & talem ponit difserentiam Aristoteles inter dispotem & regem. vnde deratione regalis dominii est quod rex dominetur aliquibus tanquam liberis. & de ratione dispotis quod dominetur aliquibus tanquam seruis. Primum correlarium. multum refert de Christo querere an habuerit potestatem dominii in singulis rebus temporalibus vel an habuerit potestatem iurisdictionis in singulis rebus temporalibus. patet. quia multum differunt habere potestatem dominii aut iurisdictionis. Vltimum correlarium proba bile. non repugnat fratri minori habere supremam potestatem iurisdictionis in rebus temporalibus quamuis ei repugnet habere supemam potestatem dominii aut proprietatis in ipsis. prima pars probatur & apparenter nam si aliquis frater minor eligatur in papam habet potestatem dicendiius in illis rebus temporalibus aut terris que immediate quo ad temporalia subduntur iurisdictioni pape. hoc est habet potestatem & auctoritatem sententiandi duobus altercantibus de re hoc tuum & non illius / & hoc est habere potestatem iurisdictionis in temporalibus. ergo non repugnat professis habere potestatem iurisdictionis in temporalibus. quod autem repugnet ipsis habere dominium patet ex voto. lstis suppositis sit primia propositio. Summus pontifex vel ille qui habet supremam potestatem in spiritualibus non habet in singulis hominibus & singulis rebus temporalibus supremam potestatem dominii seu proprietatis (quod idem est ex institutione diuina. patet sic. lex Christi ana ex institutione diuina est lex maxime libertatis in ordine ad legem Mosaycam quam dicebatur lex seruitutis in ordine ad nouan sed si summus pontifex haberet supremam potestatem dominii in singulis rebus / esset lex intollerabilis: & nullo modo libertatis patet. quia quilibet esset seruus pontificis & posset de rebus cuiuscunque disponere ad libitum & ipsis inuitis res suas in omnium alterius transferre / sed hoc esset intollerabilis seruitutis. ergo ex institutione diuina non habet supremam potestatem dominii in sin gulis homibus & rebus ipsorum. immo dicere oppositum vt dicit Occam est multum hereticale & perniciosum: quia aliqui voluerunt dicere quod erat dominus quantum ad proprietatem rerum & poterat disponere de ipsis dum modo non esset contra legem diuinam vel naturalem: sed hoc sapit heresim. Gantum ad id quod tactum est in probatione huius propositionis notandum quod lex Christiana est lex supreme libertatis precipue in ordine ad veterem legem. patet lacobi primo capite. Qui autem perspexerit in lege perfecte libertatis. & ad Gal. iiii. Sumus filii libere & non ancille: vbi comparat legem nouam ad vetetem &c.

¶ Secunda propositio in qua iacet difficultas totius materie que est de intentione ipsius Occan est: quod summus potestifex ex institutione christi non habet supremam potestatem iurisdictionis in rebus temporalibus. patet. ille qui possidet res temporales iure alterius puri etiam hominis non habet in illis supreman potestatem iurisdictionis: immo alter cuius iure possidet habet maiorem potestatem in illis: sed summus pontifex est huiusmodi: ergo / patet minor ex Augustino & ponitur in capitulo quo iure octaua distinctione. dicitur quo iure defendis villas ecclesie ( loquitur de temporalitate) & vocat ius humanum ciuile. ideo querit quo iure an diuino vel humano. statim probat quod non iure diuino quia domini est terra. ergo iure imperatoris dicitur hec villa est mea hec est tua: ergo sequitur manifeste quod iure imperatoris dicitur hec villa vel hic seruus dicitur esse ecclesie: ergo iure alterius papa possidet terras ecclesie. Item ille non habet supremam potestatem iurisdictionis in rebus temporalibus qui per cursum rerum temporalium habet alterius legibus vti. sed papa est huiusmodi. igitur. maior est nota quia iste cuius legibus vtitur / habet maiorem potestatem & proprietatem minor patet. in capitulo cum ad verum distin. lxxxx vi. vbiponuntur due dignitates distincte & vnaqueque indiget altera. Item tertio ille non habet supremam potestaten( lcquor ex iure diuino) contra quem in temporalibus potest fieri prescriptio: quia in his que debentur iure diuino non potest fieri prescriptio. sed contra papam in temporalibus potest fieri praescriptio. igitur. Nota quod numquam potest fieri prescriptio contra ius diuinum hinc estquod nunquam potest fieri prescriptio de obedientia que debetur pape &c. sed contra res temporales pape saltem centum annorum potest fieri prescriptio. & iste sunt rationes satis apparentes quod summus pontifex non habet supremam iurisdictionem in rebus tenporalibus / & hoc potest probari per aucto tates scripture. nam habetur Matthei. xx. Principes gentium dominantur. vos autem non sic: dicebat Christus apostolis. Simili ter videtur quod Christus non habuerit hanc potestatem: quia duobus litigantibu srespondit quis me constituit diuisorem in ter vos

¶ Tertia propositio que magis demente doctoris est quam opposita. & ponitur contra opinionem prius tactam quod iste due potestates ex natura rei non ita repugnant quin in eodem supposito possint in ueniri. patet multipliciter. nam ad habendam iurisdictionem supremam in temporalibus satis est habere prudentiam de rebus temporalibus per quam iudicandum est quod agendum vel non agendum in illis & iusti ciam per quam possit aliquis sententiare quid vnius & quid alterius. sed ista duo non repugnant illis que requiruntur ad potestatem in spiritualibus. igitur. Item probatur secundo. vt dicit Durandus de origine iurisdictionis. nam in Moyse erat suprema potestas iurisdictionis in temporalibus quia ad ipsum erat recursus pro iusticia habenda sed in ipso eodem fuic suprema potestas in spiritualibus. maior est ex Penthateuco Movsi: sed minor probatur. nam Moyses consecrauit Aaron in presbyterum. ergo erat superior. Similiter ipse Moyses obtulit sacrificium domino: ergo in ipso erat suprema potestas tam spiritualis quam laicalis. Similiter Machabei habuerunt supremam potestatem iurisdictionis in temporalibus & erant sacerdotes. Igitur suprema potestas & vtraque tamin spiritualibus quam in temporalibus non repugnat eidem supposito. Similiter matrimonium ex natura rei non repugnat in spiritualibus. Item habens ducatum qui efficitur episcopus non perdit iurisdictionem quam prius habuit: ergo si aliqua potestas particularis in spiritualibus & temporalibus non repugnat eidem nec suprema. Resolutio huius est. papa non habet supremam potestatem dominii aut proprietatis in hominibus aut rebus earum. Item non habet suprsemam potestatem iurisdictionis in temporalibus: & tertio habetur quod iste due supreme potestates ex natura rei non repugnant ita quod non implicat corradictionem eas eidem supposito conuenire.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6