Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

An Christus habuerit supremam potestatem in temporalibus

¶ An Christus habuerit supremam potestatem in temporalibus. Ca. VIII.

VISIS TRIBVS OPInionibus / quarum prima fuit quod suprema potestas spiritualis: & suprema laicalis ex natura rei ita distinguntur: quod in eandem cadere non possunt personam. Secunda quod concurrunt in eandem personam. Et tertia quod non distinguntur ita ex natura rei quin possint in eandem concurrere personam: veruntamen non concurrunt nec debent. His positis doctor precipue nititur impugnare secundam opinionem in qua iacet tota difficultas. vnum motiuum secunde opinionis fuit quod qui habet supremam in spiritualibus est vicarius Christi / sed Christus habuit supremam in temporalibus quemadmodum & in spiritualibus data est michi omnis potestas in celo & in terra. ergo qui habet supremam potestatem inspiritualibus haber etiam in temporalibus: sed papa habet supremam potestatem in spiritualibus cum sit verus vicarius Christi: ergo habet etiam supremam in vtraque / & sic habet supremam in temporalibus. Occasione huius rationis talis mouetur difficultas.

¶ Vtrum Christus habuerit supremum dominium in quibuscunque rebus tenporalibus. Supponitur primo ex prehabitis quod aliud est quererelan Christus habuerit in singulis rebus temporalibus proprietatem: vel an habuerit potestatem iurisdictionis. Secundo supponitur quod quando queritur an Christus habuerit supremam iurisdicto nem quod dupliciter hoc intelligi potest. Vel secudum diuinitatem vel secumdum humanitatem / & queritur de vtroque. Secundum diuinitatem non est difficultas quia domini est terra & plenitudo eius Psalmi. xxiii. Ideo secundum diuinitatem habet potestatem vnamquamque rem in dominium alterius transferre ad libitum eius sicut patet de vsis argenteis Egyptiorum & de terra promissionis que transtulit in filios Israel. Ideo secundum diuinitatem habet proprietatem rei & potestatem iurisdictionis. solum ergo restat difficultas an secundum humanitatem. Et supponitur tertio quod aliud est que rere de Christo secundum humanitatem / vtrum habuerit in singulis rebus temporalibus proprietatem & potestatem iurisdictionis iure hereditario matris vel patris putatiui. Vel vtrum habuerit abaliquo priuilegio sibia deo collato / puta quod deus transtulerit ei quo ad humanitatem verum dominium cunctarum rerum: & potestatem iurisdictionis. Quarto supponitur quod aliud est querere de Christo existente in mortalivita vel post resurrectionem. lstis suppositis non queritur vtrum Christus habuerit in temporalibus proprietatem aut potestatem iurisdictionis secundum diuinitatem / sed secundum humanitatem. & in isto sensu dupliciter intelligitur / vel vtrum iure hereditario tanquam verus heres Marie / vel vtrum habuerit: quia diuinitas in eum trastulit.

¶ Pro solutione huius questionis. Sit prima propositio. Christus secundum humanitatem habuit proprietatem in aliquibus rebus temporalibus iure hereditario. Patet sic. Notissimum est quod loseph pater Christi putatiuus / cuius Christus erat verus heres legalis & successor habuit dominium in aliqua re. & verissimile est immotenetur communiter quod loseph mortuus est antequam Christus pateretur. Similiter virgo Maria cuius secundum humanitatem fuit verus heres habuit proprietatem in aliquibus rebus. ergo cum Christus fuit verus heres ipsorum verisimile est quod habuit dominium proprietatis in aliqua re cuius erant proprietarii. ergo Christus iure hereditario non solum potestatem iurisdictionis: sed etiam habuit proprietatem in aliquibus rebus / immo male sonare videtur quod Christus fuerit mendicus. Quandoquidem dicitur vere mendicus qui solo titulo indigentie petit aliquid. vere & realiter talis dicitur mendicus / & notum est quamuis Christus non habuisset proprietatem in aliquibus rebus habuisset tamen ius petendi. quia seminabat & docebat. ergo non solum titulo indigentie petebat. ergo non fuit vere mendicus. sicut rex admninistrans iusticiam subditis & communitati petens & exigens ab illis pro manutenentia suistatus non est mendicus / quia non titulo indigentie petit sed administrationis. sic de beneficiatis potest dici. Patet igitur quod Christus non fuit mendicus sed habuit non solum aliqu: atum rerum vsum: verum etiam proprietatem in illis rebus. Sed difficultas est / an habuerit in regno lsrael veram proprietatem / hoc est an habuerit potestatem iurisdictionis iure hereditario in regno Israel precipue in regno iude. Primo non est difficultas de toto vniuerso quod non habuit supremam potestatem iurisdictionis in toto vniuerso iure hereditario. Patet / nullus parentum eius fuit ve / rus monarcha totius mundi nec Dauid / nec Salomon. igitur. Sed difficultas est vtrum habuerit in regno iuda veram potestatem iurisdictionis iure hereditario / ita quod fuerit verus rex iuda non solum priuilegio concesso a deo. Respondet Armachanus in quarto ca. xvi. quod Christus fuit verus rex iuda secundum humanitatem iure hereditario. & quamuis hoc non possit euidenter probari tamen assumit id quod habetur in Deutero. quod sim antiqua domo non sit masculus / filia est heres bonorum paternorum & mater / norum: & sic non erat ita in regno iude & francie. Vltra supponit vnum quod verum est scilicet quod ipsa virgo Maria realiter descendit ex Dauid & non solum loseph. Patet / si non descendisset virgo ex Dauid Christus non deberet vocari in scripturis semen & filius Dauid / quia non est realiter filius losephsed virginis. ergo si virgo non realiter descendisset ex Dauid non fuisset filius Dauid neque semen eius. Sed quandocumque in lege antiqua non erat masculus filia succedebat. ergo viro cessante in domo Dauid ad virgi¬ nem deuoluebatur successio. & sic vitgo Maria habuit verum ius hereditarium in regno luda: & ex consequenti Christus filius eius.

¶ Quantum ad hoc / vtrum iure hereditario spectaret verum regnum iude ipsiChristo: apparet michi quod non pertinet ad eum regnum iude secundum humanitatem. Et ratio que me mouet contra Armachanum est / quia vt notum est Machabei vere & realiter dominati sunt in regno iuda: & non erant tyranni. ergo realiter habebant potem statem iurisdictionis in regno iude / & tamen ipsi Machabei erant de genere Leui / & si descendebant ex domo Dauid hoc erat per matres & feminas / quia erant sacerdotes. ergo de domo Leui / & sic longo tempore antequam virgo maria nasceretur erat ablata potestas a domo Dauid. ergo ipsavirgo Maria non habuit potestatem iurisdictionis in regno iude. ergo credendum est quod Christus non habuit potestatem in illo secundum humanitatem.

¶ Resolutio ergo quantum ad tria puncta est. Primum / certissimum est quod Christus sure hereditario habuit proprietatem in aliquibus rebus Secundum punctum quod est ambiguum Christus iure hereditario non habuit potestatem in regno sude. Tertium quod est certissimum / Christus sure hereditario secundum humanitatem non habuit potestatem iurisdictionis in vniuerso orbe siue in singulis rebus cum nec Dauid nec aliquis eorum a quibus descendit illam habuerit / ergo nec ipse Christus. Restat modo difficultas inter doct orescum Christus non fuerit verus monarcha iure hereditario / an fuerit per priuilegium sibi collatum a deo verus monarcha. Aliqui dixerunt quod Christus non habuit illam potestatem iurisdictionis eo tempore quo viuebat in carne secundum humanitatem. Rationes habent multum apparentes. Primo habetur Luce duodecimo. Venit aliquis ad Christum dicens ei. Magister dic fratri meo vt diuidat mecum hereditatem. At ille dixit ei / homo quis me constituit iudicem aut diuisorem inter vos. qu. d. nullus Tunc ex illo arguitur sic / Christus non habuit pertantem diuidendi hereditatem inter istos duos sratres. ergo non habuit supremam potestatem iurisdictionis in temporalibus Et hoc argumentum est multum apparens. Nam quicumque habuit supremam potestatem iurisdictionis in temporalibus habuit po/ testatem diuidendi & dicendi ius / puta quid iustum & quid iniustum in quacunque re tenporali quo ad omnia. ergo videtur ex dicta auctoritate quod Christus non habuit ex priui legio a diuinitate concesso secundum humanitatem talem potestatem iurisdictionis in omnibus rebus temporalibus. Item dixit / regnum meum non est de hoc mundo. ergo non habuit potestatem regiam in hoc mundo. & per consequens non habuit supremam iurisdictionis potestatem in temporalibus. Vnde quattuor dicit hec opinio. Primum / Christus secundum humanitatem non habuit proprietatem & potestatem in singulis rebus. Patet / volucres celi nidos habent / filius autem hominis non habet vbi caput reclinet. Secundum / iure hereditario non habuit potestatem iurisditionis in singulis rebus temporalibus. Tertium / iure hereditario non habuit potestatem iurisdictionis in regno iude. Quarto / non habuit illam in rebus temporalibus ex priuilegio sibi a diuinitate concesso. Sed contra hanc sunt multi textus. primum quod deus fecit illum heredem omnium. ergo ex priuilegio habuit potestatem in omnibus. Vnde dicit sanctus Tho. de regimine principum / quod Christus ex concessione a deo secundum humanitatem habuit supremam iurisdictionis potestatem in singulis rebus temporalibus / ideo elicitur ex dictis sanctus Tho. quod secundum humanitatem non iure hereditario: sed concessione a diuinitate sibi facta habuit supremam potestatem iurisdictionis in singulis rebus temporalibus. Similiter habetur in apocalipsiin cuius semine id est humanitate rex regum &c. Tunc bene sequitur Christus secundum humanitatem habet potestatem super reges. ergo habet potestatem super siugula que ha¬ bent reges: sed ipsi reges habent potestatem in temporalibus ad minus iurisdictionis quamuis non habeant in singulis proprietatem dominii: tamen habent iurisdictionem id est dicendi ius & diffiniendi de vnaquaque re temporali. & dicto iure tenentur subditi obedire / quod si non fecerint habent potestatem rebellantes & contumaces iustis afficiendi penis. ergo Christus secundum humanitatem ex concessione habet potestatem iurisdictionis in singulis rebus temporalibus. Similiter habentur multe auctoritates in Esaia & in euangelio facientes ad hoc. Propterea dicit Thomas / quod monarchia Christi incepit a conceptione. & quod habuit supremam potestatem in temporalibus / & iurisdictionem in singulis rebus. Et probatur a signo. Reges adorauerunt eum tanquam subiecfi temporaliter. ergo signum erat quod erat verus dominus & monarcha in singulis rebus temporalibus. Et pro ista opinione facio talem rationem. Christus habuit potestatem secundum humanitatem ex concessione a diuinitate sibi facta obligandi homines etiam ad mortale. & Christus secundum humanitatem non potuit errare. & quilibet alius ei secundum humanitatem tenebatur credere & exequi quod Christus secundum humanitatem ei asseruisset & praecepisset: sed si Christus asseruisset sententialiter dealiqua re temporali: hec res est istius & non alterius tunc alter fuisset obligatus reddere illam res illicui Christus adiudicasset. & illam reddere secundum Christi sententiam. ergo erat in illo superioritas & auctoritas iurisdictionis etiam erga quoscumque homines. immo habuit potestatem vnumquemque regem priuare & oppositam legem instituere damnatis gratiam facere & eos liberare. habuit igitur iurisditionis potestatem secundum humanitatem & omnes illi parere tenebantur & ratione subiectionis ad illius sententiam adimplendam obligabantu. & hec opinio est probabilior. Pont etiam suaderi hoc modo Nam Paulus habuit pertatem petendi qmporalia proseminatione spitumalium quamuis non vsus fuerit illa. Similiter Chistus habuit potestatem in singulis rebus quis non sit vsus illa potestate. lam queritur cum sit probabile quod habuerit istam potestatem in singulis rebus temporalibus & fecit papam vicarium suum an concesserit successoribus suis istam supremam potestatem iurisdictionis in temporalibus. Respodent conmuniter doctores vt dicit Ioannes de parisius quod non oportet Christum omnem potestatem quam habuit in temporalibus contulisse petro. Nam potestas Christi secundum humanitatem non fuit alligata sacramentis. Nam secundum humanitatem habuit potestatem remittendi peccata etiam absque sacramentis sed papa non habuit potestatem illam remittendi peccata sine sacramentis. ergo Christus non contulit Petro & eius successoribus omnem potestatem quam habuit. ergo hoc daco quod Christus habuerit supremam potestatem iurisdictionis in temporalibus secundum humanitatem non potest inferri quod totam illam contulerit petro. Similiter habuit potestatem faciendi miracula. & quamuis illam contulerit Petro: non tamen omnibus successoribus eius. Similiter non contulit petro potestatem instituendi sacramenta. ergo quantum ad ista tria non contulit omnem potestatem iurisdictionis quam habuit in rebus temporalibus Petro & successoribus.

¶ Alia difficultas. Cum ergo summus pontifex non habeat supremam potestatem laicam iurisdictionis: nec in corpora nec in res hominum queritur an ipse & ecclesiastici sint supreme potestati laicali subiecti vel sint ex institutione diuina exempti / & hoc quantum ad iudicium coherciuum quo ad bona & sua corpora. Pro cuius declaratione supponitur quod qui habet iurisdictionem temporalem non solum habet illam super res: sed etiam super corpora. Secundo supponitur quod habens illam non solum homines pro demeritis iustis potest afficere peius: sed etiam ab eis exigere aliquod tributum personale sicut ecclesiastici habent ius decimas petendi non solum prediales sed etiam personales / ita ad istam potestatem supremam laicam iurisdictionis non solum spectat eos punire sed etiam tributum persona leexigere. Nam licite potest princeps pro¬ republica & substentatione sui status rationabilis tributum petere. Hoc fecit Cesarquod approbauit Christuscum dicit reddite que sunt cesaris cesari. Similiter dictum fuit discipulis Magister vester non soluit didrachma. & verissimile est quod didrachma erat tributum personale. lstis suppositis queritur an ipsi prelati ecclesiastici sint iure diuino ab ipsa potestate laica coherciua exempti / ita quod ille qui illam exercet non possit ecclesiasticorum peccata punire nec ab illis tributa exigere.

¶ Qtum ad hoc sit prima propositio. Ecclesiastici quantum ad praedia sua & res immobiles non sunt iure diuino a iurisdictione laica coherciua exempti. & loquor de omnibus ecclesiasticis vniuersaliter. Patet / ecclesiastici iure diuino nullam habent talem potestatem / sed ex iure diuino habent ius petendi decinas quamuis ius sit immobile: tamen ipseres puta decime sunt res mobiles. Preterea notum est quod aliquod predium aliquando donatur ecclesiastico & stat quod sit obnoxium alicui principi quantum ad redditus annuos / quo facto sitransferatur in dominium ecclesiastici transit cum onere suo id est cum obligatione ad soluendum tributum vel censum annuum illi domino laico. ergo non sunt iure diuino exempti a tributo quo ad res immobiles. Item possident illas res solum iure principum / quia tenent illas in feudum a regibus & principibus.

¶ Secunda propositio / ecclesiasticinon sunt subiecti potestati laice coherciue quantum ad eas res que eis competunt iure diuino puta quantum ad decimas. ita quod nichil ab eis exigi potest. Patet duplici ratio ne. Nam laici exercentes potestatem laicam tenentur ipsis ecclesiasticis soluere. ergo ecclesiastici ad nihiltenentur eis. Item quando cunque quis possidet aliquid lege vel aucto ritate superioris in illo quod possidet lege superioris non obligatur inferiori: sed ec / clesiastici habent decimas & ius in illis immediate auctoritate dei qui est supremus superomnes reges exercentes iurisdictionem laicam & coherciuam. ergo quantum ad hoc nullo modo obligantur illis exercentibus iurisdictionem coherciuan

¶ Tertia propositio / in qua iacet difficultas inter doctores. An ecclesiastici quantum ad personas eorum sint exempti iure diuino a potestate coherciua laica / ita quod saici iudices non possint pro demeritis ecclesiasticos punire nec ab eis tributum personale exigere Dicit Marcilius in secundo ca. quarto quod non. Oppositum tenet Carlerius in quibusdam tractatibus quos edidit post concilium basilien se de gestis in illo. Dicit Marcilius qui multum exaltauit potestatem laicam quod ecclesiastice persone sunt a deo iudicio laicali coherci uo subiecte. Et ad hoc probandum adducit tres rationes precipuas ex sacris litteris. dicit notum esse ex priuilegio ipsos ecclesiasticos esse exemptos: sed quantum est ex institutione diuina sunt iudicio coherciuo laicali subiectiad Ro. xiii. Onis anima subiecta sit potestatibus sublimioribus. Dicit glo. quod in verbo omnis nullus excipitur & nullus excluditur. Omnis anima secundum glo id est omnis homo. Item que a deo sunt ordinata sunt. Et qui potestati resistit ordinationi dei resistit. Et subdit / reddite ergo omnibus debita cui tributum / tributum cui vectigal / vectigal: cui honorem / honorem: tam non expresse videtur sequai quod persone ecclesiastice sint subiecte quantum ad corpora eorum ad tributa.

¶ Secunda auctoritas habetur prime Petri secundo. Subditi estote omni humane creature propter deum siue regi quasi precellenti siue ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum / laudem vero bonorum quia sic est voluntas dei. ergo videtur quod persone ecclesiastice sint subiecte quantum ad corpora eorum ad tributum.

¶ Tertia ratio est que magis est apparens. nam habetur actuum. xx v. quod Paulus declinauit iurisdictionem sacerdotum legis & appellauit ad tribunal Cesaris aquoc vt inquit) oportet me iudicari: sed certum est quod Paulus erat ecclesiasticus immo episcopus & non est mentitus / nec timore pene hoc dicebat immo pro veritate mori decreuerat / & iudicari volebat a Cesare. ergo persona ecclesiastica non est ex iure diuino alaicali iurisdictione exempta nec quantum ad corpus nec quantum ad tributum. & hec est opinio Marcilii. Sed oppositum tenet Carlerius quondam regalis collegii nauarre socius meritissimus in quodam tractatu quem edidit contra Bohemos quod ecclesiastice persone ex iure diuino sunt exempte quo ad corpus a iurisdictione coherciua laicali / & fundat se Mla ethei. xvii. venerunt exactores quo didrachmam accipiebant & dixerunt Petro. Magister vester non soluit didrachmam. ait. Etiam. Et cum intrasset in domum preuenit eum lesus dicens. Quid tibi videtur Simon? Reges terre a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis: Et ille dixit. ab alienis. Dixit illi lesus. ergo liberi sunt filii. vt autem non scandalisemus eos vade ad mare & mitte hamum & eum piscem qui primus ascenderit tolle. & apperto ore eius inuenies statheren illum sumens da enis pro me & te. Ex isto textu videtur quod non soluerit ex debito. Dicit Carlerius quod per liberos intellexit ecclesiasti cos. ergo exemit ecclesiasticos a tributo personali soluendo laicis. Et hoc est probabile / quod eoipso quod aliquis esset effectus ecclesiasticus / potestas laica nullam habet in illum potestatem: quia est effectus filius & liber. Et ista opinio videtur probabilior.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8