Caput 7
Caput 7
De suprema potestate laicali an iure divino sit annexa spirituali
QVeritur consequenter circa secundum capitulum quod ponit Occam in prima questione. vtrum suprema potestas laicalis ex iure diuino & ex institutione Christi sit annexa supreme potestati spirituali. In isto secundo capitulo allegatur opinio contraria secunde propositioni prius posite. vnde opinio prima fuit quod ex natura rei iste due potestates sunt ita distincte quod eidem supposito competere non possunt. Secunda opinio quod de facto cadunt in eundem hominem scilicet in summum pontificem non ad istum sensum quod summus pontifex sit laicus / sed ad istum sensum quod super res temporales & homines tanta vtipotest potestate quanta quicunque alius etiam imperator vel rex: & vltra addunt aliqui deista opinione quod papa habet tantam potestatem in rebus temporalibus & spiritualibus quod quicquid attentet facere circa illas dum modo non repugnet iuri naturali vel diuino quamuis repugnet iuri ciuili vel canonicoipsum factum tenet quamuis ipse peccet faciendo / vt puta si tentet transferre rem meam in dominium alterius quamuis peccet hoc faciendo tamen ipsum factum tenet. Similiter sitentet me obligare ad aliquid faciendum quod non repugnet directe iuri naturali vel diuino quod sim obligatus quamuis peccet me obligando & vt dicit Gerson ista fuit opinio adulatorum pape & fundamentum huius opinionis videlicet quod suprema potestas laicalis residet in summo pontifice habetur vt dicunt ex multis auctoribus scripture etiam ex institutione Christi. primo probatur. isle quihabet potestatem ligandi quencumque si tentet aliquem ligare de facto est ligatus: sed summus potestifex habet potestatem vnum quemque ligandi & soluendi. ergo. patet minor. dictum est Petro pro se & successoribus suis. Quencumque ligaueris &c. Similiter tibi dabo claues regni celorum. in istis verbis fuit facta promissio summo pontifici. ergo aliquando Christus illam promissionem impleuit & nichil excepit dicens qudcunque &c. Hoc argumento vtitur Innocentius in capitulo solite de maioritate & obedientia volens ostendere potestatem ecclesiasticnam maiorem laicali. Item arguitur: ille qui a Christo constitutus est super reges & regna habet supremam potestatem in temporalibus: sed papa ex ordinatione diuina sic constitutus est. ergo habet supremam potestatem in tenporalibus / consequentia certa est. sed minorpatet. nam dictum est Hieremie qui non erat supremus sacerdos & misit danes manum suan& tetigit os meum & dixit ad me. Ecce dediverba mea in ore tuo ecce constitui te hodie super gentes & regna vt euelles & plantes Hie remie prio. ergo a fortiori illi qu erat supre¬ mus sacerdos. Item certio ille qui habet in temporalibus & secularibus iudicare. & nullus alius super ipsum habet supremam potestatem in secularibus & temporalibus: sed summus pontifex est huiusmodi. Patet / ad Corin. vi. dicit Paulus / angelos iudicabimus quanto magis secularia: ergo summus pontifex ex institutione Christi habet secularia iudicare.
¶ Quarto arguitur. Christus habuit supremam potestatem in temporalibus: sed sic est quod omnis potestas quam ha / buit Christus collata fuit Petro suo vicario & successoribns: alias non fuisset plene vicarius Christi. Patet maior. dicit enim ipse Christus / data est mihi omnis potestas in celo & in terra. ergo habuit supremam potestatem in quibuscunque temporalibus. vnde misit de mones in porcos & submersi sunt. Marci. quinto. & maledixit ficulnee & arida facta est. ergo si non habuisset potestatem in illis / damnificasset proximum. ergo habuit supsemam in temporalibus / & per consequens successores eius. sed de hoc postea videbitur.
¶ Consequenter Occam allegat tertiam opinionem in tertio capitulo cuius principium est tale. Alia est opinio quodammodo media / & in illo tertio capi. allegat primum dictum huius secunde opinionis. quod iste due potestates non ita repugnant ex natura rei quod et dem non possint conuenire de facto.
¶ Secumn dum dictum / non cadunt de lege in eundem ex institutione diuina. Primum dictum probat cum tertia propositione supra posita in sexto capitulo aliquibus rationibus ipseOccam. Prima / suprema potestas laicalis non repugnat ordini. ergo neque supreme potestati in spiritualibus. Patet antecedens / aliqua potestas in temporalibus quamuis non sit suprema non repugnat ordini. ergo nec snprema / quia non videtur maior ratio devno quam de alio. Assumptum patet / si vnus comes vel dut efficiatur episcopus vel sacerdos remanet dux. ergo habet potestatem iurisdictionis / quia de ratione comitis vel regie potestatis hoc habet. Similiter sunt muiti episcopiduces vt sunt illi qui dicun tur pares in francia / ergo habent potestatem iurisdictionis. immo non repugnat fratriminori. ergo nullo modo repugnat supreme potestati in spiritualibus. Sed quantum ad secundam partem puta quod de lege non cadant in eundem hominem immo ex ordinatione diuina non debent cadere quamuis eis non repugnet ex natura sua. Patet / ille qui habet supremam potestatem in temporalibus debet se temporalibus implicare. qui vero habet supremam in spiritualibus minime debet se implicare negociis secularibus. ergo ille due potestates non debent cadere in eundem hominem. Maior pro prima parte patet: quia ille est finis sue potestatis scilicet mutuam pacem conseruare. ergo debet illis se implicare. Alia pars patet / nemo militans deo debet se negociis secularibus implicare secunde ad Thimo. secundo. Similiter Petrus in canonica ait / non sis fideiussor &c. vide alias auctoritates ad hoc propositum quas citat ipse Occam capitulo quarto.
¶ Secundo ad idem arguitur / ille due potestates que diuersis actibus & dignitatibus sunt a Christo institute non debent eidem persone competere: send ille due supreme potestates sunt huiusmodi. Patet. lxxxx vi. distinctione capi. cum ad verum. Dicitur quod sicut imperator non debet sibi assumere summum pontificis honorem ita nec summus pontifex imperatoris honorem. Ratio / quia Christus illa distinxit distinctis actibus / & distinctis personis competere voluit. Item qui habet supremam potestatem in temporalibus debet vel potest sanguinem fundere vel iubere quod sanguis humanus fundatur a ministris suis pro iusticia seruanda vnumquemque plectendo pro peccatis: sed hoc non licet illi quod habet supremam in spiritualibus / licet in vniuersali possit innuere maleficos esse puniendos: sed non in particulari scilicet accusando vel condemnando. ergo illa suprema potestas in temporalibus non debet conuenire illi qui habet supremam in spiritualibus. & iste sunt rationes apparen¬ tiores quas latius in capituloquarto ipsius Occam videbis si vis.
On this page